The Bible

 

Hoschea 4

Study

   

1 Audite verbum Domini, filii Israël, quia judicium Domino cum habitatoribus terræ : non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra.

2 Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit.

3 Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis qui habitat in ea, in bestia agri, et in volucre cæli ; sed et pisces maris congregabuntur.

4 Verumtamen unusquisque non judicet, et non arguatur vir : populus enim tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti.

5 Et corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum. Nocte tacere feci matrem tuam.

6 Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam : quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi ; et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego.

7 Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi : gloriam eorum in ignominiam commutabo.

8 Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.

9 Et erit sicut populus, sic sacerdos ; et visitabo super eum vias ejus, et cogitationes ejus reddam ei.

10 Et comedent, et non saturabuntur ; fornicati sunt, et non cessaverunt : quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo.

11 Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor.

12 Populus meus in ligno suo interrogavit, et baculus ejus annuntiavit ei ; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo.

13 Super capita montium sacrificabant, et super colles ascendebant thymiama ; subtus quercum, et populum, et terebinthum, quia bona erat umbra ejus ; ideo fornicabuntur filiæ vestræ, et sponsæ vestræ adulteræ erunt.

14 Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatæ, et super sponsas vestras cum adulteraverint, quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur, et cum effeminatis sacrificabant ; et populus non intelligens vapulabit.

15 Si fornicaris tu, Israël, non delinquat saltem Juda ; et nolite ingredi in Galgala, et ne ascenderitis in Bethaven, neque juraveritis : Vivit Dominus !

16 Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israël ; nunc pascet eos Dominus, quasi agnum in latitudine.

17 Particeps idolorum Ephraim : dimitte eum.

18 Separatum est convivium eorum ; fornicatione fornicati sunt : dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus.

19 Ligavit eum spiritus in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #405

Study this Passage

  
/ 962  
  

405. (Vers. 9.) "Et mortua est tertia pars creaturarum istarum in mari habentium animas," significat quod qui vixerunt et vivunt illam fidem non possint reformari et vita in accipere. - Per "tertiam partem" significantur omnes illi (ut supra); per "creaturas" intelliguntur qui reformari possunt (290); causa est, quia per "creare" significatur reformare (254); per "habentes animas" significatur posse per reformationem vitam accipere; per quod "mortua sint" significatur quod illi qui solam illam fidem vivunt, non possint; quod non possint, est quia omnes reformantur per fidem unitam charitati, ita per fidem charitatis, et non aliquis per fidem solam; charitas enim est vita fidei. Quoniam affectiones et inde perceptiones et cogitationes spirituum et angelorum in mundo spirituali e longinquo apparent in formis animalium seu creaturarum super terra quae vocantur bestiae, creaturarum in aere quae vocantur aves, et creaturarum in mari quae vocantur pisces, ideo in Verbo toties nominantur "bestiae," "aves," et "pisces," per quos tamen non aliud intelligitur; ut in his:

"Lis Jehovae cum habitatoribus terrae, quia non veritas, non misericordia, et non cognitio Dei; et contabescet omnis habitans in ea quoad Bestiam agri, et Avem caelorum, etiam Pisces maris colligentur," (Hoschea 4:1, 3);

"Consumam Hominem et Bestiam, Avem Caelorum et Pisces maris offendicula cum impiis," (Zephanias 1:3);

"Erit terrae motus magnus super terra Israelis, et contremiscent coram Me Pisces maris, Avis caelorum, et Bestia agri," (Ezechiel 38:18-20);

"Dominari fecisti Ipsum super opera manuum Tuarum: omnia posuisti sub pedes Ipsius; Bestias agrorum, Avem Caeli, et Piscem maris, transeuntem viam marium," (Psalm. 8:7-9 (B.A. 6-8));

haec de Domino.

"Quaere quaeso Bestias et docebunt te, aut Aves caeli et annuntiabunt tibi, et Pisces maris narrabunt tibi: quis non novit ex his omnibus quod manus Jehovae faciat illud," (Hiob 12:7-9).

(Praeter multis aliis in locis.)

Per "pisces" autem seu "creaturas maris," de quibus hic, intelliguntur affectiones et inde cogitationes illorum hominum qui in communibus veris sunt, et sic qui plus ex naturali quam ex spirituali trahunt; hi intelliguntur per "pisces" in locis antecedentibus, et quoque in his sequentibus:

"Per increpationem Meam exsicco mare, pono fluvios in desertum, putrescet Piscis eorum; et morietur siti," (Esaias 1:2);

"Rex Aegypti, Balaena magna, qui cubas in medio fluviorum tuorum, dixisti, Meus est fluvius, ego feci me; propterea adhaerere faciam Piscem fluviorum tuorum squamis tuis, et derelinquam in deserto te et omnem Piscem fluviorum tuorum," (Ezechiel 29:3-5);

haec dicta sunt ad Regem Aegypti, quia per "Aegyptum" significatur naturale separatum a spirituali, et inde per "pisces fluviorum" ejus illi qui in doctrinalibus sunt, et ex illis in fide separata, quae fides est modo scientia: propter quam separationem, etiam inter miracula ibi fuit,

Quod aquae illorum versae sint in sanguinem, et quod inde pisces mortui sint, (Exodus 7:17-25; Psalm. 105:29).

Porro,

Quare facis hominem sicut Pisces maris; omnis hamo 1 extrahit, et congregat in rete, (Habakuk 1:14-16);

"pisces" hic pro illis qui in communibus veris et in fide separata a charitate.

At "pisces" pro illis qui in communibus veris et in fide conjuncta charitati, apud Ezechielem:

"Dixit ad me, Aquae hae exeuntes ad terminum orientalem, veniunt ad Mare, unde sit omnis Anima quae reptat, vivens, et Piscis multus valde; stant super eo Piscatores cum expansione sagenarum, juxta speciem erit Piscis ejus, sicut Piscis maris magni multus valde," (47:8-10); 2

apud Matthaeum:

Jesus dixit, "Simile est Regnum Caelorum sagenae missae in mare, ac colligerent Pisces, ac bonos mitterent in vasa, et malos ejicerent," (13:47-49);

et apud Jeremiam:

"Reducam filios Israelis super terram eorum, et mittam ad Piscatores multos qui Piscabuntur illos," (16:15-16). 3

Qui itaque scit quod tales ac talia per "pisces" significantur, videre potest, cur Dominus Piscatores elegerat in Discipulos, et dixerat, "Venite ad Me, et faciam vos Piscatores hominum," (Matthaeus 4:18-19; Marcus 1:16-17);

Quod Discipuli, Domino benedicente, Piscium multitudinem ingentem captaverint, et Dominus dixerit ad Petrum, "Ne timeto, ex nunc homines capies," (Luca 5:2-10);

Cur Dominus, cum ab Ipso vellent exigere tributum, dixit ad Petrum, quod iret ad Mare, et extraheret Piscem, et staterem in eo inventum daret pro Se et pro illo, (Matthaeus 17:24-27);

Cur Dominis post resurrectionem dedit Discipulis Piscem et panem ad edendum, (Johannes 21:2-13);

Ac dixit ad illos, "ut irent in mundum universum, et praedicarent Evangelium omni Creaturae," (Marcus 16:15);

fuerunt enim "gentes" quas convertebant, non nisi quam in communibus veris, ac in naturali plus quam in spirituali.

Footnotes:

1. hamo pro "homo"

2. 8-10 pro "1, 9, 10, 11"

3. 15, 16 pro "16"

  
/ 962