The Bible

 

Hoschea 4

Study

   

1 Audite verbum Domini, filii Israël, quia judicium Domino cum habitatoribus terræ : non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra.

2 Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit.

3 Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis qui habitat in ea, in bestia agri, et in volucre cæli ; sed et pisces maris congregabuntur.

4 Verumtamen unusquisque non judicet, et non arguatur vir : populus enim tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti.

5 Et corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum. Nocte tacere feci matrem tuam.

6 Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam : quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi ; et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego.

7 Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi : gloriam eorum in ignominiam commutabo.

8 Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.

9 Et erit sicut populus, sic sacerdos ; et visitabo super eum vias ejus, et cogitationes ejus reddam ei.

10 Et comedent, et non saturabuntur ; fornicati sunt, et non cessaverunt : quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo.

11 Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor.

12 Populus meus in ligno suo interrogavit, et baculus ejus annuntiavit ei ; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo.

13 Super capita montium sacrificabant, et super colles ascendebant thymiama ; subtus quercum, et populum, et terebinthum, quia bona erat umbra ejus ; ideo fornicabuntur filiæ vestræ, et sponsæ vestræ adulteræ erunt.

14 Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatæ, et super sponsas vestras cum adulteraverint, quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur, et cum effeminatis sacrificabant ; et populus non intelligens vapulabit.

15 Si fornicaris tu, Israël, non delinquat saltem Juda ; et nolite ingredi in Galgala, et ne ascenderitis in Bethaven, neque juraveritis : Vivit Dominus !

16 Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israël ; nunc pascet eos Dominus, quasi agnum in latitudine.

17 Particeps idolorum Ephraim : dimitte eum.

18 Separatum est convivium eorum ; fornicatione fornicati sunt : dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus.

19 Ligavit eum spiritus in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #887

Study this Passage

  
/ 1232  
  

887. [Vers. 10.] "Et ille bibet ex Vino irae Dei mixto mero in poculo excandescentiae Ipsius." Quod significet appropriationem falsi et inde mali, conjuncti cum falsificatis veris sensus litterae Verbi, constat ex significatione "bibere", quod sit imbuere et appropriare sibi (de qua supra, n. 617 [a, c-e]); ex significatione "vini", quod sit verum ex bono, et in opposito sensu falsum ex malo (de qua n. 376); ex significatione" irae, quod sit malum, quia hoc irascitur bono, et vult destructionem ejus (de qua, n. 693, 754); "ira Dei" dicitur, at intelligitur ira contra Deum, sicut pluribus in locis ubi tribuitur Deo ira et excandescentia, et in genere malum (videatur n. 481 fin. , 647); hic itaque per "bibere vinum irae Dei" significatur imbuitio et appropriatio falsi et inde mali: quod imbuitio et appropriatio mali fiat per fidem separatam a bonis operibus, est quia dum bona vitae, quae sunt bona opera, separantur sicut non justificantia, ita non salvantia, tunc loco illorum succedunt mala; nam quantum bona recedunt tantum mala intrant, "nemo enim servire potest duobus dominis", nempe malo et bono simul; ex significatione "misceri mero", quod sit conjungi falsificatis veris, de qua sequitur; ex significatione "poculi", quod sit externum continens veri, ita Verbum in sensu litterae ejus; cum enim per "vinum" significatur verum, per "poculum" significatur continens ejus, et sensus litterae Verbi est continens veri tam naturalis quam spiritualis; (quod "poculum" simile significet quod "vinum", ita contentum, et quod etiam continens, constare potest a locis in Verbo, ubi "poculum", "calix", "scyphus" et "phiala" nominantur, quae in explicatione ad capita 16 et 17 sequentia, adducentur): quia "poculum" significat externum seu continens veri, ita sensum litterae Verbi, et hoc falsificatum est ab illis qui in doctrina et simul vita fidei separatae sunt, ideo dicitur "poculum excandescentiae Dei." Dicitur hic "ira" et "excandescentia" Dei, ut multis aliis in locis in Verbo; ac per "iram" intelligitur amor et cupiditas mali apud hominem, et per "excandescentiam" amor et cupiditas falsi apud illum; nam "ira dicitur de malo, et "excandescentia" de falso (de qua re videantur aliqua supra, n. 481 fin. ). Ex his patet quod per "vinum mixtum mero in poculo excandescentiae Dei" significetur conjunctio cum falsificatis veris sensus litterae Verbi.

[2] Quod "misceri mero" significet conjungi falsificatis veris Verbi, est quia per "merum" intelligitur vinum inebrians, et inde quoque inebriatio, proinde in sensu spirituali deliratio in veris per falsa, nam deliratio in veris per falsa est spiritualis inebriatio; vox etiam qua exprimitur "merum" in lingua originali, derivatur a voce quae significat inebriari. Quia hoc significatur per "merum", et illi qui falsificant Verbum spiritualiter inebriati sunt, hoc est, quoad vera delirant, ideo in binis locis ubi in Verbo nominatur "merum", agitur de falsificatione veri, ut apud Esaiam et apud Hoscheam:

[3] Apud Esaiam,

"Quomodo evasit in meretricem urbs fidelis, plena judicio, justitia pernoctabat..; nunc autem homicidae: argentum tuum evasit in scorias, merum tuum mixtum aquis" (1:21, 22):

per "meretricem" in Verbo ubivis significatur falsificatum verum (videatur supra, n. 141, 161), et per "urbem" significatur doctrina; inde per quod "evaserit in meretricem urbs fidelis", significatur quod doctrina, quae prius fuerat doctrina genuini veri, facta sit doctrina falsificati veri: "plena judicio, justitia pernoctabat", significat ubi verum doctrinae et bonum amoris in copia fuit, nam "judicium" in Verbo dicitur de vero doctrinae et intellectus, et "justitia" de bono amoris et voluntatis; "nunc autem homicidae", significat quod falsificatio exstinxerit intellectum veri et perceptionem boni; (quod haec per "homicidam" significentur, videatur supra, n. 589 1 ): "argentum evasit in scorias", significat quod genuinum verum conversum sit in falsum; "merum tuum mixtum aquis", significat verum vile factum et deperditum per falsificationem ejus.

[4] Apud Hoscheam,

"Sociatus idolis Ephraim, dimitte eum; recessit 2 vinum eorum, scortando scortari fecerunt, dilexerunt" (4:17, 18):

per "Ephraimum" significatur intellectus veri ecclesiae; per "idola" significantur falsa religionis; inde patet quid significatur per quod "sociatus est idolis Ephraim": "dimitte eum", significat rejectionem falsorum illius religionis ab ecclesia: "recessit 3 vinum eorum", significat quod verum Verbi perierit; "scortando scortari fecerunt", significat falsificationem ejus; "dilexerunt" significat amorem falsi. Ex his nunc patet quid in specie significatur per "merum."

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232