The Bible

 

Hoschea 4

Study

   

1 Audite verbum Domini, filii Israël, quia judicium Domino cum habitatoribus terræ : non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra.

2 Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit.

3 Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis qui habitat in ea, in bestia agri, et in volucre cæli ; sed et pisces maris congregabuntur.

4 Verumtamen unusquisque non judicet, et non arguatur vir : populus enim tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti.

5 Et corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum. Nocte tacere feci matrem tuam.

6 Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam : quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi ; et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego.

7 Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi : gloriam eorum in ignominiam commutabo.

8 Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.

9 Et erit sicut populus, sic sacerdos ; et visitabo super eum vias ejus, et cogitationes ejus reddam ei.

10 Et comedent, et non saturabuntur ; fornicati sunt, et non cessaverunt : quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo.

11 Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor.

12 Populus meus in ligno suo interrogavit, et baculus ejus annuntiavit ei ; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo.

13 Super capita montium sacrificabant, et super colles ascendebant thymiama ; subtus quercum, et populum, et terebinthum, quia bona erat umbra ejus ; ideo fornicabuntur filiæ vestræ, et sponsæ vestræ adulteræ erunt.

14 Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatæ, et super sponsas vestras cum adulteraverint, quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur, et cum effeminatis sacrificabant ; et populus non intelligens vapulabit.

15 Si fornicaris tu, Israël, non delinquat saltem Juda ; et nolite ingredi in Galgala, et ne ascenderitis in Bethaven, neque juraveritis : Vivit Dominus !

16 Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israël ; nunc pascet eos Dominus, quasi agnum in latitudine.

17 Particeps idolorum Ephraim : dimitte eum.

18 Separatum est convivium eorum ; fornicatione fornicati sunt : dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus.

19 Ligavit eum spiritus in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #1099

Study this Passage

  
/ 1232  
  

1099. "Et custodia omnis spiritus immundi." - Quod significet ubi non nisi quam mala ex adulteratis bonis Verbi, constat ex significatione "custodiae", quod sit ubi illi qui per "Babylonem" intelliguntur; (per "custodiam" hic simile intelligitur quod per "habitaculum" supra;) et ex significatione "spirituum immundorum", quod sint qui in malis ex adulteratione boni sunt, ita abstracte ipsa mala quae sunt adulterata bona. Bona adulterata dicuntur quae applicata sunt malis; sicut bona amoris in Dominum applicata amoribus sui, et bona amoris erga proximum applicata amoribus mundi: amor in Dominum et amor erga proximum sunt amores puri et sancti; at amores sui et mundi, quales sunt illorum qui dominationem Domini super caelum et ecclesiam sibi vindicaverunt, sunt amores impuri et profani; quare amores sanctos convertere in amores profanos, est adulterare bona Verbi, imprimis cum profana sua vocant sancta, et mala sua vocant bona: qui tales fuerunt in mundo, illi fiunt spiritus immundi post mortem; ac infernum eorum intelligitur per "custodiam spiritus immundi."

[2] (Continuatio de Fide Athanasiana.)

Dictum est quod sit homini cogitatio ex luce, et quod sit cogitatio ex amore, et quod cogitatio ex luce faciat praesentiam hominis in caelo, sed cogitatio ex amore faciat conjunctionem hominis cum caelo; causa est, quia amor est conjunctio spiritualis: inde est, quod cum cogitatio lucis hominis fit cogitatio amoris ejus, introducatur homo in caelum, sicut in nuptias; et quantum amor in cogitatione lucis primas agit, aut cogitationem illam ducit, tantum homo intrat caelum, sicut sponsa thalamum, et nubit; in Verbo enim vocatur Dominus "Sponsus" et "Maritus", ac caelum et ecclesia "Sponsa" et "Uxor": per "nubere" intelligitur conjungi caelo in quadam ejus societate; et ei tantum conjungitur quantum intelligentiam et sapientiam ex Domino per Verbum in mundo sibi comparaverat, ita quantum per Divina vera didicit cogitare quod Deus sit, et quod Dominus sit ille Deus; qui autem ex paucis veris, ita ex pauca intelligentia, is dum cogitat ex amore, conjungitur quidem caelo, sed in ulterioribus ejus.

[3] Per amorem intelligitur amor in Dominum, et per amare Dominum non intelligitur amare Dominum ut Personam; per hunc solum amorem non conjungitur homo caelo, sed per amorem Divini Boni ac Divini Veri, quae sunt Dominus in caelo et in ecclesia; et duo illa non amantur per scire illa, cogitare illa, intelligere illa, et loqui illa, sed per velle et facere illa propterea quia mandata sunt a Domino, et inde quia usus sunt. Nihil prius est plenum quam cum factum est; ac factum est finis, et finis propter quem est amor; quare ex amore volendi et faciendi aliquid existit amor sciendi, cogitandi, intelligendi illud. Dic mihi, cur vis aliquid scire et intelligere, nisi propter finem quem amas? Finis quae amatur est factum. Si dicis propter fidem, est fides sola seu mere cogitativa absque fide actuali, quae est factum, non ens. Maxime falleris si putas te credere in Deum, et non 1 facis quae Dei sunt; nam docet Dominus apud Johannem,

"Qui habet praecepta mea et facit illa, ille est qui amat Me, .... et mansionem apud illum "faciam"; qui vero non amat Me, verba mea non servat" (14:21, 23-24).

Verbo, amare et facere unum sunt; quare ubi in Verbo dicitur "amare", intelligitur facere; et ubi dicitur "facere", etiam intelligitur amare: nam quod amo hoc facio.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232