The Bible

 

Hoschea 3

Study

   

1 Et dixit Dominus ad me : Adhuc vade, et dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israël, et ipsi respiciunt ad deos alienos, et diligunt vinacia uvarum.

2 Et fodi eam mihi quindecim argenteis, et coro hordei, et dimidio coro hordæi.

3 Et dixi ad eam : Dies multos exspectabis me ; non fornicaberis, et non eris viro ; sed et ego exspectabo te.

4 Quia dies multos sedebunt filii Israël sine rege, et sine principe, et sine sacrificio, et sine altari, et sine ephod, et sine theraphim.

5 Et post hæc revertentur filii Israël, et quærent Dominum Deum suum, et David regem suum : et pavebunt ad Dominum, et ad bonum ejus, in novissimo dierum.

   

From Swedenborg's Works

 

Vera Christiana Religio #130

Study this Passage

  
/ 853  
  

130. Quod Prophetae repraesentaverint statum Ecclesiae suae quoad doctrinam e Verbo, et quoad vitam secundum illam, constat ex his locis; mandatum est Esajae Prophetae, ut dissolveret saccum desuper lumbis suis, et calceum desuper pede suo, ac iret nudus et discalceatus tres annos, in signum et prodigium, Esaias 20:2-3. Mandatum est Ezechieli Prophetae, ut repraesentaret statum Ecclesiae, per quod faceret vasa migrationis, et migraret in locum alium in oculis filiorum Israelis, et educeret vasa interdiu, et exiret in vespera per effossum parietem, et obtegeret facies ut non videret terram, et quod sic prodigium esset domui Israelis, et diceret, ecce ego prodigium vestrum, quemadmodum feci, sic fiet vobis, Ezechiel 12:3-7, 11. Mandatum est Hoscheae prophetae, ut repraesentaret statum Ecclesiae, per quod acciperet sibi Meretricem in uxorem; et quoque accepit, et illa peperit ei tres filios, quorum unum vocavit Jisreel, alterum non Miserandum, et tertium non Populum. Ac iterum ei mandatum est, ut abiret et amaret Mulierem amatam socio, et adulteram, quam etiam sibi comparavit, Hoschea 1:2-9, 1 et 3:1-2. 2 Prophetae cuidam etiam mandatum, ut cinerem super oculos mitteret, et pateretur se percuti et verberari, 3 1 Regnum 20:35, 37-38. 4 Mandatum est Ezechieli Prophetae, ut repraesentaret statum Ecclesiae, per quod sumeret laterem, et sculperet super eo Hierosolymam, poneret obsidionem, et daret vallum et aggerem contra illam, poneret sartaginem ferri inter se et urbem, et cubaret super latere sinistro, et super latere dextro. Tum quod sumeret tritica, 5 hordea, lentes, milium et zeas, et ex illis faceret panem; et quoque placentam hordeorum cum stercore fimi hominis; et quia hoc deprecatus est, permissum est, ut faceret illam cum excrementis bovis. Dictum est illi, Tu cuba super latere sinistro, et pone INIQUITATEM DOMUS ISRAELIS super illud; numerum dierum, quibus cubabis super illo, PORTABIS INIQUITATEM EORUM; Ego enim dabo tibi annos iniquitatis eorum juxta numerum dierum 390 dies, UT PORTES INIQUITATEM DOMUS ISRAELIS: quum vero absolveris hos, jacebis super latere 6 tuo dextro secundum, ut PORTES INIQUITATEM DOMUS JEHUDAE, Ezechiel 4:1-15.

[2] Quod Propheta per haec portaverit iniquitates Domus Israelis et Domus Jehudae, et non abstulerit illas, 7 et sic expiaverit, sed modo repraesentaverit et monstraverit, patet a sequentibus ibi; Sic inquit Jehovah, comedent filii Israelis panem suum immundum: ecce Ego frangens baculum panis, ut careant pane et aqua, et desolentur vir et frater ejus, et contabescant propter iniquitatem 8 eorum, Vers. 13, 16-17, in eodem Capite. Simile itaque intelligitur de Domino, ubi dicitur, Morbos nostros Ille tulit, dolores nostros PORTAVIT; Jehovah incurrere fecit 9 in Illum iniquitates omnium nostrum; per scientiam suam justificavit multos, eo quod INIQUITATES EORUM IPSE PORTAVERIT, Esaias 53:4, 6, 11, 10 ubi in toto Capite agitur de Passione Domini.

[3] Quod Dominus ut ipse Propheta repraesentaverit statum Ecclesiae Judaicae quoad Verbum, patet ex singulis passionis Ipsius, "Ut quod a Juda proditus fuerit: quod a Principibus sacerdotum et a Senioribus comprehensus et condemnatus sit: quod colaphos impegerint: quod caput calamo percusserint; quod imposuerint coronam ex spinis: quod vestimenta Ipsius diviserint, et super tunicam jecerint sortem: quod crucifixerint: quod dederint Ipsi acetum ad bibendum: quod transfoderint latus: quod sepultus, et quod tertio die resurrexerit." Quod a Juda proditus fuerit, significabat, quod a gente Judaica, apud quam tunc erat Verbum, nam Judas illam repraesentabat: quod a Principibus sacerdotum et Senioribus comprehensus 11 et condemnatus sit, significabat quod ab omni illa Ecclesia: quod colaphos impegerint, spuerint in faciem, 12 flagellaverint, 13 et caput calamo percusserint, significabant quod similiter fecerint cum Verbo, quoad Divina vera ejus: quod imposuerint coronam ex spinis, significabat quod illa falsificaverint 14 et adulteraverint: quod vestimenta diviserint, et super tunicam jecerint sortem, significabat quod omnia vera Verbi disperserint, sed non sensum ejus spiritualem; hunc tunica Domini significabat: quod crucifixerint, significabat quod totum Verbum destruxerint et prophanaverint: quod praebuerint Ipsi acetum ad bibendum, significabat quod mere falsificata, quare illud 15 non bibit: quod transfoderint latus, significabat quod plene exstinxerint omne verum Verbi et omne bonum ejus: quod sepultus, significabat rejectionem residui a matre: quod tertio die resurrexerit, significabat Glorificationem seu Unionem Humani Ipsius cum Divino Patris. Ex his nunc patet, quod Portare iniquitates, non intelligatur auferre illas, sed repraesentare prophanationem veritatum Verbi.

Footnotes:

1. Prima editio: Hoseh.
2. Prima editio: Cap: 3:2-3.
3. Prima editio: verberari.
4. Prima editio: I Reg. 20:35, 37.
5. Prima editio: trit ca.
6. Prima editio: latcre.
7. Prima editio: abstulerit, illas.
8. Prima editio: inquitatem.
9. Prima editio: secit.
10. Prima editio: Esaias 53:1.
11. Prima editio: conprehensus.
12. Prima editio: saciem.
13. Prima editio: flugellaverint.
14. Prima editio: fallificaverint.
15. Prima editio: illad.

  
/ 853