The Bible

 

Hoschea 3

Study

   

1 Et dixit Dominus ad me : Adhuc vade, et dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israël, et ipsi respiciunt ad deos alienos, et diligunt vinacia uvarum.

2 Et fodi eam mihi quindecim argenteis, et coro hordei, et dimidio coro hordæi.

3 Et dixi ad eam : Dies multos exspectabis me ; non fornicaberis, et non eris viro ; sed et ego exspectabo te.

4 Quia dies multos sedebunt filii Israël sine rege, et sine principe, et sine sacrificio, et sine altari, et sine ephod, et sine theraphim.

5 Et post hæc revertentur filii Israël, et quærent Dominum Deum suum, et David regem suum : et pavebunt ad Dominum, et ad bonum ejus, in novissimo dierum.

   

From Swedenborg's Works

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra #16

Study this Passage

  
/ 118  
  

16. Absque sensu spirituali non aliquis sciret, quare mandatum est Jeremiae Prophetae,

Ut emeret sibi cingulum, et poneret super lumbis, non traduceret illud per aquas, et absconderet in foramine petrae juxta Euphratem (Jeremias 13:1-7).

Quod mandatum sit Esaiae Prophetae,

Quod dissolveret saccum desuper lumbis, et calceum exueret desuper pede suo, ac iret nudus et discalceatus tres annos (Esaias 20:2-3).

Quod mandatum sit Ezechieli Prophetae,

Quod novaculam traduceret super caput suum et super barbam suam, et postea divideret illa, tertiam partem combureret in medio urbis, tertiam percuteret gladio, tertiam dispergeret in ventum; et parum ex illis alligaret in alis, tandem projiceret in medium ignis (Ezechiel 5:1-4).

Quod eidem Prophetae mandatum sit,

Quod cubaret super latere suo sinistro et dextro, 1 trecentos et nonaginta [dies] et quadraginta dies; et faceret sibi placentam ex triticis, hordeis, miliis, et zeis, cum excrementis bovis, et comederet illam; ac interea poneret vallum et aggerem contra Hierosolymam, et obsideret illam (Ezechiel 4:1-15).

Quod Hoscheae Prophetae bis mandatum sit,

Ut acciperet sibi meretricem in uxorem (Hoschea 1:2-9; 3:2-3):

Et plura similia. Praeterea quis absque sensu spirituali sciret quid significatur per omnia tabernaculi, ut per "arcam," "propitiatorium," "cherubos," "candelabrum," "altare suffitus," "panes facierum" super mensa, perque "vela" et "aulaea" ejus? Quis absque sensu spirituali sciret quid significatur per "vestes sanctitatis Aharonis," ejus "tunicam," "pallium," "ephodum," "urim et thummim," "cidarim," et plura ejus? Quis absque sensu spirituali sciret quid significatur per omnia illa quae mandata sunt de holocaustis, sacrificiis, minchis et libaminibus? tum de sabbathis et festis? Veritas est, quod non minimum de illis fuerit mandatum, quod non aliquid Domini, caeli et ecclesiae significaverit. Ex his paucis evidenter videri potest, quod sensus spiritualis sit in omnibus et singulis Verbi.

Footnotes:

1. sinistro et dextro pro "dextro et sinistro" (vide Doctrina de Domino 15).

  
/ 118