The Bible

 

Hoschea 3

Study

   

1 Et dixit Dominus ad me : Adhuc vade, et dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israël, et ipsi respiciunt ad deos alienos, et diligunt vinacia uvarum.

2 Et fodi eam mihi quindecim argenteis, et coro hordei, et dimidio coro hordæi.

3 Et dixi ad eam : Dies multos exspectabis me ; non fornicaberis, et non eris viro ; sed et ego exspectabo te.

4 Quia dies multos sedebunt filii Israël sine rege, et sine principe, et sine sacrificio, et sine altari, et sine ephod, et sine theraphim.

5 Et post hæc revertentur filii Israël, et quærent Dominum Deum suum, et David regem suum : et pavebunt ad Dominum, et ad bonum ejus, in novissimo dierum.

   

From Swedenborg's Works

 

Dicta Probantia #54

  
/ 101  
  

54. ADVENTUS DOMINI. SECTIO 4.26

Apud Hoseam a principio ad finem agitur de falsificatione, quae describitur per scortationem et Ephraimum.

[Dies multos sedebunt filii Israelis, non Rex et non princeps, et non sacrificium, et non statua, et non Ephodum, et non Theraphim,] dein revertentur filii Israelis et quaerent Jehovam Deum suum, et Davidem Regem suum, et cum timore venient ad Jehovam, et ad bonum ejus, in extremitate dierum, Hos. 3:4, 5.

(Revertar ad locum meum, et mane quaerent Me, Hos. 5:15. Jehovah vivificabit nos post triduum, in die tertio eriget nos, ut vivamus coram Ipso; sicut aurora paratus exitus Ejus, Hos. 6:2, 3.)

Vae illis quia divagati sunt a Me, devastatio illis, quia praevaricati sunt, et Ego redemi, Hosch. 7:13.

Stabit devastatio in populis tuis, vastabitur, sicut in die belli, Hosch. 10:14.

Ephraim pascens ventum et persequitur eurum, omni die mendacium et vastationem multiplicat, foedus cum Assyriis pangunt, et oleum in Aegyptum defertur, Hosch. 12:2.

  
/ 101