The Bible

 

Hoschea 3

Study

   

1 Et dixit Dominus ad me : Adhuc vade, et dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israël, et ipsi respiciunt ad deos alienos, et diligunt vinacia uvarum.

2 Et fodi eam mihi quindecim argenteis, et coro hordei, et dimidio coro hordæi.

3 Et dixi ad eam : Dies multos exspectabis me ; non fornicaberis, et non eris viro ; sed et ego exspectabo te.

4 Quia dies multos sedebunt filii Israël sine rege, et sine principe, et sine sacrificio, et sine altari, et sine ephod, et sine theraphim.

5 Et post hæc revertentur filii Israël, et quærent Dominum Deum suum, et David regem suum : et pavebunt ad Dominum, et ad bonum ejus, in novissimo dierum.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #374

Study this Passage

  
/ 1232  
  

374. (Vers. 6.) " (Et audivi vocem in medio quatuor animalium dicentem, ) Choenix tritici denario, et tres choenices hordei denario." - Quod significet quod genuinum bonum ecclesiae illis sit nihili et quoque genuinum verum ecclesiae, constat ex significatione "choenicis", quae fuit mensura tritici et hordei apud Graecos, quod sit quale aestimationis; nam per "mensuras" in Verbo (ut in superiori articulo dictum est) significatur quale rei quoad bonum et quoad verum; ex significatione "tritici", quod sit bonum ecclesiae in genere (de qua sequitur); ex significatione "hordei", quod sit verum illius boni (de qua etiam sequitur); et ex significatione "denarii", qui est aestimationis pretium, quod sit tanquam nihili: is nummus quia erat omnium minimus, inde per illum significatur pretium minimum, hic autem tanquam nihili. Causa est, quia per "equum rufum" (de quo supra) significatur intellectus Verbi deperditus quoad bonum, et per "equum nigrum" intellectus Verbi deperditus quoad verum (supra, n.364 et 372); et cum intellectus Verbi quoad bonum et quoad verum deperditus est, tunc genuinum bonum ac genuinum verum ecclesiae aestimatur tanquam nihili. Quod aestimetur hic pro "denario", est quia aliquis nummus assumendus erat, ut aliquid pretii diceretur in sensu litterae, quia dicitur quod "statera esset in manu sedentis super equo", ac quod "triticum et hordeum mensurarentur"; ideo is nummus qui erat omnium minimus, pro aestimationis pretio assumptus est; et quia intellectus Verbi quoad bonum et quoad verum non amplius est, ideo per "denarium" hic in sensu spirituali significatur tanquam nihili.

[2] Quod dicatur "choenix tritici et tres choenices hordei", est quia "unum" praedicatur de bono, ac "tria" de veris; ac per "unum" cum de bono significatur perfectum, ita quoque genuinum, et per "tria" cum de veris significatur plenum, ita quoque genuinum; inde est quod per "choenix tritici et tres choenices hordei" significetur genuinum bonum et genuinum verum ecclesiae.

Quod "triticum" significet bonum, et "hordeum" verum ejus, est quia omnia quae agri sunt, significant illa quae ecclesiae sunt; et illa quae agri sunt, ut messes varii generis, inserviunt esui; ac quae esui sunt et nutriunt corpus, significant in spirituali sensu talia quae nutriunt animam seu mentem, quae omnia se referunt ad bonum amoris et ad verum fidei; inde imprimis "triticum" et "hordeum", quia ex illis panis.

(Quod "cibi" omnis generis significent cibum spiritualem, ita quae sunt scientiae, intelligentiae et sapientiae, proinde bonum et verum ex quibus illa, videatur n. 3114, 4459, 5147, 5293, 5340, 5342, 5410, 5426, 5576, 5582, 5588, 1 5655, 2 5915, 3 8408, 8562, 9003; in genera "panis", in opusculo De Nova Hierosolyma, n. 218; quod "ager significet ecclesiam, n. 2971, 3766, 9139.)

Quod "triticum" et "hordeum" significent talia, est ex correspondentia, ut constare potest ex illis quae apparent in mundo spirituali, ubi omnes apparentiae sunt correspondentiae; apparent ibi campi, agri, messes varii generis, et quoque panes; unde scitur quod correspondeant, et consequenter quod secundum correspondentias significent.

[3] Quod "triticum" et "hordeum" significent bonum et verum ecclesiae, "triticum" bonum ejus et "hordeum" verum ejus, etiam constare potest ex locis in Verbo ubi nominantur, ut ex sequentibus:

Apud Jeremiam,

Jehovah "qui dispersit Israelem, congregabit eum, et custodiet eum sicut pastor gregem suum; quia redemit Jehovah Jacobum, et liberavit eum e manu fortioris illo: unde venient et canent in altitudine Zionis, et confluent ad bonum Jehovae, ad triticum, ad mustum, et ad oleum, et ad filios gregis et armenti; et fiet anima eorum sicut hortus irriguus" (31:10-12):

agitur ibi de instauratione ecclesiae novae; per "Israelem" et per Jacobum" significatur illa ecclesia; per "Israelem" ecclesia spiritualis interna, et per "Jacobum" externa, nam omnis ecclesia est interna et externa: instauratio ejus describitur per quod "Jehovah congregabit eum, custodiet eum sicut pastor gregem suum, quia redemit Jacobum, et liberavit e manu fortioris illo"; per "redimere" significatur reformare (videatur supra, n. 328); per "manum fortioris illo" significatur e malo et falso, quae prius occupaverunt; gaudium internum seu gaudium cordis illorum oriundum ex bono caelesti et ex veris inde, significatur per "unde venient et canent in altitudine Zionis, et confluent ad bonum Jehovae, ad triticum, ad mustum, et ad oleum, et ad filios gregis et armenti"; "canere in altitudine Zionis" significat gaudium internum caeleste seu quale est in regno caelesti Domini, "canere" gaudium illud (videatur supra, n. 326), "altitudo" internum, et "Zion" regnum caeleste; "triticum" significat bonum naturalis hominis, "mustum" verum ejus, "oleum" bonum spiritualis hominis, "filii gregis" vera spiritualia, et "filii armenti" vera naturalia; haec quia significantur, vocantur "bonum Jehovae": quod illis inde intelligentia et sapientia, significatur per "fiet anima eorum sicut hortus irriguus", per "hortum" enim in Verbo significatur intelligentia, et per "irriguum" continue crescens: quod non ibi intelligantur triticum, mustum, oleum, filii gregis et armenti, patet, nam dicitur "redemit Jehovah Jacobum", et quod "fiet anima eorum sicut hortus irriguus."

[4] Apud Joelem,

"Devastatus est ager, luxit terra, quia devastatum est frumentum, exaruit mustum, languet oleum; pudefacti sunt agricolae, ejularunt vinitores, super tritico et super hordeo, eo quod perierit messis agri" (1:10-12):

haec non dicta sunt de agro et ejus sterilitate, sed de ecclesia et ejus vastatione; quare per "agrum", "terram", "frumentum", "mustum" et "oleum", non illa intelliguntur, sed per "agrum" et per "terram" ecclesia, (per "agrum" ecclesia quoad receptionem et procreationem veri et boni, et per "terram" ecclesia quoad gentem ibi, ) per "frumentum" bonum omnis generis in externo homine, per "mustum" verum etiam ibi, per "oleum" bonum in interno homine; per "agricolas" qui pudefacti, et per "vinitores" qui ejularunt, super tritico et super hordeo, significantur illi qui ab ecclesia, et per "triticum' et per "hordeum" significatur bonum ejus et verum ejus; et per "messem agri" quae inde periit, significatur omnis cultus ex illis.

[5] Apud Jeremiam,

"Super omnes colles in deserto venerunt vastatores, quia gladius Jehovae devorans a fine terrae usque ad finem terrae: non pax ulli carni; severunt tritica, et spinas messuerunt" (12:12, 13):

etiam haec dicta sunt de ecclesia et ejus vastatione; per "colles in deserto" super quos "venerunt vastatores" significatur quod omne bonum charitatis perierit per mala et falsa; "colles" in Verbo significant ubi bonum charitatis, et in sensu abstracto ipsum illud bonum, "desertum" significat ubi non illud quia non verum, et "vastatores" significant mala et falsa per quae bonum et verum pereunt: per "gladium Jehovae devorantem a fine terrae usque ad finem terrae" significatur falsum destruens omnia ecclesiae; per "gladium devorantem" falsum destruens, et per "a fine terrae usque ad finem terrae" significantur omnia ecclesiae: per "non pax ulli carni" significatur quod non amplius interna requies propter dominium mali et falsi: per "severunt tritica, et spinas messuerunt" significatur quod pro bonis veri sint mala falsi; "tritica" sunt bona veri, et "spinae" sunt mala falsi.

[6] Apud eundem,

Ismael qui fuit de semine regni, occidit Gedaliam, quem fecerat rex Babelis praefectum in terra, et omnes Judaeos qui fuerunt cum eo, et Chaldaeos, tum viros ex Sichem, ex Schilunte et Samaria: "decem tamen viri inventi sunt inter eos, qui dixerunt ad Ismaelem, Ne occidas nos, quia sunt nobis abscondita in agro, tritica et hordea, et oleum et mel; ideo omisit eos nec occidit" (41:1-8):

per haec historica in sensu interno describitur damnatio eorum qui profanant sancta; per "Gedaliam" enim, quem rex Babelis praefectum fecit in terra, et per "Judaeos qui fuerunt cum eo", ac per "Chaldaeos", "viros ex Sichem, ex Schilunte et Samaria", intelliguntur illi qui profanant, ac in sensu abstracto omnis generis profanationes, nam "rex Babelis" significat profanationem boni et veri; damnatio eorum significatur per quod "occisi sint", per "occidi" enim significatur spiritualiter occidi (videatur n. 315); per "decem" autem "viros", qui dixerunt ad Ismaelem, "Ne occidas nos, quia sunt nobis abscondita in agro, tritica et hordea, et oleum et mel", intelliguntur illi qui non profanarunt sancta ecclesiae, quia illis bonum et verum intus est; qui enim profanant, illis nihil boni et veri intus est, sed modo extra cum loquuntur et praedicant; at illis qui non profanant est bonum et verum intus: hoc intelligitur per quod dixerint "esse illis abscondita in agro, tritica, hordea, oleum et mel"; per "tritica" et "hordea" significantur bona et vera externi hominis, per "oleum" significatur bonum interni hominis, et per "mel" ejus jucundum; per "decem viros" significantur omnes illi qui tales sunt, nam "decem" significant omnes et omnia: per quod "omiserit eos et non "occiderit" significatur quod non profani, ita non damnati: per Ismaelem repraesentantur qui in genuinis veris ecclesiae sunt, quod etiam significatur per "semen regni" e quo erat. Talia involvunt haec historica, nam historica in Verbo aeque habent sensum internum ac prophetica.

[7] Apud Mosen,

"Jehovah Deus tuus deducens te ad terram bonam, terram fluviorum aquae, fontium et abyssorum exeuntium e valle et e monte, terram tritici et hordei, et vitis et ficus, et malogranati, terram olivae olei et mellis" (Deuteronomius 8:7, 8):

describitur ita terra Canaan in sensu litterae, at in sensu spirituali describitur ecclesia Domini, quoniam haec per "terram Canaan" in hoc sensu significatur, et recensentur omnia genera boni et veri quae ecclesiae sunt; quod dicatur "terra fluviorum aquae", est quia "fluvii aquae" significant doctrinalia veri; per "fontes et abyssos exeuntes e valle et e monte" significantur interiora et exteriora vera ex Verbo, per "fontes" interiora vera inde, et per "abyssos", exteriora vera; haec dicuntur "ex valle exire" quia "vallis" significat inferiora et exteriora ubi talia, et illa dicuntur "ex monte exire" quia "mons" significat superiora et interiora ubi talia: per "terram tritici et hordei, et vitis et ficus, et malogranati", significatur ecclesia quoad bonum et verum omnis generis, "triticum et hordeum" significant bonum et verum ex caelesti origine, "vitis et ficus" bonum et verum ex spirituali origine, et "malogranatum" cognitiones boni et veri; et per "terram olivae olei et mellis", significatur ecclesia quoad bonum amoris et ejus jucundum. Qui non scit sensum spiritualem Verbi, is non aliter credit quam quod solum terra Canaan per illa verba describatur; unde foret Verbum modo naturale et non spirituale; et tamen Verbum ubivis in sinu suo est spirituale, et spirituale est quum per verba illa intelliguntur spiritualia quae significantur, nempe bona et vera omnis generis. (Quid autem in specie per "fluvios", "fontes", "abyssos", "vallem", "montem", "vitem", "ficum", "malogranatum", "olivam", "oleum" et "mel" significatur, ostensum est in Arcanis Caelestibus, quae omnia adducere prolixum nimis foret; pleraque tamen ex illis ostensa sunt et ostendentur in hac super Apocalypsin explicatione, quae consulantur in suis locis.)

[8] Apud Hiobum,

"Si vim" terrae "comedi sine argento, et animam (dominorum) ejus exhalare feci, pro tritico exeat spina, et pro hordeo labrusca" (31:39, 40):

"vim terrae comedere sine argento" significat appropriare sibi bonum ecclesiae absque vero ("terra" est ecclesia, et "argentum" est verum); et "exhalare facere animam (dominorum) ejus" significat sic vitam spiritualem evacuare; "pro tritico exeat spina, et pro hordeo labrusca", significat quod pro bono habeatur malum, et pro vero falsum ("triticum" est bonum, "Spina" malum, "hordeum" verum, et "labrusca" falsum); bonum enim non comparari potest nisi per vera.

[9] Apud Esaiam,

"Consummationem et decisionem audivi a cum Domino Jehovih Zebaoth, super universam terram... num toto die arabit arator ad serendum, aperiet et occabit terram suam? nonne quando complanavit facies ejus, dispergit nigellam?... et reponit triticum mensuratum et hordeum designatum, et zeas designatas? ita erudit eum ad judicium, Deus ejus docet eum" (28:22, 24-26):

per haec in sensu spirituali describitur quod ecclesia apud gentem Judaicam et Israeliticam prorsus destructa sit, et quod nihil faciat quod discant et sciant Verbum, sed ut bonum et verum ejus usui vitae applicetur; inde et non aliunde intelligentia a Domino: quod ecclesia apud illam gentem prorsus destructa sit, intelligitur per "Consummationem et decisionem audivi a Domino Jehovih Zebaoth super universam terram"; "consummatio et decisio" est plenaria destructio, et "universa terra" est tota ecclesia, hoc est, omne ejus; quod nihil faciat quod discant et sciant Verbum, significatur per "Num toto die arabit arator ad serendum, aperiet et occabit terram suam?" "Arare ad serendum" est discere, et "occare terram" est reponere in memoria. Quod bonum et verum Verbi usui vitae applicandum sit, significatur per "Nonne quando complanavit facies ejus, dispergit nigellam, et reponit triticum mensuratum et hordeum designatum, et zeas designatas?" "Nonne quando complanavit facies terrae dispergit nigellam?" significat quando praeparavit per Verbum; "triticum mensuratum et hordeum designatum, et zeae designatae?" significant applicare bonum et verum usui vitae ("triticum" est bonum, "hordeum" est verum, et "zeae" sunt cognitiones): quod inde non aliunde intelligentia a Domino, significatur per "ita erudit ad judicium, Deus ejus docet eum"; "judicium significat intelligentiam, "Deus ejus docet eum" significat quod a Domino.

[10] Apud Mosen,

Jehovah "equitare fecit eum super excelsis terrae, et cibavit proventu agrorum, sugere fecit eum mel e rupe, et oleum e saxo petrae; butyrum armenti et lac gregis cum adipe agnorum et arietum filiorum Baschanis et hircorum, cum adipe renum tritici, et 4 sanguinem uvarum bibis merum" (Deuteronomius 32:13, 14):

haec dicta sunt de Ecclesia Antiqua post diluvium a Domino instaurata, quae in intelligentia et sapientia erat quia in bono charitatis et inde in fide; intelligentia eorum et sapientia a Domino significatur per quod "Jehovah equitare fecerit eum super excelsis terrae, et cibaverit proventu agrorum"; bona caelestia et spiritualia quae illis per vera, describuntur per quod "sugere fecerit eum mel e rupe, et oleum e saxo petrae, butyrum armenti et lac gregis cum adipe agnorum et arietum filiorum Baschanis et hircorum, cum adipe renum tritici, et sanguinem uvarum bibis merum"; "triticum" significat ibi in genere omne bonum, et "sanguis uvarum" ac "merum" omne verum inde.

[11] Apud Davidem,

"Utinam populus meus obediret Mihi, et Israel in viis meis ambularent, ... 5 cibarem eos adipe tritici, et e petra melle saturarem eos (Psalmuss 81:14, 17 [B.A. 13, 16]):

per "adipem tritici", et per "mel e petra", quibus cibarentur et saturarentur, significatur bonum omnis generis ex bono caelesti, et jucundum ejus a Domino, per "adipem", enim significatur bonum caeleste, per "triticum" bonum omnis generis, per "mel" jucundum boni, et per "petram" Dominus; quod haec illis si vivant secundum praecepta Domini, intelligitur per "Utinam populus meus obediret Mihi, et Israel in viis meis ambularent"; "viae" in Verbo significant vera et quoque praecepta, ac "ambulare" significat vivere.

[12] Apud eundem,

"Lauda, Hierosolyma, Jehovam; collauda, Zion, Deum tuum; nam firmat Vectes portarum tuarum: benedicit filiis tuis in medio tui, qui ponit terminum tuum pacem, adipe triticorum satiat te" (Psalmuss 147:12-14):

per "Hierosolymam" et "Zionem" intelligitur ecclesia, per "Hierosolymam" ecclesia quoad vera doctrinae, et per "Zionem" ecclesia quoad bona amoris; "qui ponit terminum tuum pacem" significat omnia caeli et ecclesiae, nam "terminus" significat omnia illa; "adipe triticorum satiat te" significat omni bono amoris et sapientia, "adeps" enim significat bonum amoris, et "triticum" omnia quae ex illo, quae quia ex bono sunt etiam bona sunt; quia haec significantur, ideo dicitur "adeps triticorum."

[13] Apud Hoscheam,

"Dixit Jehovah" ad prophetam, "Denuo abi, ama mulierem amatam socio et adulterantem, juxta amorem Jehovae erga filios Israelis, et hi respicientes ad deos alios, et amantes lagenas uvarum: et comparavi eam mihi per quindecim argenti, et corum hordeorum, et semicorum hordeorum" (3:1, 2):

per hoc repraesentabatur Ecclesia Judaica et Israelitica qualis erat quoad doctrinam et cultum, quod nempe per traditiones vanas falsificaverit omnia Verbi, tametsi id ut sanctum coluerunt; "mulier amata socio et adulterans" quam propheta amaret, significat ecclesiam talem; "mulier" ecclesiam, "amata socio et adulterans" falsificationem veri et adulterationem boni: "juxta amorem Jehovae erga filios Israelis, et hi respicientes ad deos alios", significat falsa doctrinae et mala cultus; haec significantur per "respicere ad deos alios": "amantes lagenas uvarum" significat Verbum in solo sensu litterae, nam "vinum" significat vera doctrinae ex Verbo, "uvae" bona ejus ex quibus vera, et "lagena" id quod continet; ita ultimum Verbi sensum, qui est sensus litterae, quem applicant suis falsis et malis: quod "comparaverit sibi illam per quindecim argenti" significat exiguo pretio; "quindecim significant exiguum: "corus hordeorum et semicorus hordeorum" significat tam parum boni et veri ut vix aliquid.

[14] Apud Matthaeum,

Johannes de Jesu, "Ille vos baptizabit spiritu sancto et igne, cujus ventilabrum in manu Ipsius, et perpurgabit aream suam, et colliget triticum in horreum, paleam autem comburet igne inexstinguibili" (3:11, 12):

per "baptizare spiritu sancto et igne" significatur reformare ecclesiam et regenerare hominem ecclesiae per Divinum Verum et Divinum Bonum; "baptizare" significat reformare et regenerare, "spiritus sanctus" Divinum Verum procedens ab Ipso, et "ignis" Divinum Bonum Divini Amoris Ipsius: per "triticum" quod colliget in horreum, et per "paleam" quam comburet igne inexstinguibili, significatur bonum omnis generis quod ex origine caelesti quod in aeternum conservaturus, ita eos qui in illo sunt, et falsum omnis generis quod ex origine infernali quod destructurus, ita eos qui in illo sunt; et quia dicitur "triticum", "horreum" et "palea", etiam dicitur "ventilabrum" et "area", ac per "ventilabrum" significatur separatio, ac per "aream" ubi separatio fit.

[15] Apud eundem,

Jesus dixit, "simile est regnum caelorum homini seminanti bonum semen in agro suo, sed cum dormiverunt homines, venit ejus inimicus et seminavit zizania et abivit: quum vero germinavit herba, et fructum fecit, tunc apparuerunt etiam zizania: accedentes autem servi patrisfamilias dixerunt illi, Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? unde ergo habet zizania? Hic tunc dixit illis, Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt, Visne ergo exeuntes colligamus ea? Ipse vero dixit, Non, ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum illis triticum; sinite una crescere utraque usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus, Colligite prius zizania, et colligate ea in fasciculos ad comburendum ea, triticum vero congregate in horreum meum" (13:24-30):

quid haec involvunt, patet manifeste ex sensu spirituali, nam singula ibi sunt correspondentiae; Dominus enim cum in mundo fuit per meras correspondentias locutus est, quia ex Divino; agitur ibi de ultimo judicio, quando separandi sunt boni a malis, ac boni venturi in caelum et mali in infernum: "semen bonum in agro", quod homo seminavit, significat ecclesiae vera quae ex bono sunt; "ager" significat ecclesiam ubi illa, et "seminare" significat influere ac recipere, ita quoque instruere: "homo qui seminavit" est Dominus per Verbum ubi omnia vera ecclesiae sunt: "cum dormiverunt homines, venit ejus inimicus et seminavit zizania et abivit", significat quod apud naturales homines falsa mali ab inferno influant et recipiantur, "dormire" enim significat vivere vitam naturalem absque spirituali (videatur supra, n. 187(a)), et "inimicus" significat infernum, et "zizania" significant mala falsi. Quid reliqua usque ad finem significant, constare poteSt ex illis quae in opusculo De Ultimo Judicio (n. 70) adducta sunt, involvunt enim arcana , quae ibi exposita sunt; hic solum quod per "triticum" significetur bonum veri et inde illi qui in bono per vera sunt, ac per "zizania" malum falsi et inde illi qui in malo per falsa sunt. Quod illa dicta sint de ultimo judicio, constat ex sequentibus in eo capite, ubi dicitur,

"Qui seminat bonum semen est Filius hominis, ager est mundus, semen. .. sunt filii regni, zizania sunt filii mali, inimicus... est diabolus, messis consummatio saeculi" (vers. [37,] 38, 39):

"consummatio saeculi" est ultimum tempus ecclesiae quando judicium. Ex his locis ex Verbo allatis constare potest quod "triticum" significet bonum ecclesiae in genere, ac "hordeum" verum ejus.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232