The Bible

 

Hoschea 14

Study

   

1 Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum ! in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et fœtæ ejus discindantur !

2 Convertere, Israël, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua.

3 Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum ; et dicite ei : Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum.

4 Assur non salvabit nos : super equum non ascendemus, nec dicemus ultra, Dii nostri opera manuum nostrarum : quia ejus, qui in te est, misereberis pupilli.

5 Sanabo contritiones eorum ; diligam eos spontanee : quia aversus est furor meus ab eis.

6 Ero quasi ros ; Israël germinabit sicut lilium, et erumpet radix ejus ut Libani.

7 Ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani.

8 Convertentur sedentes in umbra ejus ; vivent tritico, et germinabunt quasi vinea ; memoriale ejus sicut vinum Libani.

9 Ephraim, quid mihi ultra idola ? Ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem ; ex me fructus tuus inventus est.

10 Quis sapiens, et intelliget ista ? intelligens, et sciet hæc ? quia rectæ viæ Domini, et justi ambulabunt in eis ; prævaricatores vero corruent in eis.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #278

Study this Passage

  
/ 962  
  

278. "Quae sunt preces sanctorum," significat cogitationes quae sunt fidei ex affectionibus quae sunt charitatis, apud illos qui ex bonis et veris spiritualibus colunt Domini. - Per "preces" intelliguntur illa quae fidei sunt, et simul illa quae charitatis sunt, apud illos qui preces fundunt, quoniam preces absque illis non sunt preces, sed soni vacui: quod "sancti" significent illos qui in bonis et veris spiritualibus sunt, videatur supra (173). Quod suffitus dicantur "preces sanctorum," est causa, quia odores fragrantes correspondent affectionibus boni et veri; inde est, quod toties dicatur in Verbo "Odor gratus, ac "Odor quietis Jehovae" (ut Exodus 29:18, 25, 41; 1 Leviticus 1:9, 13, 17; 2:2, 9, 12; 3:5; 4:31; 6:8, 14 (B.A. 15, 21)); 2 8:28; 23:12-13, 18; 3 26:31; Numeri 15:3, 7; 28:6, 8, 13; 29:2, 6, 8, 13, 36; 4 Ezechiel 20:41; Hoschea 14:7).

Similia significantur per "preces," quae vocantur "suffitus," in sequentibus in Apocalypsi:

Angelus stans ad Altare, habens phialam auream," et dati sunt ei Suffitus multi, ut offeret cum Precibus sanctorum omnium super altare aureum: et ascendit fumus Suffituum cum precibus sanctorum e manu Angeli ad conspectum Dei," (8:3-5);

et apud Davidem;

"Attende aurem ad vocem meam: acceptae sunt Preces meae, Suffimentum coram Te," (Psalm. 141:1-2).

Footnotes:

1. 18 pro "10"

2. 12 pro "10"

3. 28:13 pro "28:8, 14"

4. 15:3, 7 pro "15:5" et 28:6, 8, 13 pro "Numeri 6:6, 8, 13"

  
/ 962