The Bible

 

Genesis 8

Study

   

1 Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ.

2 Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractæ cæli : et prohibitæ sunt pluviæ de cælo.

3 Reversæque sunt aquæ de terra euntes et redeuntes : et cœperunt minui post centum quinquaginta dies.

4 Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ.

5 At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem : decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium.

6 Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noë fenestram arcæ, quam fecerat, dimisit corvum,

7 qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquæ super terram.

8 Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ.

9 Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam : aquæ enim erant super universam terram : extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.

10 Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.

11 At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo : intellexit ergo Noë quod cessassent aquæ super terram.

12 Expectavitque nihilominus septem alios dies : et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum.

13 Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutæ sunt aquæ super terram : et aperiens Noë tectum arcæ, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terræ.

14 Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.

15 Locutus est autem Deus ad Noë, dicens :

16 Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.

17 Cuncta animantia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram : crescite et multiplicamini super eam.

18 Egressus est ergo Noë, et filii ejus : uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo.

19 Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quæ reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca.

20 Ædificavit autem Noë altare Domino : et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare.

21 Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait : Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines : sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua : non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci.

22 Cunctis diebus terræ, sementis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiescent.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #935

Study this Passage

  
/ 10837  
  

935. ‘Et aestas et hiems’: quod significent statum hominis regenerati quoad nova ejus voluntaria quorum vices se habent sicut aestas et hiems, constare potest ab illis quae de frigore et aestu dicta sunt; vices regenerandorum assimilantur frigori et aestui, sed vices regeneratorum aestati et hiemi: quod de regenerando ibi actum, hic autem de regenerato, constat inde quod ibi primo loco ‘frigus’ nominetur et secundo ‘aestus’; hic autem primo loco ‘aestas’ et secundo ‘hiems’; causa est quia homo qui regeneratur, incipit a frigore, hoc est, a nulla fide et charitate, at cum regeneratus est, tunc incipit a charitate.

[2] Quod vices regenerato sint, nempe quod apud eum nunc nulla charitas et nunc aliqua charitas, constare manifeste potest ex causa quod apud unumquemvis, etiam regeneratum, non sit nisi malum, et quod omne bonum sit solius Domini: quia apud eum nihil nisi malum, non potest aliter quam vices subire, et nunc esse quas in ‘aestate’, hoc est, in charitate, nunc autem in ‘hieme’, hoc est, in nulla charitate: vices tales sunt ut homo magis et magis perficiatur et sic ut magis et magis felix reddatur. Vices tales non solum sunt apud hominem regeneratum dum vixit in corpore, sed etiam cum in alteram vitam venit, nam absque viribus quasi aestatis et hiemis quoad voluntaria et quasi diei et noctis quoad intellectualia, nusquam perficitur et felicior redditur; sed vices eorum in altera vita se habent sicut vices aestatis et hiemis in zonis temperatis et sicut vices diei et noctis temporibus vernis.

[3] Status hi etiam apud Prophetas describuntur per aestatem et hiemem et per diem et noctem, ut apud Zachariam, Et erit, in die illo exibunt aquae vivae de Hierosolyma pars illarum ad mare orientale, et pars illarum ad mare posterius in aestate et in hieme erit, 14:8;

ubi de Nova Hierosolyma, seu de regno Domini in caelo et in terra, seu de statu utrobique, qui etiam vocatur aestas et hiems:

apud Davidem,

Deus, Tibi dies, etiam Tibi nox; Tu praeparasti lucem e solem; Tu statuisti omnes terminos terrae; aestatem et hiemem Tu formasti, Ps. 74:16, 17;

quae similia involvunt: similiter apud Jeremiam,

Quod non irritum reddetur foedus diei, et foedus noctis, ut sit dies et nox in tempore suo, 33:20.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.