The Bible

 

Genesis 7

Study

   

1 Dixitque Dominus ad eum : Ingredere tu et omnis domus tua in arcam : te enim vidi justum coram me in generatione hac.

2 Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam : de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam.

3 Sed et de volatilibus cæli septena et septena, masculum et feminam : ut salvetur semen super faciem universæ terræ.

4 Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus : et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terræ.

5 Fecit ergo Noë omnia quæ mandaverat ei Dominus.

6 Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquæ inundaverunt super terram.

7 Et ingressus est Noë et filii ejus, uxor ejus et uxores filiorum ejus cum eo in arcam propter aquas diluvii.

8 De animantibus quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni quod movetur super terram,

9 duo et duo ingressa sunt ad Noë in arcam, masculus et femina, sicut præceperat Dominus Noë.

10 Cumque transissent septem dies, aquæ diluvii inundaverunt super terram.

11 Anno sexcentesimo vitæ Noë, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ cæli apertæ sunt :

12 et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus.

13 In articulo diei illius ingressus est Noë, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus ; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam :

14 ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque jumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universæ aves, omnesque volucres,

15 ingressæ sunt ad Noë in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitæ.

16 Et quæ ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut præceperat ei Deus : et inclusit eum Dominus deforis.

17 Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram : et multiplicatæ sunt aquæ, et elevaverunt arcam in sublime a terra.

18 Vehementer enim inundaverunt, et omnia repleverunt in superficie terræ : porro arca ferebatur super aquas.

19 Et aquæ prævaluerunt nimis super terram : opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo.

20 Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat.

21 Consumptaque est omnis caro quæ movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, quæ reptant super terram : universi homines,

22 et cuncta, in quibus spiraculum vitæ est in terra, mortua sunt.

23 Et delevit omnem substantiam quæ erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres cæli : et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noë, et qui cum eo erant in arca.

24 Obtinueruntque aquæ terram centum quinquaginta diebus.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #761

Study this Passage

  
/ 10837  
  

761. Quod tentatio spiritualis apud hominem sit pugna spirituum malorum cum angelis qui apud hominem, et quod illa pugna communiter in ejus conscientia sentiatur, prius dictam est: de qua pugna porro hoc sciendum est, quod angeli 1 continue defendant hominem et avertant mala quae mali spiritus ei intendunt; etiam quae falsa sunt et mala apud hominem defendunt, nam norunt optime unde homini falsa et mala, nempe quod a malis spiritibus et geniis; homo nusquam producit a se aliquid falsum et malum, sed sunt mali spiritus qui apud eum, qui producunt et simul faciunt homini credere quod ex ipsomet; talis est malignitas eorum; et adhuc magis, momento cum infundunt et faciunt credere, etiam accusant et damnant; quod multis experientiis confirmare possum. Homo qui non fidem habet in Dominum, non potest illustrari, quin credat quod malum sit ab ipso; quare etiam appropriat sibi malum, et fit similis spiritibus istis malis qui apud eum; ita se res habet cum homine: hoc quia angeli norunt, etiam in tentationibus regenerationis falsa et mala hominis defendunt; alioquin succumberet, quia apud hominem nihil nisi quam malum est et inde falsum, sic ut sit malorum et inde falsorum mera congeries et compositio.

Footnotes:

1. continuo in the First Latin Edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.