The Bible

 

Genesis 6

Study

   

1 Cumque cœpissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent,

2 videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant.

3 Dixitque Deus : Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est : eruntque dies illius centum viginti annorum.

4 Gigantes autem erant super terram in diebus illis : postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illæque genuerunt, isti sunt potentes a sæculo viri famosi.

5 Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore,

6 pœnituit eum quod hominum fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus,

7 Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terræ, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres cæli : pœnitet enim me fecisse eos.

8 Noë vero invenit gratiam coram Domino.

9 Hæ sunt generationes Noë : Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis ; cum Deo ambulavit.

10 Et genuit tres filios, Sem, Cham et Japheth.

11 Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate.

12 Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram),

13 dixit ad Noë : Finis universæ carnis venit coram me : repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra.

14 Fac tibi arcam de lignis lævigatis ; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus.

15 Et sic facies eam : trecentorum cubitorum erit longitudo arcæ, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius.

16 Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus : ostium autem arcæ pones ex latere ; deorsum, cœnacula et tristega facies in ea.

17 Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitæ est subter cælum : universa quæ in terra sunt, consumentur.

18 Ponamque fœdus meum tecum : et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum.

19 Et ex cunctis animantibus universæ carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum : masculini sexus et feminini.

20 De volucribus juxta genus suum, et de jumentis in genere suo, et ex omni reptili terræ secundum genus suum : bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere.

21 Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quæ mandi possunt, et comportabis apud te : et erunt tam tibi, quam illis in cibum.

22 Fecit igitur Noë omnia quæ præceperat illi Deus.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #665

Study this Passage

  
/ 10837  
  

665. Quod ‘erigere foedus’ significet quod regeneraretur, manifeste constare potest ex eo quod non aliud foedus intercedere possit inter Dominum et hominem quam conjunctio per amorem et fidem; ita ‘foedus’ significat conjunctionem; est enim conjugium caeleste quod est ipsissimum foedus; conjugium caeleste seu conjunctio non existit nisi apud illos qui regenerantur; ita ipsa regeneratio in latissimo sensu significatur per foedus; Dominus ‘foedus cum homine init’ cum eum regenerat; quare foedus cum antiquis nihil aliud repraesentavit: ex sensu litterae non aliud capitur quam quod foedus cum Abrahamo, Isaco et Jacobo, et toties cum posteris eorum pactum, spectet eos; sed ii tales fuerunt ut non regenerari potuerint, nam solum in externis cultum ponebant, et externa sancta putabant, absque quod interna adjuncta forent; quare foedera cum iis pacta non erant nisi quam repraesentationes regenerationis; sicut omnes ritus; et sicut ipse Abrahamus, Isacus et Jacobus, qui repraesentabant illa quae sunt amoris et fidei; similiter ac pontifices et sacerdotes, qualescumque essent, etiam qui scelesti, repraesentare potuerunt sacerdotium caeleste et sanctissimum; in repraesentationibus nihil reflectitur super personam, sed super rem quae repraesentatur; ita omnes reges Israelis et Jehudae, etiam pessimi, repraesentabant regium Domini; immo quoque Pharaoh, qui Josephum super terram Aegypti exaltavit. Inde et ex pluribus aliis, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus, constare potest quod foedera toties cum filiis Jacobi pacta nihil fuerint nisi ritualia quae repraesentabant.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.