The Bible

 

Genesis 6

Study

   

1 Cumque cœpissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent,

2 videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant.

3 Dixitque Deus : Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est : eruntque dies illius centum viginti annorum.

4 Gigantes autem erant super terram in diebus illis : postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illæque genuerunt, isti sunt potentes a sæculo viri famosi.

5 Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore,

6 pœnituit eum quod hominum fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus,

7 Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terræ, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres cæli : pœnitet enim me fecisse eos.

8 Noë vero invenit gratiam coram Domino.

9 Hæ sunt generationes Noë : Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis ; cum Deo ambulavit.

10 Et genuit tres filios, Sem, Cham et Japheth.

11 Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate.

12 Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram),

13 dixit ad Noë : Finis universæ carnis venit coram me : repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra.

14 Fac tibi arcam de lignis lævigatis ; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus.

15 Et sic facies eam : trecentorum cubitorum erit longitudo arcæ, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius.

16 Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus : ostium autem arcæ pones ex latere ; deorsum, cœnacula et tristega facies in ea.

17 Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitæ est subter cælum : universa quæ in terra sunt, consumentur.

18 Ponamque fœdus meum tecum : et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum.

19 Et ex cunctis animantibus universæ carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum : masculini sexus et feminini.

20 De volucribus juxta genus suum, et de jumentis in genere suo, et ex omni reptili terræ secundum genus suum : bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere.

21 Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quæ mandi possunt, et comportabis apud te : et erunt tam tibi, quam illis in cibum.

22 Fecit igitur Noë omnia quæ præceperat illi Deus.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #634

Study this Passage

  
/ 10837  
  

634. Sed perquam difficile est ad captum dicere, quid intellectus veri et voluntas boni in proprio sensu, ex causa quod omne quod cogitat homo, putet esse intellectus, quia ita id appellat; et omne quod cupit, putet esse voluntatis, quia ita id appellat: eoque difficilius est dicere ad captum quia plerique hodie quoque ignorant quod intellectuale sit distinctum a voluntario; nam cum cogitant quid, dicunt se velle, et cum volunt quid, dicunt se cogitare, ita quoque ex causa quod ita appellent: praeterea causa est quod difficile comprehendi possit, quia in corporeis solum sunt, seu vita eorum in extremis:

[2] ex his causis ignorant quoque quod interius quoddam, et adhuc interius, immo intimum detur apud unumquemvis hominem; et quod corporeum ejus et sensuale sit extremum; cupiditates et res memoriae sint interiora; affectiones et rationalia sint adhuc interiora; et voluntas boni ac intellectus veri sint intima; et haec ita distincta inter se ut nihil usquam distinctius; corporeus homo omnia haec unum facit, et confundit; quae causa est quod credat, cum moritur corporeum ejus etiam omnia moritura esse, cum tamen tunc primum incipit vivere et quidem per interiora sua ordine succedentia; nisi interiora ejus ita distincta essent, et sibi succederent, nusquam potuissent homines in altera vita esse spiritus, esse spiritus angelici, esse angeli, qui distinguuntur ita secundum interiora; inde tres caeli inter se distinctissimi. Ex his nunc aliquantum constare potest quid intellectu veri et voluntas boni in proprio sensu, et quod solum praedicari queant de homine caelesti, seu de angelis tertii caeli.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.