The Bible

 

Genesis 5

Study

   

1 Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum.

2 Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis : et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt.

3 Vixit autem Adam centum triginta annis : et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth.

4 Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni : genuitque filios et filias.

5 Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est.

6 Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos.

7 Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias.

8 Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est.

9 Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan.

10 Post cujus ortum vixit octingentis quindecim annis, et genuit filios et filias.

11 Factique sunt omnes dies Enos nongenti quinque anni, et mortuus est.

12 Vixit quoque Cainan septuaginta annis, et genuit Malaleel.

13 Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias.

14 Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est.

15 Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Jared.

16 Et vixit Malaleel, postquam genuit Jared, octingentis triginta annis, et genuit filios et filias.

17 Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est.

18 Vixitque Jared centum sexaginta duobus annis, et genuit Henoch.

19 Et vixit Jared, postquam genuit Henoch, octingentis annis, et genuit filios et filias.

20 Et facti sunt omnes dies Jared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est.

21 Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam.

22 Et ambulavit Henoch cum Deo : et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias.

23 Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni.

24 Ambulavitque cum Deo, et non apparuit : quia tulit eum Deus.

25 Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech.

26 Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias.

27 Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est.

28 Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium :

29 vocavitque nomen ejus Noë, dicens : Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus.

30 Vixitque Lamech, postquam genuit Noë, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias.

31 Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noë vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #477

Study this Passage

  
/ 10837  
  

477. Quod ‘Homo’ sit Ecclesia Antiquissima, saepius prius dictum et ostensum est; nam in supremo sensu est Ipse Dominus solus Homo; inde caelestis Ecclesia appellatur ‘Homo’ quia similitudo inde dein spiritualis quia imago; sed in communi sensu omnis vocatur ‘homo’ qui intellectum humanum habet, nam ab intellectu homo es homo, et magis homo unus quam alter, tametsi distinctio foret homini ab homine secundum fidem amoris in Dominum.

[2] Quod Antiquissima Ecclesia, et omnis vera Ecclesia, et inde qui sunt Ecclesiae, seu qui sunt ex amore et fide in Dominum, principaliter dicantur ‘Homo, constat ex Verbo; ut apud Ezechielem,

Multiplicare faciam super vobis hominem, omnem domum Israelis totam; ... multiplicare faciam super vobis hominem et bestiam, ut multiplicentur et fructificent; et habitari faciam vos juxta antiquitates vestras, et bonum faciam prae initiis vestris; ... ambulare faciam super vobis hominem, populum meum Israelem, 36:10-12;

ubi Antiquissima Ecclesia significatur per ‘antiquitates’, Antiqua Ecclesiae per ‘initia’, primitiva seu gentium Ecclesia per ‘domum Israelis’ et ‘populum Israelem’, quae Ecclesiae vocantur Homo:

[3] apud Mosen.

Memento dierum aeternitatis, intelligite annos generatione et generationis, ... cum hereditatem daret Altissimus gentibus, cum separaret filios hominis, constituit terminos populorum, juxta numerum filiorum Israelis, Deut. 32:7, 8;

ubi Antiquissima Ecclesia intelligitur per ‘dies aeternitatis’, Antiquae Ecclesiae per ‘generationem et generationem’; vocantur ‘filii hominis’ qui fuerunt in fide in Dominum, quae fides est ‘numerus filiorum Israelis’. Quod regeneratus dicatur homo, apud Jeremiam,

Vidi terram, et ecce vacuitas et inanitas; et ad caelos, et non lux eorum; ... vidi et ecce non homo, et omnis avis caelorum avolarunt, 4:23, 25;

ubi ‘terra’ pro externo homine, ‘caelum’ pro interno, ‘homo’ pro amore boni, ‘avis caelorum’ pro intellectu veri:

[4] apud eundem,

Ecce dies venientes, ... et seminabo domum Israelis et domum Jehudae semine hominis et semine bestiae, 31:27;

ubi ‘homo’ pro interno homine, ‘bestia’ pro externo: apud Esaiam,

Desistite vobis ab homine, in cujus naso spiritus, quanti namque aestimatus ille? 2:22;

‘homo’ pro homine Ecclesiae: apud eundem,

Elongabit Jehovah hominem, et multa relicta in medio terrae, Esai. 6:12;

ubi de vastatione hominis ut non amplius bonum et verum: apud eundem,

Exurentur habitatores terrae, et relictus erit homo pusillum, 24:6;

ibi ‘homo’ pro illis qui fidem habent: apud eundem,

Desolatae sunt semitae, cessavit transiens semitam; irritum reddidit foedus, contempsit urbes, non reputavit hominem, luget et languescit terra, 33:8, 9;

pro homine, qui in lingua Hebraea est Enosh: apud eundem,

Pretiosum faciam hominem prae auro puro, et hominem prae auro Ophiris; propterea caelum commovebo, et concutietur terra e loco suo, 13:12, 13;

ubi ‘homo’ primum nominatus est Enosh, dein nominatus est Adam.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.