The Bible

 

Genesis 35

Study

   

1 Interea locutus est Deus ad Jacob : Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum.

2 Jacob vero convocata omni domo sua, ait : Abjicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra.

3 Surgite, et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo : qui exaudivit me in die tribulationis meæ, et socius fuit itineris mei.

4 Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et inaures quæ erant in auribus eorum : at ille infodit ea subter terebinthum, quæ est post urbem Sichem.

5 Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi recedentes.

6 Venit igitur Jacob Luzam, quæ est in terra Chanaan, cognomento Bethel : ipse et omnis populus cum eo.

7 Ædificavitque ibi altare, et appellavit nomen loci illius, Domus Dei : ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum.

8 Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccæ, et sepulta est ad radices Bethel subter quercum : vocatumque est nomen loci illius, Quercus fletus.

9 Apparuit autem iterum Deus Jacob postquam reversus est de Mespotamia Syriæ, benedixitque ei

10 dicens : Non vocaberis ultra Jacob, sed Israël erit nomen tuum. Et appellavit eum Israël,

11 dixitque ei : Ego Deus omnipotens : cresce, et multiplicare : gentes et populi nationum ex te erunt, reges de lumbis tuis egredientur,

12 terramque quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi et semini tuo post te.

13 Et recessit ab eo.

14 Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei Deus : libans super eum libamina, et effundens oleum :

15 vocansque nomen loci illius Bethel.

16 Egressus autem inde, venit verno tempore ad terram quæ ducit Ephratam : in qua cum parturiret Rachel,

17 ob difficultatem partus periclitari cœpit. Dixitque ei obstetrix : Noli timere, quia et hunc habebis filium.

18 Egrediente autem anima præ dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benomi, id est, Filius doloris mei : pater vero appellavit eum Benjamin, id est, Filius dextræ.

19 Mortua est ergo Rachel, et sepulta est in via quæ ducit Ephratam, hæc est Bethlehem.

20 Erexitque Jacob titulum super sepulchrum ejus : hic est titulus monumenti Rachel, usque in præsentem diem.

21 Egressus inde, fixit tabernaculum trans Turrem gregis.

22 Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui : quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim.

23 Filii Liæ : primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Judas, et Issachar, et Zabulon.

24 Filii Rachel : Joseph et Benjamin.

25 Filii Balæ ancillæ Rachelis : Dan et Nephthali.

26 Filii Zelphæ ancillæ Liæ : Gad et Aser : hi sunt filii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syriæ.

27 Venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre, civitatem Arbee, hæc est Hebron, in qua peregrinatus est Abraham et Isaac.

28 Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum.

29 Consumptusque ætate mortuus est : et appositus est populo suo senex et plenus dierum : et sepelierunt eum Esau et Jacob filii sui.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3728

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3728. ‘Et fudit oleum super caput illius’: quod significet sanctum bonum, constat a significatione ‘olei’ quod sit caeleste amoris seu bonum, de qua n. 886, 3009; ex significatione ‘capitis’ quod sit id quod superius est, seu quod idem, id quod interius; quod bonum sit superius seu interius, et verum sit inferius seu exterius, multis in locis ostensum est; inde patet quid per ritum illum antiquum quod fuderint oleum super caput statuae, significatum, quod nempe 1 verum non esset absque bono, sed ex bono, ita quod bonum dominaretur, sicut caput super corpus; verum enim absque bono non est verum, sed est sonus nullius vitae, et tale ut dissipetur ex se, 2 in altera vita dissipatur etiam apud illos qui prae aliis verum seu 3 doctrinalia fidei, etiam qui 3 doctrinalia amoris sciverunt si non in bono 4 vixerunt, ac ita si non ex bono verum retinuerint;

[2] inde Ecclesia non est Ecclesia ex vero separato a bono, proinde non a fide separata a charitate, sed a vero quod ex bono, seu a fide quae ex charitate; etiam simile significatur per illa quae Dominus ad Jacobum dixit, Ego Deus Bethelis, quo unxisti statuam, quo vovisti Mihi votum, Gen. 31:13: et per quod Jacob iterum statuit statuam, statuam lapidis, et libavit super illa libamen, et fudit super illa oleum, Gen. 35:14; per ‘libare libamen super statua’ significatur Divinum bonum fidei, et per ‘fundere oleum super 5 illa’ Divinum bonum amoris. Quod fundere oleum super lapidem, absque significatione 'alicujus rei caelestis ac spiritualis, foret quoddam ridiculum et idololatricum, quisque videre potest.

Footnotes:

1. The Manuscript has bonum esset ex quo verum

2. The Manuscript inserts quoque.

3. The Manuscript has vera

4. The Manuscript has vixerint

5. The manuscript has ea.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.