The Bible

 

Genesis 34

Study

   

1 Egressa est autem Dina filia Liæ ut videret mulieres regionis illius.

2 Quam cum vidisset Sichem filius Hemor Hevæi, princeps terræ illius, adamavit eam : et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem.

3 Et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque delinivit blanditiis.

4 Et pergens ad Hemor patrem suum : Accipe, inquit, mihi puellam hanc conjugem.

5 Quod cum audisset Jacob absentibus filiis, et in pastu pecorum occupatis, siluit donec redirent.

6 Egresso autem Hemor patre Sichem ut loqueretur ad Jacob,

7 ecce filii ejus veniebant de agro : auditoque quod acciderat, irati sunt valde, eo quod fœdam rem operatus esset in Israël et, violata filia Jacob, rem illicitam perpetrasset.

8 Locutus est itaque Hemor ad eos : Sichem filii mei adhæsit anima filiæ vestræ : date eam illi uxorem :

9 et jungamus vicissim connubia : filias vestras tradite nobis, et filias nostras accipite,

10 et habitate nobiscum : terra in potestate vestra est : exercete, negotiamini, et possidete eam.

11 Sed et Sichem ad patrem et ad fratres ejus ait : Inveniam gratiam coram vobis : et quæcumque statueritis, dabo :

12 augete dotem, et munera postulate, et libenter tribuam quod petieritis : tantum date mihi puellam hanc uxorem.

13 Responderunt filii Jacob Sichem et patri ejus in dolo, sævientes ob stuprum sororis :

14 Non possumus facere quod petitis, nec dare sororem nostram homini incircumciso : quod illicitum et nefarium est apud nos.

15 Sed in hoc valebimus fœderari, si volueritis esse similes nostri, et circumcidatur in vobis omne masculini sexus ;

16 tunc dabimus et accipiemus mutuo filias vestras ac nostras : et habitabimus vobiscum, erimusque unus populus.

17 Si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram, et recedemus.

18 Placuit oblatio eorum Hemor, et Sichem filio ejus,

19 nec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret : amabat enim puellam valde, et ipse erat inclytus in omni domo patris sui.

20 Ingressique portam urbis, locuti sunt ad populum :

21 Viri isti pacifici sunt, et volunt habitare nobiscum : negotientur in terra, et exerceant eam, quæ spatiosa et lata cultoribus indiget : filias eorum accipiemus uxores, et nostras illis dabimus.

22 Unum est quo differtur tantum bonum : si circumcidamus masculos nostros, ritum gentis imitantes.

23 Et substantia eorum, et pecora, et cuncta quæ possident, nostra erunt : tantum in hoc acquiescamus, et habitantes simul, unum efficiemus populum.

24 Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus.

25 Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est : arreptis duo filii Jacob, Simeon et Levi fratres Dinæ, gladiis, ingressi sunt urbem confidenter : interfectisque omnibus masculis,

26 Hemor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam.

27 Quibus egressis, irruerunt super occisos ceteri filii Jacob : et depopulati sunt urbem in ultionem stupri.

28 Oves eorum, et armenta, et asinos, cunctaque vastantes quæ in domibus et in agris erant,

29 parvulos quoque eorum et uxores duxerunt captivas.

30 Quibus patratis audacter, Jacob dixit ad Simeon et Levi : Turbastis me, et odiosum fecistis me Chananæis, et Pherezæis habitatoribus terræ hujus : nos pauci sumus ; illi congregati percutient me, et delebor ego, et domus mea.

31 Responderunt : Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra ?

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4433

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4433. ‘Et sumpsit eam, et cubuit cum ea, et compressit eam’: quod significet quod non aliter posset conjungi cum affectione veri per filios Jacobi fratres ejus significati, constat a significatione ‘sumere eam, cubare cum ea, et comprimere eam’ quod sit conjungi, sed non modo legitimo qui fit per desponsationem; quod autem per illa verba significetur quod non aliter conjungi posset, non constare potest nisi sciatur quomodo res se habet; verum interius ab antiquis quod per ‘Shechemum filium Hamoris Hivaei’ significatur, est id verum quod internum Ecclesiae fuerat apud antiquos, ita quod internum in eorum statutis, judiciis et legibus, verbo in ritualibus et similibus; illa vera fuerunt doctrinalia illorum secundum quae vivebant, et quidem doctrinalia charitatis, nam antiquo tempore illis qui a genuina Ecclesia, non alia doctrinalia fuerunt; eadem vocari possunt vera interiora fidei respective ad doctrinam, sed bona 1 respective ad vitam: si aliqua Ecclesia apud gentem e Jacobo institueretur, necessum fuit ut in illa vera et bona initiarentur; nam nisi interna sunt in externis, hoc est, nisi cogitatur de internis cum in externis sunt, et simul nisi afficiuntur internis, ad minimum nisi afficiuntur externis propter interna, non est aliquid Ecclesiae; interna enim faciunt Ecclesiam, nam in illis est Dominus, quippe in illis sunt spiritualia et caelestia quae ab Ipso.

[2] Sed gens e Jacobo, hoc est, gens Israelitica et Judaica, non potuit initiari in illa modo legitimo qui fit per desponsationem, ob causam quia cultus eorum externus non correspondebat; a patribus enim suis, nempe ab Abrahamo, Jishako et Jacobo, acceperunt cultum ab Ebero institutum, qui quod in externis diversus fuerit a cultu Ecclesiae Antiquae, videatur n. 1238, 1241, 1343, 2180; et quia cultus ille diversus fuit, non potuerunt vera interiora quae apud antiquos, cum illo conjungi modo legitimo qui fit per desponsationem, sed modo qui hic describitur; inde potest intelligi quid sit quod non aliter posset conjungi cum affectione veri per ‘filios Jacobi fratres Dinae’ significati.

[3] Sed tametsi conjunctio fieri potuit illo modo secundum legem etiam antiquis notam, de qua Exod. 22:15 [KJV 16]; Deut. 22:28, 29, usque gens illa talis erat ut nullatenus admitteret aliquam conjunctionem veri interioris quod ab antiquis, cum externis cultus quae apud posteros Jacobi, n. 4281, 4290, 4293, 4307, 4314, 4316, 4317, ideo apud illam gentem non potuit institui aliqua Ecclesia, sed loco ejus modo repraesentativum Ecclesiae, videatur n. 4281, 4288, 4307; quod talis gens fuerit quod nempe non solum non recipere potuisset vera interiora, sed etiam quod apud se prorsus illa exstingueret, repraesentatum hic est per quod ‘filii Jacobi responderent Shechemo et Hamori in fraude’, vers. 13, et dein quod ‘Shimeon et Levi percuterent urbem ore gladii et occiderent Shechemum et Hamorem’, vers. 25, 26, 26, et quod ‘reliqui filii venirent super confossos et depraedarentur urbem, atque auferrent greges, armenta, ... et quicquid in urbe, in agro, ... et in domo esset’, vers. 27-29. Inde patet quid per prophetica Jacobi tunc Israelis 2 , significatur, Shimeon et Levi fratres, instrumenta violentiae machaerae eorum; in arcanum eorum ne veniat anima mea, in congregatione eorum ne uniatur gloria mea, quia in ira sua occiderunt virum, et in complacito suo enervarunt bovem; maledicta ira eorum quia vehemens, et furor eorum quia gravis; dividam eos in Jacobum, et dispergam eos in Israelem, Gen. 49:5-7.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts ac veri bona.

2. The Manuscript inserts de Schimeone et Levi.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.