The Bible

 

Genesis 34

Study

   

1 Egressa est autem Dina filia Liæ ut videret mulieres regionis illius.

2 Quam cum vidisset Sichem filius Hemor Hevæi, princeps terræ illius, adamavit eam : et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem.

3 Et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque delinivit blanditiis.

4 Et pergens ad Hemor patrem suum : Accipe, inquit, mihi puellam hanc conjugem.

5 Quod cum audisset Jacob absentibus filiis, et in pastu pecorum occupatis, siluit donec redirent.

6 Egresso autem Hemor patre Sichem ut loqueretur ad Jacob,

7 ecce filii ejus veniebant de agro : auditoque quod acciderat, irati sunt valde, eo quod fœdam rem operatus esset in Israël et, violata filia Jacob, rem illicitam perpetrasset.

8 Locutus est itaque Hemor ad eos : Sichem filii mei adhæsit anima filiæ vestræ : date eam illi uxorem :

9 et jungamus vicissim connubia : filias vestras tradite nobis, et filias nostras accipite,

10 et habitate nobiscum : terra in potestate vestra est : exercete, negotiamini, et possidete eam.

11 Sed et Sichem ad patrem et ad fratres ejus ait : Inveniam gratiam coram vobis : et quæcumque statueritis, dabo :

12 augete dotem, et munera postulate, et libenter tribuam quod petieritis : tantum date mihi puellam hanc uxorem.

13 Responderunt filii Jacob Sichem et patri ejus in dolo, sævientes ob stuprum sororis :

14 Non possumus facere quod petitis, nec dare sororem nostram homini incircumciso : quod illicitum et nefarium est apud nos.

15 Sed in hoc valebimus fœderari, si volueritis esse similes nostri, et circumcidatur in vobis omne masculini sexus ;

16 tunc dabimus et accipiemus mutuo filias vestras ac nostras : et habitabimus vobiscum, erimusque unus populus.

17 Si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram, et recedemus.

18 Placuit oblatio eorum Hemor, et Sichem filio ejus,

19 nec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret : amabat enim puellam valde, et ipse erat inclytus in omni domo patris sui.

20 Ingressique portam urbis, locuti sunt ad populum :

21 Viri isti pacifici sunt, et volunt habitare nobiscum : negotientur in terra, et exerceant eam, quæ spatiosa et lata cultoribus indiget : filias eorum accipiemus uxores, et nostras illis dabimus.

22 Unum est quo differtur tantum bonum : si circumcidamus masculos nostros, ritum gentis imitantes.

23 Et substantia eorum, et pecora, et cuncta quæ possident, nostra erunt : tantum in hoc acquiescamus, et habitantes simul, unum efficiemus populum.

24 Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus.

25 Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est : arreptis duo filii Jacob, Simeon et Levi fratres Dinæ, gladiis, ingressi sunt urbem confidenter : interfectisque omnibus masculis,

26 Hemor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam.

27 Quibus egressis, irruerunt super occisos ceteri filii Jacob : et depopulati sunt urbem in ultionem stupri.

28 Oves eorum, et armenta, et asinos, cunctaque vastantes quæ in domibus et in agris erant,

29 parvulos quoque eorum et uxores duxerunt captivas.

30 Quibus patratis audacter, Jacob dixit ad Simeon et Levi : Turbastis me, et odiosum fecistis me Chananæis, et Pherezæis habitatoribus terræ hujus : nos pauci sumus ; illi congregati percutient me, et delebor ego, et domus mea.

31 Responderunt : Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra ?

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4316

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4316. Quod in sensu interno historico per ‘usque ad diem hunc’ significetur in perpetuum quod tales, constat a significatione ‘usque ad diem hunc’ quod, ‘ubi in Verbo’ nominatur, sit perpetuum, de qua n. 2838. Quod posteritas illa talis fuerit a primis temporibus, constare potest ab ipsis filiis Jacobi, A Reubene quod cubuerit cum Bilha concubina patris sui, Gen. 35:22:

A Shimeone et Levi quod occiderint Hamorem et Shechemum, et omnes viros urbis illorum, et quod reliqui filii venerint super confossos, et depraedati sint urbem,

Gen. 34:1 seq. 27-29; ideo de illis Jacobus, tunc Israel, 1 antequam moreretur, ita locutus est; de Reubene, Non eris superior, quia ascendisti cubilia patris tui, tunc indignum fecisti te, stratum meum ascendit, Gen. 49:3, 4:

et de Shimeone et Levi, In arcanum eorum ne veniat anima mea, cum congregatione eorum ne uniatur gloria mea, quia in ira sua occiderunt virum, et in proposito suo enervarunt bovem: maledicta ira eorum quia vehemens, et furor eorum quia gravis est; dividam eos inter Jacobum, et dispergam eos inter Israelem, Gen.

49:5-7.

[2] Qualis Jehudah fuit, etiam constare potest ex eo quod uxorem Canaanitidem duxerit, Gen. 38:1, 2, quod tamen contra praeceptum fuit, ut constare potest ex Abrahami verbis ad servum qui missus ad desponsandum Rebeccam filio suo Jishako, Gen. 24:3, 6, et a pluribus locis in Verbo; quod tertia pars gentis illius ex stirpe illa sit, nempe ex filio Shelah qui ex matre Canaanitide, 2 Gen. 38:11; 46:12; videatur Num. 26:20; 3 1 Chron. 4:21, 22: et porro a nefario facinore eorum et reliquorum filiorum Jacobi contra Josephum, Gen. 37:18 ad fin. Posteri eorum qui in Aegypto, quales fuerint, patet ab iis quae memorantur de illis cum fuerunt in deserto, ubi toties rebelles fuerunt, et dein in terra Canaane, ubi toties 4 idololatrae facti sunt; 5 demum quales fuerunt tempore Domini, mox supra n. 6 4314 ostensum est: 7 quales hodie sunt, nempe contra Dominum, contra illa quae sunt Ecclesiae, et contra charitatem erga proximum, et 8 contra seipsos mutuo, notum est: inde constare potest quod gens illa perpetuo talis fuerit; ne itaque amplius opinetur aliquis quod apud illos aliqua Ecclesia fuerit, sed modo repraesentativum Ecclesiae, minus quod illi prae aliis electi fuerint.

Footnotes:

1. cum

2. The Manuscript inserts de quo.

3. The Manuscript inserts et.

4. et quoties

5. The Manuscript inserts et postea quales fuerunt, in Libris Judicum, Samuelis, Regum, et apud Prophetas.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The Manuscript inserts et porro.

8. etiam

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.