The Bible

 

Genesis 33

Study

   

1 Elevans autem Jacob oculos suos, vidit venientem Esau, et cum eo quadringentos viros : divisitque filios Liæ et Rachel, ambarumque famularum :

2 et posuit utramque ancillam, et liberos earum, in principio : Liam vero, et filios ejus, in secundo loco : Rachel autem et Joseph novissimos.

3 Et ipse progrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret frater ejus.

4 Currens itaque Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum : stringensque collum ejus, et osculans flevit.

5 Levatisque oculis, vidit mulieres et parvulos earum, et ait : Quid sibi volunt isti ? et si ad te pertinent ? Respondit : Parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo.

6 Et appropinquantes ancillæ et filii earum, incurvati sunt.

7 Accessit quoque Lia cum pueris suis : et cum similiter adorassent, extremi Joseph et Rachel adoraverunt.

8 Dixitque Esau : Quænam sunt istæ turmæ quas obviam habui ? Respondit : Ut invenirem gratiam coram domino meo.

9 At ille ait : Habeo plurima, frater mi, sint tua tibi.

10 Dixitque Jacob : Noli ita, obsecro : sed si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis. Sic enim vidi faciem tuam, quasi viderim vultum Dei : esto mihi propitius,

11 et suscipe benedictionem quam attuli tibi, et quam donavit mihi Deus tribuens omnia. Vix fratre compellente, suscipiens,

12 ait : Gradiamur simul, eroque socius itineris tui.

13 Dixitque Jacob : Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros, et oves, et boves fœtas mecum : quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges.

14 Præcedat dominus meus ante servum suum : et ego sequar paulatim vestigia ejus, sicut videro parvulos meos posse, donec veniam ad dominum meum in Seir.

15 Respondit Esau : Oro te, ut de populo qui mecum est, saltem socri remaneant viæ tuæ. Non est, inquit, necesse : hoc uno tantum indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu tuo, domine mi.

16 Reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir.

17 Et Jacob venit in Socoth : ubi ædificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Socoth, id est, Tabernacula.

18 Transivitque in Salem urbem Sichimorum, quæ est in terra Chanaan, postquam reversus est de Mesopotamia Syriæ : et habitavit juxta oppidum.

19 Emitque partem agri, in qua fixerat tabernacula, a filiis Hemor patris Sichem centum agnis.

20 Et erecto ibi altari, invocavit super illud fortissimum Deum Israël.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #939

Study this Passage

  
/ 962  
  

939. Quod per "videre Facies Domini" non intelligatur videre Facies Ipsius, sed cognoscere et agnoscere Ipsum qualis est quoad Divina Ipsius attributa, quae plura sunt; et quod illi qui Ipsi per amorem conjuncti sunt, cognoscant Ipsum, et sic videant Faciem Ipsius, constare potest a sequentibus locis:

"Quid Mihi multitudo sacrificiorum; quando veneritis ad videndum Facies Jehovae," (Esaias 1:11-12);

"Dixit, cor meum, Quaerite Facies Meas; Facies Tuas, Jehovah, quaero," (Psalm. 27:8);

"Jubilabimus Petrae salutis nostrae; 1 veniemus ante Facies Ipsius in confessione," (Psalm. 95:1-2);

"Sitit anima mea Deum vivum, quando venero ut videar Faciebus Dei; adhuc confitebor Ipsi, salutes Facies Ipsius," (Psalm. 42:3, 6 (B.A. 2, 5));

"Non videbuntur Facies Meae vacue," (Exodus 23:15);

"Venire ad deprecandum Facies Jehovae," (Sacharias 8:21-22; Malachias 1:9);

"Illumina Facies Tuas super servum Tuum," (Psalm. 31:17 (B.A. 16));

"Quis ostendit nobis bonum: tolle super nos Lucem Facierum Tuarum, Jehovah," (Psalm. 4:7 (B.A. 6));

"Jehovah, in Luce Facierum Tuarum ambulabunt," (Psalm. 89:16 (B.A. 15));

"Deus, lucere fac Faciet Tuas 2 ut servemur," (Psalm. 80:4, 8, 20 (B.A. 3, 7, 9));

"Deus misereatur nostri, et benedicat nobis, illuminet Facies Suas nobis," (Psalm. 67:2 (B.A. 1));

"Benedicat tibi Jehovah, et custodiat te, illuminet Jehovah Facies Suas super te et misereatur tui, tollat Jehovah Facies Suas super te, et det tibi pacem," (Numeri 6:24-26); 3

"Occultas eos 4 in abdito Facierum Tuarum," (Psalm. 31:21 (B.A. 20));

"Posuisti occultum nostrum in lucem Facierum Tuarum," (Psalm. 10:8);

Locutus Jehovah ad Mosem, "Facies Meae ibunt; dixit Moses, Si non Facies Tuae eant, ne descendere facias nos ex hinc," (Exodus 33:14-15);

Panes super mensa in Tabernaculo dicti fuerunt "Panes Facierum," (Exodus 25:30; 5 Numeri 4:7).

Saepius etiam dicitur, quod "Jehovah occultaverit," tum quod "averterit facies;" ut in his:

"Propter malitiam eorum occultavi Facies Meas ab illis," (Jeremias 33:5; 6 Ezechiel 7:22);

"Peccata vestra absconderunt Facies Dei a vobis," (Esaias 59:2);

"Facies Jehovae non addet respicere illos," (Threni 4:16);

"Jehovah occultabit Facies Suas ab illis, quemadmodum mala reddiderunt opera sua," (Micham 3:4);

"Abscondisti Facies Tuas," (Psalm. 30:8 (B.A. 7); Psalm. 44:25, (B.A. 24); Psalm. 104:29);

"Deseram illos, et occultabo Facies Meas ab illis, occultando occultabo Facies Meas propter omne malum quod fecerunt," (Deuteronomius 31:17-18).

(Praeter alibi ut Esaias 8:17; Ezechiel 39:23, 28-29; Psalm. 13:2 (B.A. 1); Psalm. 22:25 (B.A. 24); Psalm. (27:) 8-9; Psalm. 69:18 (B.A. 17); 7 Psalm. 88:15 (B.A. 14); 102:3 (B.A. 2); Psalm. 143:7; Deuteronomius 32:20).

in opposito sensu per "facies Jehovae" significatur ira et aversio, ex causa quia homo malus avertit se a Domino; et cum ille se avertit, apparet ei sicut Dominus avertat Se et irascatur, ut constat ex his locis:

"Posui Facies Meas contra urbem hanc in malum," (21:10; 44:11); 8

"Dabo Facies Meas contra Virum illum, et devastabo illum," (Ezechiel 14:7-8);

"Dabo Facies Meas contra illos; et ignis comedet eos, cum posuero Facies Meas contra illos," (Ezechiel 15:7);

"Qui comederit ullum sanguinem, dabo Facies Meas contra animam illam," (Leviticus 17:10);

"Ab increpatione Facierum Tuarum perierunt," (Psalm. 80:17 (B.A. 16));

"Facies Jehovae contra facientes malum," Psalm. 34:17 (B.A. 16)); "Mitto Angelum coram te; caveto tibi a Faciebus Ejus, quia non sustinet praevaricationem vestram," (Exodus 23:20-21); "Dispergantur inimici Tui, et fugiant osores Tui a coram Faciebus Tuis," (Numeri 10:35); 9

"Vidi Sedentem super Throno, a Cujus Facie fugit Caelum et Terra," (Apocalypsis 20:11).

Quod nemo possit videre Dominum, qualis in Se est, ut supra dictum est, patet ex his:

Dixit Jehovah ad Mosen "Non potes videre Facies Meas, quia non videbit Me homo et Vivet," (Exodus 33:18-23).

Quod tamen visus sit, et vixerint, quia per Angelum, patet ex Genesis 32:31 (B.A. 30); 13:22-23; 10 et alibi.

Footnotes:

1. nostrae pro "meae"

2. Tuas pro "suas"

3. vi. pro "xxvi."

4. eos pro "nos"

5. xxv. pro "xx."

6. 5 pro "1"

7. 18 pro "19"

8. Jerem. pro "Esaj."

9. x. pro "ix."

10. 23 pro "29"

  
/ 962