The Bible

 

Genesis 32

Study

   

1 Jacob quoque abiit itinere quo cœperat : fueruntque ei obviam angeli Dei.

2 Quos cum vidisset, ait : Castra Dei sunt hæc : et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra.

3 Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom :

4 præcepitque eis, dicens : Sic loquimini domino meo Esau : Hæc dicit frater tuus Jacob : Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in præsentem diem.

5 Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas : mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo.

6 Reversique sunt nuntii ad Jacob, dicentes : Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris.

7 Timuit Jacob valde : et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camelos, in duas turmas,

8 dicens : Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, alia turma, quæ relicta est, salvabitur.

9 Dixitque Jacob : Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac : Domine qui dixisti mihi : Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuæ, et benefaciam tibi :

10 minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Jordanem istum : et nunc cum duabus turmis regredior.

11 Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo : ne forte veniens percutiat matrem cum filiis.

12 Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quæ præ multitudine numerari non potest.

13 Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quæ habebat, munera Esau fratri suo,

14 capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti,

15 camelos fœtas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti et pullos earum decem.

16 Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges, dixitque pueris suis : Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem.

17 Et præcepit priori, dicens : Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te : Cujus es ? aut, Quo vadis ? aut, Cujus sunt ista quæ sequeris ?

18 respondebis : Servi tui Jacob, munera misit domino meo Esau, ipse quoque post nos venit.

19 Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens : Iisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum.

20 Et addetis : Ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur. Dixit enim : Placabo illum muneribus quæ præcedunt, et postea videbo illum : forsitan propitiabitur mihi.

21 Præcesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris.

22 Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Jaboc.

23 Traductisque omnibus quæ ad se pertinebant,

24 mansit solus : et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.

25 Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit.

26 Dixitque ad eum : Dimitte me : jam enim ascendit aurora. Respondit : Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.

27 Ait ergo : Quod nomen est tibi ? Respondit : Jacob.

28 At ille : Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël : quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis ?

29 Interrogavit eum Jacob : Dic mihi, quo appellaris nomine ? Respondit : Cur quæris nomen meum ? Et benedixit ei in eodem loco.

30 Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.

31 Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel : ipse vero claudicabat pede.

32 Quam ob causam non comedunt nervum filii Israël, qui emarcuit in femore Jacob, usque in præsentem diem : eo quod tetigerit nervum femoris ejus, et obstupuerit.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4301

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4301. ‘sicut transivit Penuel’: quod significet statum veri in bono, constat ex significatione ‘Penuel’ quod sit status veri in bono; Jabbok enim erat quem Jacob primum transivit cum ingressus est in terram Canaanem, per quem quod significetur insinuatio prima affectionum veri, videatur 1 n. 4270, 2 4271; Penuel est quem nunc transit; inde est quod per illum significetur status veri insinuati in bono; agitur etiam de conjunctione boni, et bonum non est bonum nisi in illo sit verum, nam bonum suum quale et quoque suam formam habet a vero, usque adeo ut bonum non appellari queat bonum apud ullum hominem nisi ei insit verum, sed verum suam essentiam et consequenter suam vitam accipit a bono; et quia ita est et de conjunctione bonorum agitur, etiam de statu veri in bono agitur.

[2] Quod statum veri in bono attinet, ille quidem describi potest, sed usque non capi quam ab illis qui perceptionem caelestem habent; [qui hanc non habent] ne quidem ideam conjunctionis veri cum bono habere possunt, est enim verum illis in obscuro; id enim verum dicunt quod a doctrinalibus didicerunt, et id bonum quod fit secundum id verum; at qui perceptionem habent, ii in luce caelesti sunt quoad intellectum seu quoad visum intellectualem, et afficiuntur veris quae conjunguntur bono, sicut oculus seu visus corporeus afficitur floribus in hortis et pratis tempore veris; et qui in interiore perceptione sunt, afficiuntur illis etiam sicut fragrantia ex illis exhalata; talis est status angelicus, quapropter percipiunt illi angeli omnia discrimina et omnes varietates insinuationis et conjunctionis veri in bono, ita indefinita prae homine, nam homo ne quidem scit quod aliqua insinuatio et conjunctio sit et quod inde homo fiat spiritualis;

[3] ut vero aliqua notio hujus rei habeatur, paucis dicendum: bina sunt quae internum hominem constituunt, nempe intellectus et voluntas; ad intellectum pertinent vera et ad voluntatem bona, nam quod scit et intelligit homo quod ita sit, hoc dicit verum, et 3 quod agit ex velle, ita quod vult, hoc dicit bonum; hae binae facultates unum constituent 4 : illustrari hoc potest per comparationem cum visu oculi, et cum amoeno et jucundo 5 quod per visum hunc appercipitur; oculus cum videt objecta, appercipit amoenum et jucundum inde secundum formas, colores, et inde pulchritudines in communi et in partibus, verbo secundum ordinem aut dispositiones in series; illud amoenum et jucundum non est oculi, sed est animi et ejus affectionis; et quantum homo afficitur illis, tantum illa videt, et tantum illa memoria retinet; quae autem 6 oculus ex nulla affectione videt, praeterlabuntur, nec inseruntur memoriae, ita nec ei conjunguntur;

[4] inde patet quod objecta visus externi implantentur secundum amoenum et jucundum affectionum, et quod in amoeno et jucundo illo sint; nam cum simile amoenum seu jucundum recurrit, etiam talia objecta recurrent 7 ,

pariter cum similia objecta, etiam tale amoenum et jucundum, cum varietate secundum status: consimiliter se habet cum intellectu, qui est visus internus, ejus objecta sunt spiritualia, et vera dicuntur, campus illorum objectorum est memoria, amoenum et jucundum illius visus est bonum; ita bonum est cui inseminantur et implantantur vera; inde aliquatenus constare potest quid insinuatio veri in bonum sit, et conjunctio veri in bono; tum quid bonum, 8 de quo hic agitur; de quo tam innumerabilia percipiunt angeli, cum homo vix aliquid.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts supra.

2. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

3. at

4. constituunt

5. visum oculi et per amoenum et jucundum

6. illa autem quae

7. recurrunt

8. The Manuscript inserts proinde quid status veri in bono.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.