The Bible

 

Genesis 30

Study

   

1 Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suæ, et ait marito suo : Da mihi liberos, alioquin moriar.

2 Cui iratus respondit Jacob : Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui ?

3 At illa : Habeo, inquit, famulam Balam : ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa filios.

4 Deditque illi Balam in conjugium : quæ,

5 ingresso ad se viro, concepit, et peperit filium.

6 Dixitque Rachel : Judicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium, et idcirco appellavit nomen ejus Dan.

7 Rursumque Bala concipiens, peperit alterum,

8 pro quo ait Rachel : Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui : vocavitque eum Nephthali.

9 Sentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit.

10 Qua post conceptum edente filium,

11 dixit : Feliciter, et idcirco vocavit nomen ejus Gad.

12 Peperit quoque Zelpha alterum.

13 Dixitque Lia : Hoc pro beatitudine mea : beatam quippe me dicent mulieres : propterea appellavit eum Aser.

14 Egressus autem Ruben tempore messis triticeæ in agrum, reperit mandragoras, quas matri Liæ detulit. Dixitque Rachel : Da mihi partem de mandragoris filii tui.

15 Illa respondit : Parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ? Ait Rachel : Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui.

16 Redeuntique ad vesperam Jacob de agro, egressa est in occursum ejus Lia, et Ad me, inquit, intrabis : quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa.

17 Et exaudivit Deus preces ejus, concepitque et peperit filium quintum,

18 et ait : Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo : appellavitque nomen ejus Issachar.

19 Rursum Lia concipiens, peperit sextum filium,

20 et ait : Dotavit me Deus dote bona : etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios : et idcirco appellavit nomen ejus Zabulon.

21 Post quem peperit filiam, nomine Dinam.

22 Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam ejus.

23 Quæ concepit, et peperit filium, dicens : Abstulit Deus opprobrium meum.

24 Et vocavit nomen ejus Joseph, dicens : Addat mihi Dominus filium alterum.

25 Nato autem Joseph, dixit Jacob socero suo : Dimitte me ut revertar in patriam, et ad terram meam.

26 Da mihi uxores, et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam : tu nosti servitutem qua servivi tibi.

27 Ait illi Laban : Inveniam gratiam in conspectu tuo, experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te :

28 constitue mercedem tuam quam dem tibi.

29 At ille respondit : Tu nosti quomodo servierim tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua.

30 Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es : benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meæ.

31 Dixitque Laban : Quid tibi dabo ? At ille ait : Nihil volo : sed si feceris quod postulo, iterum pascam, et custodiam pecora tua.

32 Gyra omnes greges tuos, et separa cunctas oves varias, et sparso vellere ; quodcumque furvum, et maculosum, variumque fuerit, tam in ovibus quam in capris, erit merces mea.

33 Respondebitque mihi cras justitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te : et omnia quæ non fuerint varia, et maculosa, et furva, tam in ovibus quam in capris, furti me arguent.

34 Dixitque Laban : Cratum habeo quod petis.

35 Et separavit in die illa capras, et oves, et hircos, et arietes varios, atque maculosos : cunctum autem gregem unicolorem, id est albi et nigri velleris, tradidit in manu filiorum suorum.

36 Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et generum, qui pascebat reliquos greges ejus.

37 Tollens ergo Jacob virgas populeas virides, et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas : detractisque corticibus, in his, quæ spoliata fuerant, candor apparuit : illa vero quæ integra fuerant, viridia permanserunt : atque in hunc modum color effectus est varius.

38 Posuitque eas in canalibus, ubi effundebatur aqua : ut cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in aspectu earum conciperent.

39 Factumque est ut in ipso calore coitus, oves intuerentur virgas, et parerent maculosa, et varia, et diverso colore respersa.

40 Divisitque gregem Jacob, et posuit virgas in canalibus ante oculos arietum : erant autem alba et nigra quæque, Laban ; cetera vero, Jacob, separatis inter se gregibus.

41 Igitur quando primo tempore ascendebantur oves, ponebat Jacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium, ut in earum contemplatione conciperent :

42 quando vero serotina admissura erat, et conceptus extremus, non ponebat eas. Factaque sunt ea quæ erant serotina, Laban : et quæ primi temporis, Jacob.

43 Ditatusque est homo ultra modum, et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3913

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3913. 'Dixit, Ecce famula mea Bilhah': quod significet medium affirmans quod inter naturale verum et interius verum, constat ex significatione ‘famulae’ tum ancillae, quod sit affectio cognitionum quae sunt exterioris hominis, de qua n. 1895, 2567, 3835, 3849, et quia affectio illa est medium conjungendi vera interiora cum veris naturalibus seu externis, ideo hic per ‘famulam’ significatur medium affirmans inter illa; et ex repraesentatione ‘Bilhae’ quod sit quale illius medii. Per ancillas datas Jacobo a Rachele et Leah in mulieres ut procrearent sobolem, nihil aliud in sensu interno repraesentatum et significatum est quam tale quod inservit, hic pro medio conjunctionis, nempe interioris veri verum externo; per ‘Rachelem’ enim repraesentatur interius verum, per ‘Leam’ externum, n. 3793, 3819: agitur enim hic per duodecim filios Jacobi de duodecim communibus seu cardinalibus rebus per quas initiatur homo in spiritualia et caelestia dum regeneratur seu dum fit Ecclesia;

[2] homo enim cum regeneratur seu fit Ecclesia, hoc est, cum fit a mortuo 1 homine vivus seu 2 a corporeo caelestis, per plures status a Domino ducitur; communes 3 status sunt qui designantur per duodecim illos filios, et dein per duodecim tribus, quapropter ‘duodecim tribus’ significant omnia fidei et amoris, ut n. 3858 ostensum videatur; communia enim involvunt omnia particularia et singularia, et haec se referunt ad illa. Cum homo regeneratur, tunc internus homo conjungendus est cum externo, proinde 4 bona et vera quae sunt interni hominis cum 5 bonis et veris quae sunt externi, ex veris et bonis enim homo est homo; illa non conjungi possunt absque mediis; media sunt talia quae aliquid trahunt ab una parte et aliquid ab altera, et quae faciunt ut quantum homo accedit ad unam, tantum subordinetur altera; haec media sunt quae significantur per ‘ancillas’, media a parte interni hominis per ‘ancillas Rachelis’, 6 et media a parte externi hominis per ‘ancillas Leae’.

[3] Quod media conjunctionis erunt, constare potest ex eo quod naturalis homo ex se prorsus non concordet cum spirituali, sed quod in tantum discordet, ut prorsus ei oppositus sit; naturalis enim homo spectat et amat se et mundum, spiritualis autem non spectat 7 se et mundum nisi quantum conducit ad promovendos usus in spirituali mundo, ita servitium ejus spectat et id amat ex usu et fine; naturalis homo tunc vitam habere sibi videtur, cum ad dignitates evehitur, ita ad supereminentiam super alios, at spiritualis homo vitam habere sibi videtur in humiliatione et quod minimus sit; nec dignitates spernit, modo per illas ut per media inservire possit proximo, societati communi, et Ecclesiae, et non reflectit super dignitates ad quas evehitur, propter se, sed propter illos usus qui ei fines sunt; naturalis homo in sua beatitudine est cum prae aliis opulentus 8 est ac mundi opes possidet, at spiritualis homo in sua beatitudine est cum in cognitionibus veri et boni, quae sunt ei opulentia, et magis cum in exercitio boni secundum vera est; nec tamen spernit opulentiam, quia per illam in exercitio potest esse et in mundo;

[4] ex his paucis constare potest quod status naturalis hominis et spiritualis sint sibi oppositi per fines, sed quod usque conjungi possint; quod fit cum illa quae sunt externi hominis subordinata sunt et inserviunt finibus interni; ideo ut homo fiat spiritualis, necessum est ut 9 illa quae sunt externi hominis ad obsequium redigantur, ita exuendi sunt fines pro se et mundo ac induendi fines pro proximo et pro regno Domini; illa exui et haec indui nequaquam possunt, ita non conjungi, nisi per media; haec media sunt quae significantur per ‘ancillas’, et 10 in specie per quatuor filios ab ancillis natos:

[5] primum medium est affirmans seu affirmativum veri interni, nempe quod ita sit; cum affirmativum fit, tunc homo est in principio regenerationis, bonum 11 ab interno operatur, et facit affirmationem; bonum illud non potest influere in negativum, ne quidem in dubitativum, antequam hoc affirmativum fit; id bonum dein se manifestat per affectionem, nempe per id quod homo afficiatur vero, seu incipiat delectari illo, primum quod sciat id, dein quod secundum id agat; ut pro exemplo, quod Dominus sit salus generi humano; nisi hoc fiat affirmativum ab homine, non possunt omnia illa quae de Domino ex Verbo aut in Ecclesia didicit, et in naturalis 12 ejus memoria inter scientifica sunt, conjungi cum interno ejus homine, 13 hoc est, cum illis quae ibi, possunt esse fidei, ita nec potest affectio influere, ne quidem in communia illius rei quae ad salutem hominis conducunt; at cum affirmativum fit, tunc innumerabilia accedunt, et implentur bono quod influit; nam bonum continue 14 influit a Domino, sed ubi non est affirmativum, non recipitur: est itaque affirmativum primum medium, et quasi primum habitaculum boni influentis a Domino: similiter se habet cum omnibus reliquis quae fidei vocantur.

Footnotes:

1. The Manuscript deletes homine.

2. The Manuscript inserts quod idem.

3. The Manuscript inserts illi.

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. The Manuscript has at

7. The Manuscript inserts ac amat.

8. The Manuscript has fit

9. The Manuscript has redigantur illa quae externi hominis sunt ad obsequium

10. The Manuscript has quoque

11. The Manuscript inserts a Domino.

12. The Manuscript has hominis

13. The Manuscript has quae ibi sunt

14. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.