The Bible

 

Genesis 30

Study

   

1 Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suæ, et ait marito suo : Da mihi liberos, alioquin moriar.

2 Cui iratus respondit Jacob : Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui ?

3 At illa : Habeo, inquit, famulam Balam : ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa filios.

4 Deditque illi Balam in conjugium : quæ,

5 ingresso ad se viro, concepit, et peperit filium.

6 Dixitque Rachel : Judicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium, et idcirco appellavit nomen ejus Dan.

7 Rursumque Bala concipiens, peperit alterum,

8 pro quo ait Rachel : Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui : vocavitque eum Nephthali.

9 Sentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit.

10 Qua post conceptum edente filium,

11 dixit : Feliciter, et idcirco vocavit nomen ejus Gad.

12 Peperit quoque Zelpha alterum.

13 Dixitque Lia : Hoc pro beatitudine mea : beatam quippe me dicent mulieres : propterea appellavit eum Aser.

14 Egressus autem Ruben tempore messis triticeæ in agrum, reperit mandragoras, quas matri Liæ detulit. Dixitque Rachel : Da mihi partem de mandragoris filii tui.

15 Illa respondit : Parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ? Ait Rachel : Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui.

16 Redeuntique ad vesperam Jacob de agro, egressa est in occursum ejus Lia, et Ad me, inquit, intrabis : quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa.

17 Et exaudivit Deus preces ejus, concepitque et peperit filium quintum,

18 et ait : Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo : appellavitque nomen ejus Issachar.

19 Rursum Lia concipiens, peperit sextum filium,

20 et ait : Dotavit me Deus dote bona : etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios : et idcirco appellavit nomen ejus Zabulon.

21 Post quem peperit filiam, nomine Dinam.

22 Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam ejus.

23 Quæ concepit, et peperit filium, dicens : Abstulit Deus opprobrium meum.

24 Et vocavit nomen ejus Joseph, dicens : Addat mihi Dominus filium alterum.

25 Nato autem Joseph, dixit Jacob socero suo : Dimitte me ut revertar in patriam, et ad terram meam.

26 Da mihi uxores, et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam : tu nosti servitutem qua servivi tibi.

27 Ait illi Laban : Inveniam gratiam in conspectu tuo, experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te :

28 constitue mercedem tuam quam dem tibi.

29 At ille respondit : Tu nosti quomodo servierim tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua.

30 Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es : benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meæ.

31 Dixitque Laban : Quid tibi dabo ? At ille ait : Nihil volo : sed si feceris quod postulo, iterum pascam, et custodiam pecora tua.

32 Gyra omnes greges tuos, et separa cunctas oves varias, et sparso vellere ; quodcumque furvum, et maculosum, variumque fuerit, tam in ovibus quam in capris, erit merces mea.

33 Respondebitque mihi cras justitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te : et omnia quæ non fuerint varia, et maculosa, et furva, tam in ovibus quam in capris, furti me arguent.

34 Dixitque Laban : Cratum habeo quod petis.

35 Et separavit in die illa capras, et oves, et hircos, et arietes varios, atque maculosos : cunctum autem gregem unicolorem, id est albi et nigri velleris, tradidit in manu filiorum suorum.

36 Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et generum, qui pascebat reliquos greges ejus.

37 Tollens ergo Jacob virgas populeas virides, et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas : detractisque corticibus, in his, quæ spoliata fuerant, candor apparuit : illa vero quæ integra fuerant, viridia permanserunt : atque in hunc modum color effectus est varius.

38 Posuitque eas in canalibus, ubi effundebatur aqua : ut cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in aspectu earum conciperent.

39 Factumque est ut in ipso calore coitus, oves intuerentur virgas, et parerent maculosa, et varia, et diverso colore respersa.

40 Divisitque gregem Jacob, et posuit virgas in canalibus ante oculos arietum : erant autem alba et nigra quæque, Laban ; cetera vero, Jacob, separatis inter se gregibus.

41 Igitur quando primo tempore ascendebantur oves, ponebat Jacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium, ut in earum contemplatione conciperent :

42 quando vero serotina admissura erat, et conceptus extremus, non ponebat eas. Factaque sunt ea quæ erant serotina, Laban : et quæ primi temporis, Jacob.

43 Ditatusque est homo ultra modum, et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3902

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3902. CAPUT XXX

1. Et vidit Rachel quod non pareret Jacobo, et zelavit Rachel in sororem suam, et dixit ad Jacobum, Da mihi filios, et si non, mortua ego.

2. Et accensus ira Jacob in Rachelem, et dixit, An pro Deo ego, Qui prohibet a te fructum ventris?

3. Et dixit, Ecce famula mea Bilhah, veni ad illam, et pariat super genua mea, et aedificabor etiam ego ex illa.

4. Et dedit ei Bilham ancillam suam ad mulierem, et venit ad illam Jacob.

5. Et concepit Bilhah, et peperit Jacobo filium.

6. Et dixit Rachel, Judicavit me DEUS, et etiam audivit vocem meam, et dedit mihi filium, propterea vocavit nomen ejus Dan.

7. Et concepit adhuc, et peperit Bilhah ancilla Rachelis filium secundum Jacobo.

8. Et dixit Rachel, Luctationibus DEUS luctata sum cum sorore mea, etiam valui; et vocavit nomen ejus Naphtali.

9. Et vidit Leah quod substitisset a pariendo, et accepit Zilpam ancillam suam, et dedit illam Jacobo ad mulierem.

10. Et peperit Zilpah ancilla Leae Jacobo filium.

11. Et dixit Leah, Venit turma; et vocavit nomen ejus Gad.

12. Et peperit Zilpah ancilla Leae filium secundum Jacobo.

13. Et dixit Leah, In beatitudine mea, quia beatificabunt me filiae, et vocavit nomen ejus Asher.

14. Et ivit Reuben in diebus messis triticorum, et invenit 1 dudaim in agro, et adduxit illos ad Leam matrem suam, et dixit Rachel ad Leam, Da quaeso mihi de dudaim filii tui.

15. Et dixit illi, An parum sumpsisse te virum meum, et sumes etiam dudaim filii mei? et dixit Rachel, Idcirco cubabit cum te nocte hac pro dudaim filium.

16. Et venit Jacob de agro in vespera, et exivit Leah obviam ei, et dixit, Ad me venies, quia conducendo conduxi te in dudaim filii mei; et cubuit cum illa in nocte illa.

17. Et audivit DEUS ad Leam, et concepit et peperit Jacobo filium quintum.

18. Et dixit Leah, Dedit DEUS mercedem meam, quod dedi ancillam meam viro meo; et vocavit nomen ejus Jisaschar.

19. Et concepit adhuc Leah, et peperit filium sextum Jacobo.

20. Et dixit Leah, Dotavit me DEUS 2 me dote bona, vice hac cohabitabit mihi vir meus, quia peperi illi sex filios; et vocavit nomen ejus Zebulun.

21. Et postea peperit filiam, et vocavit nomen ejus Dinah.

22. Et recordatus est DEUS Rachelis, et audivit ad illam DEUS, et aperuit uterum illius.

23. Et concepit, et peperit filium, et dixit, Collegit DEUS ignominiam meam.

24. Et vocavit nomen ejus Joseph, dicendo, Addat JEHOVAH mihi filium alterum.

25. Et factum, cum peperisset Rachel Josephum, et dixit Jacob ad Laban, Mitte me et eam ad locum meum et ad terram meam.

26. Da feminas meas, et natos meos, quod servivi tibi pro illis, et eam, quia tu nosti servitium meum, quo servivi tibi.

27. Et dixit ad eum Laban, Si quaeso inveni gratiam in oculis tuis, expertus sum, et benedixit mihi JEHOVAH propter te.

28. Et dixit, Designa mercedem tuam super me, et dabo illam.

29. Et dixit ad eum, Tu nosti qualiter servivi tibi, et qualis fuit acquisitio tua mecum.

30. Quia parum quod fuit tibi ante me, et erupit ad multitudinem, et benedixit JEHOVAH tibimet ad pedem meum, et nunc quando faciam etiam ego domui meae?

31. Et dixit, Quid dabo tibi? et dixit Jacob, Non dabis mihi quicquam, si facias mihi verbum hoc; revertar, pascam, gregem tuum custodiam.

32. Transibo per omnem gregem tuum hodie, removendo abinde omne pecus punctatum et maculosum, et omne pecus nigrum in agnis, et maculosum et punctatum in capris, et erit merces mea.

33. Et respondebit mihi justitia mea in die crastino, quia venis super mercedem meam coram te, omne quod non est illud punctatum et maculosum in capris, et nigrum in agnis, furatum illud cum me.

34. Et dixit Laban, Ecce utique sit secundum verbum tuum.

35. Et removit in die isto capros variegatos et maculosos, et omnes capras punctatas et maculosas, omne in quo album, et omne nigrum in agnis, et dedit in manum filiorum ejus.

36. Et posuit viam trium dierum inter se et inter Jacobum; et Jacob pascens greges Labanis reliquos.

37. Et accepit sibi Jacob baculum populi recentem, et corylum, et platanum, et decorticavit in illis decorticationes albas, denudationem albi, quod super baculis.

38. Et constituit baculos quos decorticavit, in canalibus, in potatoriis aquae, quo veniebant greges ad bibendum, e regione gregum, et incalescebant in veniendo illos ad bibendum.

39. Et incalescebant greges ad baculos, et pariebant greges variegatos, punctatos, et maculosos.

40. Et agnos separavit Jacob, et dedit facies gregis ad variegatum, et omne nigrum in grege Labanis, et posuit sibi catervas soli sibi, et non posuit eos ad gregem Labanis.

41. Et fuit in omni incalescere gregis primum coeuntium, et posuit Jacob baculos ad oculos gregis in canaliculis, ad incalescendum illum ad baculos.

42. Et ad dein coire gregem non posuit, et erat dein coeuntium, Labani, et primum coeuntium Jacobo.

43. Et diffudit se vir valde valde, et erat ei greges multi, et ancillae, et servi, et cameli, et asini.

CONTENTA

In capite praecedente per quatuor filios Jacobi ex Leah, actum est de statu Ecclesiae, seu hominis qui fit Ecclesia, quoad ascensum a vero quod fidei ad bonum quod amoris: in hoc capite per filios Jacobi ex ancillis Rachelis et Leae, et ex Leah, et denique ex Rachele, agitur de conjunctione veri naturalis per media cum bono spirituali; et hoc eo ordine quo fit apud hominem qui regeneratur.

Footnotes:

1. Hebrew (dudaim) =mandrakes or love apples. '

2. The Hebrew also repeats this pronoun.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.