The Bible

 

Genesis 3

Study

   

1 Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem : Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi ?

2 Cui respondit mulier : De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur :

3 de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.

4 Dixit autem serpens ad mulierem : Nequaquam morte moriemini.

5 Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.

6 Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile : et tulit de fructu illius, et comedit : deditque viro suo, qui comedit.

7 Et aperti sunt oculi amborum ; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.

8 Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.

9 Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es ?

10 Qui ait : Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.

11 Cui dixit : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti ?

12 Dixitque Adam : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.

13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem : Quare hoc fecisti ? Quæ respondit : Serpens decepit me, et comedi.

14 Et ait Dominus Deus ad serpentem : Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ : super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ.

15 Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius : ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.

16 Mulieri quoque dixit : Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos : in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.

17 Adæ vero dixit : Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo : in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ.

18 Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ.

19 In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es : quia pulvis es et in pulverem reverteris.

20 Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva : eo quod mater esset cunctorum viventium.

21 Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos :

22 et ait : Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum : nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum.

23 Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.

24 Ejecitque Adam : et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ.

   

From Swedenborg's Works

 

Vera Christiana Religio #498

Study this Passage

  
/ 853  
  

498. Ex his resultat hoc, quod ipsum Liberum arbitrium in spiritualibus in anima hominis resideat in omni perfectione, et inde, sicut vena in fontem, influat in mentem ejus, in binas ejus partes, quae sunt voluntas 1 et intellectus, et per has in sensus corporis, inque loquelas et actiones. Sunt enim tres gradus vitae apud hominem, Anima, Mens, et Corpus sensuale; omne id quod in superiori gradu est, in perfectione est supra id quod in inferiori gradu est. Hoc hominis Liberum est, per quod, in quo, et cum quo Dominus praesens est in homine, et urget indesinenter sui receptionem, at nusquam emovet et tollit liberum, quoniam, ut supra dictum est, omne quod non ex libero ab homine in spiritualibus fit, non maneat, quare dici potest, quod hoc Liberum hominis sit, in quo Dominus apud illum in anima ejus habitat.

[2] Quod autem facere malum, in utroque Mundo, Spirituali et Naturali, per leges coercitum sit, quoniam alioquin societas nullibi subsisteret, 2 absque explicatione patet; sed usque illustrabitur, quod sine externis illis vinculis, non modo societas non subsisteret, sed etiam totum genus humanum periret; homo enim inescatus est binis amoribus, qui sunt amor dominandi super omnes, et amor possidendi omnium opes; hi amores, si relaxarentur illis fraena, ruunt in infinitum: mala haereditaria, in quae homo nascitur, ex binis illis amoribus principaliter exorta sunt: nec Adamo fuit aliud, quam ut vellet fieri sicut Deus, quod malum serpens illi infudit, ut legitur, quare in maledictione ejus dicitur, quod terra germinatura sit ei spinam et tribulum, Genesis 3:5, 18, per quae intelligitur omne malum et inde falsum; omnes qui illis amoribus emancipati 3 sunt, se solum ut unicum intuentur, in quo et pro quo omnes alii; talibus non est miseratio, non timor Dei, non amor proximi, et inde est illis immisericordia, immanitas et crudelitas, et infernalis cupiditas et aviditas praedandi et latrocinandi, et in illis efficiendis astus et doli; talia bestiis terrae non innata sunt; hae non ex alio amore necant et devorant alias, quam ut satient ventrem, et se tutentur; quare homo malus quoad amores illos spectatus, est immanior, ferocior et pejor omni bestia.

[3] Quod homo intus talis sit, manifestat se in turbis seditiosis, in quibus vincula legis soluta sunt, et quoque in lanienis et latrociniis, quando sonatur liberum exercendi 4 furorem in victos et obsessos, a quo vix unus abstinet, antequam auditur tympanum, quod desistendum sit; ex his patet, quod si nullus timor poenarum ex legibus coerceret 5 homines, non solum Societas sed totum Genus humanum destrueretur. Sed haec omnia unice removentur per verum usum Liberi Arbitrii in spiritualibus, qui est intendere animum ad cogitandum de statu vitae post mortem.

Footnotes:

1. Prima editio: voiuntas.
2. Prima editio: substisteret.
3. Prima editio: emanicipati.
4. Prima editio: excercendi.
5. Prima editio: couerceret.

  
/ 853