The Bible

 

Genesis 3

Study

   

1 Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem : Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi ?

2 Cui respondit mulier : De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur :

3 de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.

4 Dixit autem serpens ad mulierem : Nequaquam morte moriemini.

5 Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.

6 Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile : et tulit de fructu illius, et comedit : deditque viro suo, qui comedit.

7 Et aperti sunt oculi amborum ; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.

8 Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.

9 Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es ?

10 Qui ait : Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.

11 Cui dixit : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti ?

12 Dixitque Adam : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.

13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem : Quare hoc fecisti ? Quæ respondit : Serpens decepit me, et comedi.

14 Et ait Dominus Deus ad serpentem : Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ : super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ.

15 Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius : ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.

16 Mulieri quoque dixit : Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos : in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.

17 Adæ vero dixit : Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo : in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ.

18 Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ.

19 In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es : quia pulvis es et in pulverem reverteris.

20 Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva : eo quod mater esset cunctorum viventium.

21 Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos :

22 et ait : Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum : nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum.

23 Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.

24 Ejecitque Adam : et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ.

   

From Swedenborg's Works

 

Coronis #37

Study this Passage

  
/ 60  
  

37. Quondam, cum meditatus sum de Amore Conjugiali, captavit mentem desiderium sciendi qualis ille amor fuerat apud illos qui in Saeculo Aureo vixerunt; et postea qualis in sequentibus, quae ex Argento, Cupro, et Ferro vocantur. Et quia novi quod omnes qui in illis saeculis bene vixerunt, in caelis sint, oravi ad Dominum ut liceret mihi cum illis loqui et instrui.

"Et ecce adstitit mihi angelus et dixit,Missus sum a Domino ut sim ductor et comes. Et primum te ducam et comitabor ad illos qui vixerunt primo Aevo seu Saeculo, quod vocatur Aureum.'" (Saeculum Aureum idem est cum Saeculo Antiquissimae Ecclesiae, quod intelligitur per "Caput ex auro bono" super statua visa Nebuchadnezari in somnio, Daniel 2:32, de quo prius.)

"Angelus dixit, Est ad illos via ardua; est per silvam opacam, quam nemo potest transire, nisi duce dato a Domino.'

"Eram in spiritu, et accinxi me viae; et convertimus facies ad orientem; et in pergendo vidi montem cujus altitudo pertigit ultra regionem nubium. Transivimus desertum magnum, et pervenimus in silvam ex variis arborum generibus confertam, et ex densitate illarum opacam, de qua angelus praedixit. Sed erat silva illa secta in plures tramites angustos; et dixit angelus quod totidem ambages errorum sint, et quod nisi aperiantur oculi a Domino, et videantur oleae pampineis vitibus circumcinctae, ac ferantur gressus ab olea ad oleam, abiturus sit viator in Tartara [quae circum circa ad latera sunt 1 . Haec silva talis est propter finem ut custodiatur aditus; non enim alia gens quam primaeva super monte illo habitat. "Postquam intravimus silvam aperti sunt oculi, ac vidimus hic et ibi oleas circumligatas vitibus, e quibus pendebant botri coloris cyanei; ac oleae erant in perpetuos orbes dispositae; quare secundum conspectum illarum circuivimus et circuivimus, et tandem vidimus lucum ex altis cedris, et super illarum ramis aliquas aquilas. Quibus visis dixit angelus, Nunc in monte sumus, non procul a vertice ejus.'

"Et perreximus, et ecce post lucum campus rotundus, ubi pascebant agni et agnae, quae erant formae repraesentativae status innocentiae et pacis montanorum. Hunc campum 2 transivimus; et ecce visa sunt tabernacula et tabernacula, ad plura millia antrorsum, et ad latera in omnem extensionem visus.

"Et dixit angelus, Nunc sumus in castris ubi Exercitus Domini Jehovih; ita se et habitationes suas vocant 3 Antiquissimi hi, dum in mundo fuerunt, habitaverunt in tabernaculis; quare etiam nunc in illis habitant.'

"Sed dixi, Flectamus viam ad meridiem, ubi sunt sapientiores illorum, ut conveniamus aliquem cum quo sociemus sermonem.'

In eundo vidi e longinquo tres pueros et tres puellas sedentes ad januam sui tabernaculi; sed illi et illae, cum appropinquavimus,

visi sunt sicut viri et mulieres mediae staturae. Et dixit angelus, 'Omnes incolae hujus montis apparent e longinquo sicut infantes, quia in statu innocentiae sunt, ac infantia est apparentia innocentiae.'

"Hi viri nobis visis accurrerunt, et dixerunt, Unde estis, et quomodo huc venistis? Facies vestrae non sunt e faciebus hujus montis.'

"At angelus retulit, et narravit copiam accessus per silvam, et causam adventus. Quibus auditis, unus ex tribus viris invitavit et introduxit nos in tabernaculum suum. Vir erat indutus pallio hyacinthini coloris, ac tunica ex lana candida. Et ejus uxor erat amicta toga purpurea, et subter tunica pectorali ex bysso acupicto. "At quia in cogitatione mea erat desiderium cognoscendi conjugia antiquissimorum, intuebar per vices maritum et uxorem, et animadverti quasi unitatem animarum illorum in faciebus; et dixi, Vos duo estis unum.'

Et respondit vir, 'Sumus unum; est illius vita in me, et mea in illa; sumus duo corpora, sed una anima; est unio inter nos sicut est duorum tentoriorum in pectore, quae vocantur cor et pulmo; illa est parenchyma mei cordis, et ego sum illius pulmo; sed quia per cor hic intelligimus amorem, et per pulmonem sapientiam (haec per illa intelligimus propter correspondentiam), est illa amor meae sapientiae, et ego sum sapientia ejus amoris. Inde, sicut dixisti, est apparentia unitatis animarum in faciebus nostris. Inde nobis hic tam impossibile est spectare aliquam uxorem consocii in libidine sicut est spectare lucem nostri caeli ex umbra Tartarea.'

"Et dixit mihi angelus, Audis nunc loquelam horum angelorum, quod sit loquela sapientiae, quia loquuntur ex causis.'

"His dictis, vidi lucem magnam super colle inter tabernacula; et quaesivi,' Unde illa lux?'

Dixit, Ex sanctuario tabernaculi nostri cultus.'

"Et interrogavi num liceat accedere; et dixit quod liceat; et accessi, et vidi tabernaculum extra et intra secundum descriptionem prorsus simile Tabernaculo quod pro filiis Israelis in deserto aedificatum, cujus forma Mosi super Monte Sinai monstrata est (Exodus 25:40; cap. 26:30). Et quaesivi, Quid intus in sanctuario ejus, unde tanta lux?'

Et respondit, Est tabula cui inscriptum est Foedus inter Dominum Jehovih et Caelum.' Plura non dixit.

"Et tunc quaesivi illos de Domino Jehovih quem colunt; et dixi, Estne Deus Pater, Creator universi?'

"Et responderunt, Est; sed nos per Dominum Jehovih intelligimus Jehovam in suo Humano; non enim possumus aspicere ad Jehovam in intima sua Divinitate, nisi quam per Humanum Ipsius.' Et tunc explicuerunt quod intellexerunt, et quoque hodie intelligunt, per Semen mulieris quod conculcabit caput serpentis (Genesis 3:15); videlicet, quod Dominum Jehovih venturum in mundum, redempturum et salvaturum omnes qui crediderunt et credituri sunt in Ipsum.

"His effatis cucurrit vir ad tabernaculum suum, et rediit cum malogranato, in quo fuit copia seminum ex auro; et donavit, et deportavi; quod erat signum quod fuerimus cum illis qui in Saeculo Aureo vixerunt." [Videatur opusculumde Amore Conjugiali 75.]

De caelis reliquarum Ecclesiarum post Antiquissimam, videatur in eodem opusculo de Amore Conjugiali, in suo ordine (a 76 ad 82 ibi).

Footnotes:

1. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

2. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

3. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

  
/ 60