The Bible

 

Genesis 3

Study

   

1 Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem : Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi ?

2 Cui respondit mulier : De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur :

3 de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.

4 Dixit autem serpens ad mulierem : Nequaquam morte moriemini.

5 Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.

6 Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile : et tulit de fructu illius, et comedit : deditque viro suo, qui comedit.

7 Et aperti sunt oculi amborum ; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.

8 Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.

9 Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es ?

10 Qui ait : Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.

11 Cui dixit : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti ?

12 Dixitque Adam : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.

13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem : Quare hoc fecisti ? Quæ respondit : Serpens decepit me, et comedi.

14 Et ait Dominus Deus ad serpentem : Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ : super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ.

15 Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius : ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.

16 Mulieri quoque dixit : Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos : in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.

17 Adæ vero dixit : Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo : in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ.

18 Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ.

19 In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es : quia pulvis es et in pulverem reverteris.

20 Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva : eo quod mater esset cunctorum viventium.

21 Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos :

22 et ait : Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum : nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum.

23 Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.

24 Ejecitque Adam : et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9943

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9943. ‘Et facies cidarim byssi’: quod significet sapientiam ibi, constat ex significatione ‘cidaris’ quod sit intelligentia, et cum de Domino, Qui hic per ‘Aharonem’ repraesentatur, quod sit sapientia, de qua n. 9827, et ex significatione ‘byssi’ quod sit verum ex origine caelesti, de qua n. 9469; ex illo enim vero est sapientia, quae hic per ‘cidarim’ significatur; omnis enim sapientia ac intelligentia est ex Divino Vero procedente ex Divino Bono Domini; alia sapientia et intelligentia, quae sapientia et intelligentia, non datur, quia non aliunde 1 intelligentia est scire et intelligere vera Divina, ac postea fidem illis habere, ac sapientia est velle 2 et amare illa, et inde vivere secundum illa.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts nam.

2. The Manuscript inserts illa.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #7026

Study this Passage

  
/ 10837  
  

7026. ‘Et accepit Moscheh baculum Dei in manu sua’: quod significet quod illa ex potentia Divina, constat ex significatione ‘baculi’ quod sit potentia, de qua n. 4013, 4015, 4876, 4936, ita ‘baculus Dei’ est potentia Divina; quod ‘baculus’ sit potentia naturalis et ‘manus’ potentia spiritualis, et quod naturali sit potentia ex spirituali, ita quod per ‘baculum’ significetur potentia cum est in manu, videatur supra n. 7011. Quod ‘baculus’ sit potentia, originem ducit a repraesentativis in altera vita, ibi enim qui magica exercent, cum baculis apparent qui illis quoque inserviunt pro potentiis; inde quoque magis Aegyptiis fuerunt baculi per 1 quos fecerunt talia quae apparebant sicut miracula; inde antiqui in suis scriptis ubique assignant 2 magis baculos; ex his constare 3 potest quod ‘baculus’ sit repraesentativum potentiae, et quod etiam realis correspondentia sit, nam actualiter potentia per baculos exercetur, sed hoc apud magos est correspondentiae abusus, nec valet quicquam nisi intra inferna ubi sunt, et ibi quia elusiones et phantasiae regnant. 4 Et quia realis correspondentia est baculi cum potentia, idcirco Moschi mandatum est ut baculum acciperet in manu, et per illum signa faceret; et idcirco etiam regibus est sceptrum, quod est curtus baculus, et per illud significatur potentia regia. Correspondentia baculi et potentiae inde est quod baculus sustentet manum et brachium, ita simul corpus, et manus et brachium 5 correspondent potentiae in Maximo Homine, videatur n. 878, 3387, 4931-4937, 5327, 5328, 5544, 6947, 7011.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript places this before ubique.

3. potuit

4. At

5. correspondet, in the First Latin Edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.