The Bible

 

Genesis 3

Study

   

1 Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem : Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi ?

2 Cui respondit mulier : De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur :

3 de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.

4 Dixit autem serpens ad mulierem : Nequaquam morte moriemini.

5 Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.

6 Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile : et tulit de fructu illius, et comedit : deditque viro suo, qui comedit.

7 Et aperti sunt oculi amborum ; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.

8 Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.

9 Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es ?

10 Qui ait : Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.

11 Cui dixit : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti ?

12 Dixitque Adam : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.

13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem : Quare hoc fecisti ? Quæ respondit : Serpens decepit me, et comedi.

14 Et ait Dominus Deus ad serpentem : Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ : super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ.

15 Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius : ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.

16 Mulieri quoque dixit : Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos : in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.

17 Adæ vero dixit : Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo : in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ.

18 Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ.

19 In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es : quia pulvis es et in pulverem reverteris.

20 Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva : eo quod mater esset cunctorum viventium.

21 Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos :

22 et ait : Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum : nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum.

23 Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.

24 Ejecitque Adam : et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3399

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3399. Quod ‘cubare cum muliere’ in sensu interno sit pervertere et adulterare verum, hic Verum Divinum quia per ‘mulierem’ seu Rebeccam repraesentatur Divinum Verum, ut supra ostensum, constare potest ex eo quod per concubitus, adulteria et meretricatus in Verbo non aliud significetur quam perversiones boni et falsificationes veri, ut n. 2466, 2729 ostensum; et hoc ex causa quia adulteria sunt prorsus contra amorem conjugialem, adeo ut sint ejus destructiva, et amor conjugialis est ex conjugio boni et veri, n. 2508, 2618, 2727-2759, 3132, ideo illa quae contra bonum et verum sunt, seu quae illa destruunt, vocantur in Verbo adulteria.

[2] Sed sciendum quod illi qui ab Ecclesia spirituali sunt, non possint adulterare bonum usque adeo ut profanent illud, ex causa quia non possunt recipere bonum usque ad perceptionem ejus, sicut caelestes; sed quod possint profanare verum quia hoc possunt agnoscere; sed 1 ultimo tempore Ecclesiae, nec possunt agnoscere verum quia tunc apud illos universaliter regnat incredulitas de Domino, 2 de vita post mortem, et de interno homine, et incredulitas quae universaliter regnat, facit ut vera fidei non interius penetrent; universale apud unumquemvis limitat et arcet ne talia penitius intrent, etiam homine nesciente, et quoque cum autumat se credere:

[3] at qui profanare bonum possunt, sunt 3 ab Ecclesia caelesti, illi enim usque ad perceptionem possunt recipere illud; ut quoque factum est ab antediluvianis, qui ideo seclusi ab omnibus detinentur in inferno 4 separato ab infernis aliorum, de quibus videatur n. 1265-1272; et ne profanatio boni amplius existeret, 5 significatur per quod Jehovah, ejecto homine, habitare fecerit ab oriente ad hortum Edenis cherubos, et flammam gladii vertentis se, ad custodiendum viam arboris vitarum, Gen. 3:24,

de quibus n. 308, 310.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts in.

2. The Manuscript has deque

3. The Manuscript inserts qui.

4. The Manuscript places this after aliorum.

5. The Manuscript has dicitur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.