The Bible

 

Genesis 28

Study

   

1 Vocavit itaque Isaac Jacob, et benedixit eum, præcepitque ei dicens : Noli accipere conjugem de genere Chanaan :

2 sed vade, et proficiscere in Mesopotamiam Syriæ, ad domum Bathuel patris matris tuæ, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui.

3 Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet, ut sis in turbas populorum.

4 Et det tibi benedictiones Abrahæ, et semini tuo post te : ut possideas terram peregrinationis tuæ, quam pollicitus est avo tuo.

5 Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syriæ ad Laban filium Bathuel Syri, fratrem Rebeccæ matris suæ.

6 Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Jacob, et misisset eum in Mesopotamiam Syriæ, ut inde uxorem duceret ; et quod post benedictionem præcepisset ei, dicens : Non accipies uxorem de filiabus Chanaan :

7 quodque obediens Jacob parentibus suis isset in Syriam :

8 probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus :

9 ivit ad Ismaëlem, et duxit uxorem absque iis, quas prius habebat, Maheleth filiam Ismaël filii Abraham, sororem Nabaioth.

10 Igitur egressus Jacob de Bersabee, pergebat Haran.

11 Cumque venisset ad quemdam locum, et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui jacebant, et supponens capiti suo, dormivit in eodem loco.

12 Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens cælum : angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam,

13 et Dominum innixum scalæ dicentem sibi : Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac : terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo.

14 Eritque semen tuum quasi pulvis terræ : dilataberis ad occidentem, et orientem, et septentrionem, et meridiem : et benedicentur in te et in semine tuo cunctæ tribus terræ.

15 Et ero custos tuus quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc : nec dimittam nisi complevero universa quæ dixi.

16 Cumque evigilasset Jacob de somno, ait : Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam.

17 Pavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste ! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cæli.

18 Surgens ergo Jacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper.

19 Appellavitque nomen urbis Bethel, quæ prius Luza vocabatur.

20 Vovit etiam votum, dicens : Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum,

21 reversusque fuero prospere ad domum patris mei : erit mihi Dominus in Deum,

22 et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei : cunctorumque quæ dederis mihi, decimas offeram tibi.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3508

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3508. ‘Et ivit Esau agrum ad venandum venationem, ad adducendum’: quod significet affectionis boni conatum ad comparandum verum quod Rationali Divino 1 adjungeretur, constat a repraesentatione ‘Esavi’ quod sit bonum naturalis, de qua prius; inde est affectio boni rationalis in naturali, nam bonum quod in naturali, non est naturalis, sed est rationalis in naturali, videatur n. 3498; ex significatione ‘exire agrum ad venandum venationem ad adducendum’ quod sit conatus ad comparandum sibi verum; ‘ager’ enim est ubi bona humus, n. 3500; ‘venatio’ est verum quod ex bono, n. 3501; ‘ad adducendum’ est ad comparandum, ita ad adjungendum Divino Rationali.

[2] Agitur hic, ut supra dictum, in supremo sensu de glorificatione Naturalis Domini, et in sensu repraesentativo de regeneratione naturalis apud hominem, n. 3490; secundum ordinem est ut id fiat per verum, hoc est, per cognitiones boni et veri, nam absque illis naturale non potest illustrari a rationali, seu per rationale, ita non regenerari; cognitiones sunt vasa recipientia boni et veri a rationali influentis; 2 vasa qualiter et quantum recipiunt, taliter et tantum illustrantur: vasa quae recipiunt bonum et verum a rationali, sunt ipsa vera naturalis, quae non sunt nisi quam scientifica, cognitiones, et doctrinalia; ex ordine illorum quae influunt, et ex ordine illorum quae ibi sunt inter se, fiunt bona; inde naturalis bonum.

Footnotes:

1. conjungeretur, in the First Latin Edition, but the Manuscript changes conjungeretur to adjungeretur as in Arcana Coelestia 3506 and also seven lines lower.

2. The Manuscript has et quantum recipiunt, tantum illustrantur, vasa, quae recipiunt bonum et verum a Rationali, sunt ipsa vera naturalis, ex ordine illorum ibi fiunt bona,

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.