The Bible

 

Genesis 23

Study

   

1 Vixit autem Sara centum viginti septem annis.

2 Et mortua est in civitate Arbee, quæ est Hebron, in terra Chanaan : venitque Abraham ut plangeret et fleret eam.

3 Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth, dicens :

4 Advena sum et peregrinus apud vos : date mihi jus sepulchri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum.

5 Responderunt filii Heth, dicentes :

6 Audi nos, domine : princeps Dei es apud nos : in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum, nullusque te prohibere poterit quin in monumento ejus sepelias mortuum tuum.

7 Surrexit Abraham, et adoravit populum terræ, filios videlicet Heth :

8 dixitque ad eos : Si placet animæ vestræ ut sepeliam mortuum meum, audite me, et intercedite pro me apud Ephron filium Seor :

9 ut det mihi speluncam duplicem, quam habet in extrema parte agri sui : pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulchri.

10 Habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron ad Abraham, cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens :

11 Nequaquam ita fiat, domine mi, sed tu magis ausculta quod loquor. Agrum trado tibi, et speluncam quæ in eo est, præsentibus filiis populi mei ; sepeli mortuum tuum.

12 Adoravit Abraham coram populo terræ.

13 Et locutus est ad Ephron circumstante plebe : Quæso ut audias me : dabo pecuniam pro agro : suscipe eam, et sic sepeliam mortuum meum in eo.

14 Responditque Ephron :

15 Domine mi, audi me : terra, quam postulas, quadringentis siclis argenti valet : istud est pretium inter me et te : sed quantum est hoc ? sepeli mortuum tuum.

16 Quod cum audisset Abraham, appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti probatæ monetæ publicæ.

17 Confirmatusque est ager quondam Ephronis, in quo erat spelunca duplex, respiciens Mambre, tam ipse, quam spelunca, et omnes arbores ejus in cunctis terminis ejus per circuitum,

18 Abrahæ in possessionem, videntibus filiis Heth, et cunctis qui intrabant portam civitatis illius.

19 Atque ita sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri duplici, quæ respiciebat Mambre. Hæc est Hebron in terra Chanaan.

20 Et confirmatus est ager, et antrum quod erat in eo, Abrahæ in possessionem monumenti a filiis Heth.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2955

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2955. Quod ‘sepeliam mortuum meum’ significet quod e nocte emergerent et vivificarentur, constat a significatione ‘sepeliri, et mortui’, de qua supra n. 2917, 2923, 2925, 2931, 2948; hic vivificari dicuntur quia in progressione recipiendi fidem sunt; ex fide enim, nempe ex ejus bono, accipiunt vitam, aliunde non est vita. Quod ‘sepeliam mortuum meum’ significet emersionem a nocte spirituali et vivificationem, etiam inde est quia prior Ecclesia cum mortua, nova loco ejus exsuscitatur a Domino, ita loco mortis datur vita, 1 et loco noctis fit mane; etiam inde quod apud unumquemvis qui reformatur et fit spiritualis, mortuum ejus quasi sepeliatur, et novum quod est vivum, resurgat, ita loco noctis apud illum, seu loco tenebrarum et frigoris, exsurgit mane cum sua luce et suo calore; inde est quod apud angelos qui in vita Domini sunt, loco ideae 2 apud hominem de sepultura mortui, sit idea resurrectionis et novae vitae. Ita quoque se habet, nam semper aliqua Ecclesia est in tellure, et cum vetus exspirat et fit nox, tunc nova alibi resurgit, et fit mane.

Footnotes:

1. The Manuscript has seu

2. The Manuscript has de sepultura mortui quae apud hominem

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.