The Bible

 

Genesis 22

Study

   

1 Quæ postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum : Abraham, Abraham. At ille respondit : Adsum.

2 Ait illi : Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi.

3 Igitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens secum duos juvenes, et Isaac filium suum : cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum quem præceperat ei Deus.

4 Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul :

5 dixitque ad pueros suos : Expectate hic cum asino : ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos.

6 Tulit quoque ligna holocausti, et imposuit super Isaac filium suum : ipse vero portabat in manibus ignem et gladium. Cumque duo pergerent simul,

7 dixit Isaac patri suo : Pater mi. At ille respondit : Quid vis, fili ? Ecce, inquit, ignis et ligna : ubi est victima holocausti ?

8 Dixit autem Abraham : Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi. Pergebant ergo pariter.

9 Et venerunt ad locum quem ostenderat ei Deus, in quo ædificavit altare, et desuper ligna composuit ; cumque alligasset Isaac filium suum, posuit eum in altare super struem lignorum.

10 Extenditque manum, et arripuit gladium, ut immolaret filium suum.

11 Et ecce angelus Domini de cælo clamavit, dicens : Abraham, Abraham. Qui respondit : Adsum.

12 Dixitque ei : Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam : nunc cognovi quod times Deum, et non pepercisti unigenito filio tuo propter me.

13 Levavit Abraham oculos suos, viditque post tergum arietem inter vepres hærentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio.

14 Appellavitque nomen loci illius, Dominus videt. Unde usque hodie dicitur : In monte Dominus videbit.

15 Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de cælo, dicens :

16 Per memetipsum juravi, dicit Dominus : quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me :

17 benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli, et velut arenam quæ est in littore maris : possidebit semen tuum portas inimicorum suorum,

18 et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, quia obedisti voci meæ.

19 Reversus est Abraham ad pueros suos, abieruntque Bersabee simul, et habitavit ibi.

20 His ita gestis, nuntiatum est Abrahæ quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo :

21 Hus primogenitum, et Buz fratrem ejus, et Camuel patrem Syrorum,

22 et Cased, et Azau, Pheldas quoque et Jedlaph,

23 ac Bathuel, de quo nata est Rebecca : octo istos genuit Melcha, Nachor fratri Abrahæ.

24 Concubina vero illius, nomine Roma, peperit Tabee, et Gaham, et Thahas, et Maacha.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2336

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2336. Quod ‘platea’ significet verum, constare potest a pluribus locis in Verbo, ut apud Johannem ubi de Nova Hierosolymam, Duodecim portae, duodecim margaritae, unaquaevis porta erat margarita una, et platea civitatis aurum purum sicut 1 vitrum pellucidum, Apoc. 21:21;

[2] ‘Nova Hierosolymam’ est regnum Domini, quod quia describitur quoad bonum et verum, describitur per muros, portas, plateas; per has, nempe per ‘plateas’, intelliguntur omnia veli quae ducunt ad bonum, seu omnia fidei quae ducant ad amorem et charitatem, et quia vera tunc fiunt boni, ita pellucentia a bono, dicitur ‘platea aurum quasi vitrum pellucidum’:

apud eundem,

E medio plateae ejus et fluvii, hic illic arbor vitae faciens fructus duodecim, Apoc. 22:2;

ubi etiam de Nova Hierosolyma seu regno Domini; ‘medium plateae’ est verum fidei, per quod bonum et quod dein a bono: ‘fructus duodecim’ sunt qui vocantur fructus fidei, nam ‘duodecim’ significant omnia fidei, ut ostensum n. 577, 2089, 2129, 2130

[3] apud Danielem,

Scito et percipito, ab exitu Verbi ad restituendum et ad aedificandum Hierosolymam, usque ad Messiam Ducem, septimanae septem, et septimanae sexaginta 2 et duae, et restituetur et aedificabitur platea et fossa, 9:25;

ubi de Adventu Domini; quod ‘restituetur platea et fossa’ est quod tunc verum et bonum; quod Hierosolyma tunc non restituenda sit et aedificata, notum est, et quod non restituenda et aedificanda denuo, quisque etiam nosse potest, si non detineat ideas in regno mundano, sed in regno caelesti per ‘Hierosolymam’ in sensu interno intellecto:

[4] apud Lucam, Paterfamilias dixit servo suo, Abi ocius in plateas et vicos urbis, et pauperes, mancos, claudos et caecos introduc illuc, 14:21;

qui manent in sensu litterae, non aliud inde capiunt quam quod servus iret ubivis, et quod hoc significetur per plateas et vicos; quodque adduceret quoscumque, et quod hoc significetur per pauperes, mancos, claudos et caecos; sed singula verba involvunt arcana, sunt enim Domini; ‘quod iret in plateas et vicos’ significat quod quaereret ubicumque aliquod veram genuinum, seu verum quod lucet ex bono, seu 3 per quod pellucet bonum; quod ‘introduceret pauperes, mancos, claudos et caecos’ significat quod tales qui in Antiqua Ecclesia ita vocati sunt, et tales fuerunt quoad fidem, sed in vita boni, qui sic informarentur de regno Domini, ita gentes quae nondum instructae:

[5] quia ‘plateae’ significabant vera, inde ritus repraesentativus apud Judaeos, docere in plateis, ut patet apud Matthaeum 6:2, 5;

et apud Lucam 13:26, 27:

apud Prophetas ‘plateae’, ubicumque nominantur: in sensu interno significant vel vera, vel contraria veris, ut apud Esaiam: Rejectum est retro judicium, et justitia e longinquo stetit, nam impegit in platea veritas, et rectitudo non potest advenire 59:14:

apud eundem,

Filii tui defecerunt, et jacuerunt in capite omnium platearum 51:20:

apud Jeremiam,

Ascendit mors in fenestras 4 , venit in palatia nostra, ad exscindendum parvulum e platea, juvenes e vicis, Jer. 9:20:

[6] apud Ezechielem,

Nebuchadnezzar per ungulas equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas, 26:11;

ubi de Tyro, per quam cognitiones veri significantur, n. 1201; ‘ungulae equorum’ sunt scientifica pervertentia verum:

apud Nahum,

In plateis insaniunt currus, discurrunt in vicis, Nahum 2:5;

‘currus’ pro doctrina veri, qui ‘insanire in plateis’ dicitur quando falsum loco veri:

apud Zachariam,

Adhuc habitabunt senes mares, et senes mulieres in plateis Hierosolymae, ... et plateae civitatis implebuntur pueris et puellis, ludentibus in plateis, 8:4, 5;

de affectionibus veri, et inde laetitiis et gaudiis: praeter alibi, ut Esai. 24:11; Jer. 5:1; 7:34; 49:26; Thren. 2:11, 19; 4:8, 14; Zeph. 3:6.

Footnotes:

1. The Manuscript has quasi.

2. The Manuscript and First Latin Edition read septuaginta, but in the three other places where Swedenborg quotes this text he writes the number 62, as in the Hebrew. Apocalypsis Explicata 684 gives the internal sense of 62.

3. The Manuscript has et.

4. The Manuscript inserts nostras.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.