The Bible

 

Genesis 21

Study

   

1 Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat : et implevit quæ locutus est.

2 Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo prædixerat ei Deus.

3 Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac :

4 et circumcidit eum octavo die, sicut præceperat ei Deus,

5 cum centum esset annorum : hac quippe ætate patris, natus est Isaac.

6 Dixitque Sara : Risum fecit mihi Deus : quicumque audierit, corridebit mihi.

7 Rursumque ait : Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit et jam seni ?

8 Crevit igitur puer, et ablactatus est : fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus.

9 Cumque vidisset Sara filium Agar Ægyptiæ ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham :

10 Ejice ancillam hanc, et filium ejus : non enim erit hæres filius ancillæ cum filio meo Isaac.

11 Dure accepit hoc Abraham pro filio suo.

12 Cui dixit Deus : Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua : omnia quæ dixerit tibi Sara, audi vocem ejus : quia in Isaac vocabitur tibi semen.

13 Sed et filium ancillæ faciam in gentem magnam, quia semen tuum est.

14 Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquæ, imposuit scapulæ ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quæ cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee.

15 Cumque consumpta esset aqua in utre, abjecit puerum subter unam arborum, quæ ibi erant.

16 Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus jacere : dixit enim : Non videbo morientem puerum : et sedens contra, levavit vocem suam et flevit.

17 Exaudivit autem Deus vocem pueri : vocavitque angelus Dei Agar de cælo, dicens : Quid agis Agar ? noli timere : exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est.

18 Surge, tolle puerum, et tene manum illius : quia in gentem magnam faciam eum.

19 Aperuitque oculos ejus Deus : quæ videns puteum aquæ, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere.

20 Et fuit cum eo : qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est juvenis sagittarius.

21 Habitavitque in deserto Pharan, et accepit illi mater sua uxorem de terra Ægypti.

22 Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, ad Abraham : Deus tecum est in universis quæ agis.

23 Jura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique meæ : sed juxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terræ in qua versatus es advena.

24 Dixitque Abraham : Ego jurabo.

25 Et increpavit Abimelech propter puteum aquæ quem vi abstulerunt servi ejus.

26 Responditque Abimelech : Nescivi quis fecerit hanc rem : sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi præter hodie.

27 Tulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech : percusseruntque ambo fœdus.

28 Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum.

29 Cui dixit Abimelech : Quid sibi volunt septem agnæ istæ, quas stare fecisti seorsum ?

30 At ille : Septem, inquit, agnas accipies de manu mea : ut sint mihi in testimonium, quoniam ego fodi puteum istum.

31 Idcirco vocatus est locus ille Bersabee : quia ibi uterque juravit.

32 Et inierunt fœdus pro puteo juramenti.

33 Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Palæstinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni.

34 Et fuit colonus terræ Palæstinorum diebus multis.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2707

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2707. ‘Et crevit’: quod significet incrementa, constat absque explicatione.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2454

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2454. Quod ‘respexit uxor ejus post eum’ significet quod verum averterit se a bono et spectaverit ad doctrinalia, constat a significatione ‘respicere post eum’, et a significatione ‘uxoris’; respicere post eum quod sit ad doctrinalia, quae sunt veri, non autem ad vitam secundum doctrinalia, quae est boni, supra n. 2417 dictum est; id enim dicitur ‘post eum’ quod posterius est, et id ante eum quod prius; quod verum sit posterius et bonum prius, saepius ostensum est; verum enim est boni, nam essentia et vita veri est bonum; quare ‘respicere post eum’ est ad verum quod est doctrinalis, non autem ad bonum quod est vitae secundum doctrinale: quod haec significentur, constat manifeste a Domini verbis, ubi etiam, de ultimo tempore Ecclesiae seu consummatione saeculi loquitur, apud Lucam, In ista die, quicumque erit super domo, et vasa illius in domo, ne descendito ad tollendum ea: et quicumque in agro, similiter ne revertatur ad post eum: mementote uxoris Loti, 17:31, 32;

[2] haec Domini verba nusquam intelligibilia sunt absque sensu interno, ita nisi sciatur quid significant ‘esse super domo’, quid ‘vasa in domo’, quid ‘descendere ad tollendum ea’, et quid ‘ager’, et demum quid ‘reverti ad post eum’; secundum sensum internum, ‘esse super domo’ est esse in bono; quod ‘domus’ sit bonum, videatur n. 710, 1 2231, 2233; ‘vasa in domo’ sunt vera quae sunt boni; quod vera sint vasa boni, videatur n. 1496, 1832, 1900, 2063, 2269; ‘descendere ad tollendum ea’ est se avertere a bono ad verum, quod patet, bonum enim sicut est prius etiam est superius, et verum sicut est posterius etiam est inferius; quod ‘ager’ sit Ecclesia, ita dicta a semine quod recipit, proinde quod illi sint ‘agri’ qui in bono doctrinae sunt, ex multis in Verbo locis constat; inde patet quid significat ‘reverti ad post eum’, nempe avertere se a bono, et spectare ad doctrinalia, quare quia illa significantur per ‘uxorem Loti’, additur ‘mementote uxoris Loti’; non dicitur respexit ‘post se’, sed ‘post eum’, quia ‘Lot’ significat bonum, videatur n. 2324, 2351, 2371, 2399, inde est cum dicebatur ad Lotum, vers. 17 quod dictum ‘ne respicias post te’;

[3] quod apud Lucam dicatur ‘ne revertatur ad post cum’, non ‘ad illa quae post eum’, est quia caeleste ne quidem nominare volunt aliquid quod est doctrinalis, videatur n. 202, 337, quae causa est quod nec nominatum, sed dictum ‘ad post eum’.

[4] Eadem haec ita describuntur apud Matthaeum, Cum videritis abominationem desolationis, praedictam a Daniele propheta; ... tunc qui in Judaea sunt, fugiant in monte: qui super domo est, ne descendat ad tollendum quid e domo sua; et qui in agro, ne revertatur retro ad tollendum vestimenta sua, 24:15-17;

ubi ‘abominatio desolationis’ est status Ecclesiae cum nullus amor et nulla charitas, quibus desolatis regnant abominabilia; quod ‘Judaea’ sit Ecclesia, et quidem caelestis, a Verbo tam historico quam prophetico Veteris Testamenti ubivis patet; quod ‘montes’ in 2 quos fugerent, sint amor in Dominum et inde charitas erga proximum, videatur n. 795, 1430, 1691; ‘qui super domo’ quod sit bonum amoris, mox supra dictum; ‘descendere ad tollendum quid e domo sua’ quod sit se avertere a bono ad verum, etiam supra dictum; ‘qui in agro’ quod sint illi qui in Ecclesia spirituali, patet a significatione ‘agri’ in Verbo; ‘ne revertatur retro ad tollendum vestimenta’ quod sit ne avertat se a bono ad verum quod doctrinalis; quod ‘vestimenta’ significent vera, quia vera induunt bonum ut 3 vestes, videatur n. 1073 quisque videre potest quod omnia illa quae Dominus de consummatione saeculi ibi locutus est, significent prorsus alia, ac involvant arcana, ut quod ‘qui in Judaea fugerent montes’, quod ‘qui super domo non descenderet ad tollendum quid domo’, et quod ‘qui in agro non reverteretur retro ad tollendum vestimenta sua’; similiter quod ‘Lot non respiceret post se’, vers. 17, et hic quod ‘uxor ejus respexerit post eum 4 ’. Porro constat hoc significatione ‘uxoris’ quod sit verum, de qua n. 915, 1468; et a significatione ‘Loti’ quod sit bonum, de qua n. 2324, 2351, 2371, 2399; inde dicitur ‘post eum’.

[5] Verum dicitur avertere se a bono et spectare doctrinalia, cum non amplius cordi est quali vita sit 5 homo Ecclesiae, sed quali doctrina, cum tamen vita secundum doctrinam faciat homini Ecclesiae, non autem doctrina separata a vita; cum enim doctrina separatur a vita, tunc quia vastatum est bonum quod est vitae, etiam vastatur verum quod est doctrinae, hoc est, fit ‘statua salis’; quod quisque scire potest qui solum doctrinam spectat non vitam, num, tametsi doctrina docet, credat resurrectionem, caelum, infernum, immo Dominum, ita reliqua quae sunt doctrinae.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript has ad.

3. The Manuscript has sicut.

4. The Manuscript inserts et facta statu salis.

5. fit, in the First Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.