The Bible

 

Genesis 20

Study

   

1 Profectus inde Abraham in terram australem, habitavit inter Cades et Sur : et peregrinatus est in Geraris.

2 Dixitque de Sara uxore suo : Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Geraræ, et tulit eam.

3 Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi : En morieris propter mulierem quam tulisti : habet enim virum.

4 Abimelech vero non tetigerat eam, et ait : Domine, num gentem ignorantem et justam interficies ?

5 nonne ipse dixit mihi : Soror mea est : et ipsa ait : Frater meus est ? In simplictate cordis mei, et munditia manuum mearum feci hoc.

6 Dixitque ad eum Deus : Et ego scio quod simplici corde feceris : et ideo custodivi te ne peccares in me, et non dimisi ut tangeres eam.

7 Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est : et orabit pro te, et vives : si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quæ tua sunt.

8 Statimque de nocte consurgens Abimelech, vocavit omnes servos suos : et locutus est universa verba hæc in auribus eorum, timueruntque omnes viri valde.

9 Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei : Quid fecisti nobis ? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande ? quæ non debuisti facere, fecisti nobis.

10 Rursumque expostulans, ait : Quid vidisti, ut hoc faceres ?

11 Respondit Abraham : Cogitavi mecum, dicens : Forsitan non est timor Dei in loco isto : et interficient me propter uxorem meam :

12 alias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meæ, et duxi eam in uxorem.

13 Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam : Hanc misericordiam facies mecum : in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim.

14 Tulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham : reddiditque illi Saram uxorem suam,

15 et ait : Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita.

16 Saræ autem dixit : Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris : mementoque te deprehensam.

17 Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem, ancillasque ejus, et pepererunt :

18 concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahæ.

   

From Swedenborg's Works

 

Coronis #49

  
/ 60  
  

49. Propositum supra est quod primus status apud filios Israelis fuerit Apparitio Domini Jehovih, Vocatio, et Confoederatio; et ex Verbo discimus quod tria haec data sint primo apud Abramum, secundo apud Mosen, et tertio apud universum populum. Apparitio Domini Jehovih coram Abrahamo 1 describitur in Genesi, ita:

"Jehovah apparuit Abrahamo in planitiebus Mamre; ille sedens ad ostium tentorii sui,....cumque tolleret oculos suos et videret, ecce tres Viri stabant prope illum; quos cum primum vidit, cucurrit obviam ipsis ab ostio tentorii, et incurvavit se in terram. Atque dixit, Adonai, si inveni gratiam in oculis tuis, ne quaeso transeas praeter servum tuum" (cap. 18:1-3, seq.).

Erat Dominus noster Salvator, qui in Divina sua Trinitate, quam tres angeli repraesentabant, apparuit; nam dixit Dominus,

"Abraham....exultavit ut videret diem meum, ac vidit et gavisus est.....Amen, amen, dico vobis, Priusquam Abraham fuit Ego sum" (Johannes 8:56, 58).

Est in Domino Divina Trinitas; et Divina Unitas in Divina Trinitate repraesentata 2 est per "tres Viros," qui etiam dicti sunt

"Angeli" (Genesis 19:1).

In Divina autem sua Unitate dictus est

"Adonajus" (Genesis 18:3; cap. 19:18):

ut et

"Jehovah" (persaepe; [vide] Genesis 18:13, 14, 17, 19, 20, 22, 26, 33).

Apparitio Domini Jehovih coram Mose describitur in Exodo, ita:

"Apparuit Angelus Jehovae Mosi" ad montem ad Chorebum, "in flamma ignis e medio rubi.....Dixit itaque Moses, Secedam et videbo visionem magnam hanc, cur non comburitur rubus. Et vidit Jehovah quod secederet [ad videndum]; ideo clamavit ad eum Deus e medio rubi, et dixit, Mose, Mose.".... Et porro, dixit Moses ad Deum, "Quodnam nomen Tuum? .... Dixit Deus,....SUM QUI SUM.....Sic dices filiis Israelis, SUM misit me ad vos" (Exod. 3 [1,] 2-4, seq., 14, seq.).

Apparitio Domini Jehovih coram toto Populo describitur etiam in Exodo, ita:

Dixit Jehovah ad Mosen," Dic filiis Israelis ut "sint parati in diem tertium, quia die tertio descendet Jehovah in oculis omnis populi super Montem Sinai.....Et factum est in die tertio....ut essent voces et fulgura et nubes gravis 3 super monte, et vox bucinae valde vehemens, ut trepidaret universus populus qui in castris.....Mons Sinai totus fumabat, quia descendit super eum [Jehovah] in igne," et promulgabat coram populo Legem (Exodus 19:9-24; cap. 20:1-18).

Apparuit etiam Dominus Josuae ut

"Princeps exercitus Jehovae" coram quo Josua cecidit facie super terram, et vocavit Illum Adonajum suum (Joshua 5:13, 14).

Vocatio filiorum Israelis ad Terram Canaanem, ita ad Ecclesiam, etiam ter facta est; una ad Abramum, ut e terra patria sua illuc abiret, et porro promissio quod semen ejus haereditaturum sit illam terram (Genesis 12:1-7); vocatio etiam facta est per Mosen (Exodus 3:16, 17); et porro per Josuam (Joshua 1:3, seq., et 11).

Footnotes:

1. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

2. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

3. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

  
/ 60