The Bible

 

Genesis 2

Study

   

1 Igitur perfecti sunt cæli et terra, et omnis ornatus eorum.

2 Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat : et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat.

3 Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret.

4 Istæ sunt generationes cæli et terræ, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus cælum et terram,

5 et omne virgultum agri antequam orietur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret : non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram :

6 sed fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terræ.

7 Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem.

8 Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat.

9 Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vitæ in medio paradisi, lignumque scientiæ boni et mali.

10 Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita.

11 Nomen uni Phison : ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum :

12 et aurum terræ illius optimum est ; ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus.

13 Et nomen fluvii secundi Gehon ; ipse est qui circumit omnem terram Æthiopiæ.

14 Nomen vero fluminis tertii, Tigris : ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates.

15 Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum :

16 præcepitque ei, dicens : Ex omni ligno paradisi comede ;

17 de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas : in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris.

18 Dixit quoque Dominus Deus : Non est bonum esse hominem solum : faciamus ei adjutorium simile sibi.

19 Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ, et universis volatilibus cæli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea : omne enim quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen ejus.

20 Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia cæli, et omnes bestias terræ : Adæ vero non inveniebatur adjutor similis ejus.

21 Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam : cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea.

22 Et ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem : et adduxit eam ad Adam.

23 Dixitque Adam : Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea : hæc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est.

24 Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhærebit uxori suæ : et erunt duo in carne una.

25 Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus : et non erubescebant.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #7988

Study this Passage

  
/ 10837  
  

7988. ‘Exiverunt omnes exercitus Jehovae e terra Aegypti’: quod significet quod illi qui in vero et bono, et usque illuc detenti, exempti sint, constat ex significatione ‘exire e terra Aegypti’ quod 1 sit eximi et liberari ab infestationibus; quod ‘exire’ sit eximi, patet; et quod ‘terra Aegypti’ sint infestationes, videatur n. 7278; et ex significatione ‘exercituum Jehovae’ quod sint vera et bona quae Ecclesiae spirituali, ita illi qui in vero et bono sunt, de qua n. 3448, 7236. Quod vera et bona sint ‘exercitus Jehovae’, constat apud Danielem,

Exivit cornu unum de exiguo hirci, et crevit valde versus meridiem, et versus ortum, et versus decus, et crevit usque ad exercitus caelorum, et dejecit in terram de exercitu, et de stellis, et conculcavit 2 illa; immo usque ad, principem exercitus extulit se: et exercitus traditus est super jugi in praevaricationem, quia projecit veritatem in terram: tunc audivi unum sanctum loquentem, Quousque datur et sanctum et exercitus conculcationi? dixit ad me, Usque ad vesperam et mane, bis mille trecenta, tunc justificabitur sanctum, 8:9-14;

hic quod ‘exercitus’ sint vera et bona, manifeste patet; dicitur enim quod ‘dejecerit in terram de exercitu et de stellis’ ac postea quod ‘ 3 projecit veritatem in terram’ et quod ‘exercitus esset conculcationi usque ad vesperam et mane’, hoc est, ad Adventum Domini.

[2] Quia vera et bona sunt exercitus Jehovae, idcirco angeli vocantur ‘exercitus Ipsius’ in libro 1 Regum, Michah propheta dixit, Vidi Jehovam sedentem super throno Suo, ac universum exercitum caelorum stantem juxta Ipsum, 22:19:

et apud Davidem,

Benedicite Jehovae, angeli Ipsius, potentes robore; benedicite Jehovae, omnes exercitus Ipsius, ministri Ipsius, Ps. 103:20, 21;

angeli vocantur ‘exercitus’ a veris et bonis in quibus sunt; nec solum angeli dicebantur exercitus Jehovae, sed etiam luminaria caeli, ut sol, luna, ac stellae, et hoc quia per ‘solem’ significabatur bonum amoris, per ‘lunam’ bonum fidei, et per ‘stellas’ cognitiones boni et veri: quod illa luminaria dicantur ‘exercitus’, patet in libro Geneseos, Absoluti sunt caeli et terra, et omnes exercitus illorum, 2:1,

ubi per ‘exercitus’ intelliguntur omnia luminaria caeli, at in sensu interno, in quo ibi agitur de nova creatione hominis, intelliguntur vera et bona:

[3] pariter apud Davidem,

Laudate Jehovam, omnes angeli Ipsius, laudate Ipsum, omnes exercitus Ipsius; laudate Ipsum, sol et luna, laudate Ipsum, omnes stellae lucis, Ps. 148:2, 3;

quod ‘sol’ sit bonum amoris, et ‘luna’ bonum fidei, videatur n. 1529, 1530, 2441, 2495, 4060, 4696, 5377, 7083, et quod 4 ‘stellae’ sint cognitiones boni et veri, n. 1808, 2120, 2495, 2849, 4697.

[4] Quod ‘sol, luna, et stellae’ significent bona et vera, est quia Dominus in caelo est Sol caelestibus ac Luna spiritualibus, n. 1521, 1529-1531, 3636, 3643, 4300, 4321 fin. , 5097, 7078, 7083, 7171, 7173; et quia domicilia angelica lucent sicut stellae, secundum haec apud Danielem,

Tunc intelligentes splendebunt sicut splendor expansi, et justificantes multos sicut stellae in saeculum et aeternitatem, 12:3.

[5] Quia angeli ex veris et bonis vocantur ‘exercitus Jehovae’ et quoque ‘sol, luna, et stellae’, et omne verum et bonum procedit a Domino, ideo Dominus in Verbo 5 appellatur Jehovah Zebaoth seu Exercituum, n. 3448; 5 appellatur etiam ex eo, 6 quia pugnat pro homine contra inferna. Ex his nunc constare potest quid in sensu interno intelligitur per ‘exercitus Jehovae’; quod filii Jacobi, qui exiverunt ex Aegypto, non fuerint, sed quod repraesentaverint, patet ex vita illorum in Aegypto, quod non cognoverint Jehovam, ne quidem nomen Ipsius, antequam hoc Moschi indicatum esset e rubo, Exod. 3:13-16;

tum quod fuerint aeque ac 7 Aegyptii adoratores vituli, ut concludi potest ex Exod. 32; 8 tum ex vita illorum in deserto, quod fuerint tales ut non potuerint introduci in terram Canaanem; ita nihil minus quam exercitus Jehovae.

Footnotes:

1. sint

2. illos

3. projecerit

4. Swedenborg first wrote stellae sint vera then altered to cognitiones boni et veri but failed to restore stellae sint

5. vocatur

6. quod pugnet

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. et quod tales in deserto,

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.