The Bible

 

Genesis 2

Study

   

1 Igitur perfecti sunt cæli et terra, et omnis ornatus eorum.

2 Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat : et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat.

3 Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret.

4 Istæ sunt generationes cæli et terræ, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus cælum et terram,

5 et omne virgultum agri antequam orietur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret : non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram :

6 sed fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terræ.

7 Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem.

8 Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat.

9 Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vitæ in medio paradisi, lignumque scientiæ boni et mali.

10 Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita.

11 Nomen uni Phison : ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum :

12 et aurum terræ illius optimum est ; ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus.

13 Et nomen fluvii secundi Gehon ; ipse est qui circumit omnem terram Æthiopiæ.

14 Nomen vero fluminis tertii, Tigris : ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates.

15 Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum :

16 præcepitque ei, dicens : Ex omni ligno paradisi comede ;

17 de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas : in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris.

18 Dixit quoque Dominus Deus : Non est bonum esse hominem solum : faciamus ei adjutorium simile sibi.

19 Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ, et universis volatilibus cæli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea : omne enim quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen ejus.

20 Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia cæli, et omnes bestias terræ : Adæ vero non inveniebatur adjutor similis ejus.

21 Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam : cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea.

22 Et ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem : et adduxit eam ad Adam.

23 Dixitque Adam : Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea : hæc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est.

24 Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhærebit uxori suæ : et erunt duo in carne una.

25 Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus : et non erubescebant.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #149

Study this Passage

  
/ 10837  
  

149. In Verbo etiam proprium per ‘ossa’ significatur; et quidem proprium vivificatum a Domino apud Esaiam,

Jehovah... saturabit in ariditatibus animam tuam, ac ossa tua expedita reddet, et eris sicut hortus irriguus, 58:2:

apud eundem,

Tum videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra, sicut herba, germinabunt, 66:14:

apud Davidem,

Omnia ossa mea dicent, Jehovah, quis sicut Tu? Ps. 35:10:

apud Ezechielem adhuc evidentius ubi de ossibus, quod carnem acciperent et spiritus eis induceretur,

Manus Jehovae... posuit me in medio vallis, et ea plena ossibus, ... et dixit ad me, Propheta super ossibus istis; et dicas ad ea, O ossa arida, audite Verbum Jehovae; sic dixit Dominus Jehovih ossibus his, Ecce Ego adducens in vos spiritum, et vivetis; et dabo super vos nervos, et ascendere faciam super vos carnem, et obducam super vos cutem, et dabo in vobis spiritum, et vivetis, et scietis, quod Ego Jehovah, Ezech. 37:1, 4-6.

Proprium hominis cum inspicitur e caelo apparet prorsus ut osseum inanimatum et deformissimum quid, ita mortuum in se; sed vivificatum a Domino, ut carneum; nam proprium hominis nihil nisi quam mortuum quid est, tametsi ei apparet sicut aliquid, immo sicut omne; quicquid vivit apud eum, est ex vita Domini, quae si recederet, caderet mortuus sicut lapis; nam est solum organum vitae, sed quale organum talis affectio vitae. Solus Dominus habet Proprium, ex Proprio redemit hominem, et ex Proprio salvat hominem; Proprium Domini est Vita, ex Cujus Proprio vivificatur proprium hominis, quod in se mortuum est. Proprium Domini significatum quoque est per Domini verba apud Lucam, Spiritus carnem et ossa non habet, sicut videtis Me habere, 24:39, 40;

significatum etiam est per id, quod Os pecudis paschalis non frangeretur, Exod. 12:46.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.