The Bible

 

Genesis 2

Study

   

1 Igitur perfecti sunt cæli et terra, et omnis ornatus eorum.

2 Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat : et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat.

3 Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret.

4 Istæ sunt generationes cæli et terræ, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus cælum et terram,

5 et omne virgultum agri antequam orietur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret : non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram :

6 sed fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terræ.

7 Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem.

8 Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat.

9 Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vitæ in medio paradisi, lignumque scientiæ boni et mali.

10 Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita.

11 Nomen uni Phison : ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum :

12 et aurum terræ illius optimum est ; ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus.

13 Et nomen fluvii secundi Gehon ; ipse est qui circumit omnem terram Æthiopiæ.

14 Nomen vero fluminis tertii, Tigris : ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates.

15 Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum :

16 præcepitque ei, dicens : Ex omni ligno paradisi comede ;

17 de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas : in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris.

18 Dixit quoque Dominus Deus : Non est bonum esse hominem solum : faciamus ei adjutorium simile sibi.

19 Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ, et universis volatilibus cæli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea : omne enim quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen ejus.

20 Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia cæli, et omnes bestias terræ : Adæ vero non inveniebatur adjutor similis ejus.

21 Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam : cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea.

22 Et ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem : et adduxit eam ad Adam.

23 Dixitque Adam : Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea : hæc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est.

24 Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhærebit uxori suæ : et erunt duo in carne una.

25 Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus : et non erubescebant.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #181

Study this Passage

  
/ 1232  
  

181. CAPUT III.

1. ET Angelo in Sardibus Ecclesiae scribe: Haec dicit habens septem spiritus Dei et septem stellas: Novi tua Opera, quod nomen habeas quod vivas, et mortuus es.

2. Esto vigilans, et confirma reliqua quae moritura, non enim inveni tua opera plena coram Deo.

3. Memento igitur quomodo acceperis et audieris, et observa, et resipisce: si ergo non vigilaveris, veniam super te tanquam fur, et nescies qua hora veniam super te.

4. Habes pauca nomina etiam in Sardibus, quae non inquinaverunt vestimenta sua, et; ambulabunt Mecum in albis, quia digni sunt.

5. Vincens, is vestietur in vestimentis albis, et non delebo nomen ejus e libro vitae, et confitebor nomen ejus coram Patre meo et coram angelis Ejus.

6. Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis.

7. Et Angelo in Philadelphia Ecclesiae scribe: Haec dicit Sanctus Verus, habens clavem Davidis, aperiens et nemo claudit, et claudit et nemo aperit.

8. Novi tua opera; ecce dedi coram te ostium apertum, et nemo potest claudere illud, quia non nullam habes potentiam, et observasti meum verbum, et non negasti nomen meum.

9. Ecce dabo ex synagoga satanae, dicentium se ipsos Judaeos esse, et non sunt, sed mentiuntur; ecce faciam ut illi veniant et adorant ad pedes tuos, et sciant quod Ego dilexi te.

10. Quia servasti verbum tolerantiae meae, et Ego te servabo ab hora tentationis futurae venire super orbem universum, explorare habitantes super terra.

11. Ecce venio cito; retine quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam.

12. Vincens, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius; et scribam super illum nomen Dei mei, et nomen civitatis Dei mei, Novae Hierosolymae, quae descendit e caelo a Deo meo, et nomen meum novum.

13. Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis.

14. Et Angelo Ecclesiae Laodicensium scribe: Haec dicit Amen, Testis fidelis et verus, Principium opificii Dei.

15. Novi tua opera, quod nec frigidus sis nec calidus; utinam frigidus esses aut calidus.

16. Itaque quia tepidus es, et nec frigidus nec calidus, futurum te evomam ex ore meo.

17. Quod dicas quod dives sim et locupletatus, et nullius opus habeam, et non scis quod tu sis aerumnosus et miserabilis et pauper et caecus et nudus.

18. Suadeo tibi emere a Me aurum exploratum igne ut ditatus sis, et vestimenta alba ut induaris, ne appareat pudor nuditatis tuae, et collyrio inunge oculos tuos ut videas.

19. Ego quoscunque amo, arguo et castigo; zelo age ergo, et resipisce.

20. Ecce sto ad Ostium et pulso; si quis audierit vocem meam, et aperuerit ostium, intrabo ad illum, et cenabo cum illo et ille Mecum.

21. Vincens, dabo ei sedere Mecum in throno meo, sicut et Ego vici, et sedeo cum Patre in throno Ejus.

22. Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis.

EXPLICATIO.

VERSUS 1-6.

"Et Angelo In Sardibus Ecclesiae scribe: Haec dicit habens septem spiritus Dei et septem stellas: Novi tua opera, quod nomen habeas quod vivas, et mortuus es. Esto vigilans, et confirma reliqua quae moritura, non enim inveni tua opera plena coram Deo. Memento igitur quomodo acceperis et audieris, et observa, et resipisce: si ergo non vigilaveris, veniam super te tanquam fur, et nescies qua hora veniam super te. Habes pauca nomina etiam In Sardibus, quae non inquinaverunt vestimenta sua, et ambulabunt Mecum in albis, quia digni sunt. Vincens, is vestietur in vestimentis albis, et non delebo nomen ejus e libro vitae, et confitebor nomen ejus coram Patre meo, et coram angelis Ejus. Habens aurem audiat, quid Spiritus dicit ecclesiis."

1. "Et Angelo in Sardibus Ecclesiae scribe", significat illos qui moralem vitam agunt, sed non spiritualem, quia parvi pendunt cognitiones spiritualium, et inde intelligentiam et sapientiam (n. 182): "haec dicit habens septem spiritus Dei" significat Dominum ex quo omnia vera caeli et ecclesiae (n. 183); "et septem stellas", significat a quo omnes cognitiones veri et boni (n. 184); "Novi tua opera", significat illa quae eorum vitae sunt (n. 185); "quod nomen habeas quod vivas et mortuus es", significat quale cognitionis, quod putent se vivos esse, quia moralem agunt vitam, cum tamen mortui sunt (n. 186).

2. "Esto vigilans", significat ut vitam sibi comparent (n. 187); "et confirma reliqua quae moritura", significat ut illa quae sunt moralis vitae vivificentur (n. 188); "non enim inveni tua opera plena coram Deo", significat quod alioquin non Divinum sit in vita morali (n. 189).

3. "Memento igitur quomodo acceperis et audieris, et observa", significat recordationem quid Dominus in Verbo docet, et attentionem (n. 190)"; et resipisce", significat sic vitam spiritualem (n. 191); "si ergo non vigilaveris", significat si non vitam spiritualem compares (n. 192); "veniam super te tanquam fur", significat (mortis) tempus inopinatum, quando eripientur omnes cognitiones comparatae ex Verbo quae non spiritualem vitam adeptae sunt (n. 193); "et nescies qua hora Veniam super te", significat ignorantiam illius temporis et status tunc (n. 194).

4. "Habes pauca nomina etiam in Sardibus, quae non inquinaverunt Vestimenta sua", significat illos qui agunt vitam moralem ex origine spirituali, per quod cognitiones veri et boni applicent usibus suae vitae (n. 195); "et ambulabunt Mecum in albis, quia digni sunt", significat vitam corum spiritualem quae illis per cognitiones veri et boni ex Verbo (n. 196).

5. "Vincens", significat qui permanet usque ad mortem (n. 197); "is vestietur in vestimentis albis", significat intelligentiam et sapientiam secundum vera et eorum receptionem (n. 198); "et non delebo nomen ejus e libro vitae", significat quod in caelo erunt quia ei accommodati (n. 199); "et confitebor nomen ejus coram Patre meo, et coram angelis Ejus", significat quod in Divino Bono et inde in Divino Vero erunt (n. 200).

6. "Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis", significat quod qui intelligit auscultet qui" Divinum Verum procedens a Domino docet et dicit illis qui ab ecclesia Ipsius sunt (n. 201).

  
/ 1232