The Bible

 

Genesis 18

Study

   

1 Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei.

2 Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum : quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram.

3 Et dixit : Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum :

4 sed afferam pauxillum aquæ, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore.

5 Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum : postea transibitis : idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt : Fac ut locutus es.

6 Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei : Accelera, tria sata similæ commisce, et fac subcinericios panes.

7 Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero : qui festinavit et coxit illum.

8 Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis : ipse vero stabat juxta eos sub arbore.

9 Cumque comedissent, dixerunt ad eum : Ubi est Sara uxor tua ? Ille respondit : Ecce in tabernaculo est.

10 Cui dixit : Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi.

11 Erant autem ambo senes, provectæque ætatis, et desierant Saræ fieri muliebria.

12 Quæ risit occulte dicens : Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo ?

13 Dixit autem Dominus ad Abraham : Quare risit Sara, dicens : Num vere paritura sum anus ?

14 Numquid Deo quidquam est difficile ? juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium.

15 Negabit Sara, dicens : Non risi, timore perterrita. Dominus autem : Non est, inquit, ita : sed risisti.

16 Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam : et Abraham simul gradiebatur, deducens eos.

17 Dixitque Dominus : Num celare potero Abraham quæ gesturus sum :

18 cum futurus sit in gentem magnam, ac robustissimam, et benedicendæ sint in illo omnes nationes terræ ?

19 Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui suæ post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam : ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum.

20 Dixit itaque Dominus : Clamor Sodomorum et Gomorrhæ multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis.

21 Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint ; an non est ita, ut sciam.

22 Converteruntque se inde, et abierunt Sodomam : Abraham vero adhuc stabat coram Domino.

23 Et appropinquans ait : Numquid perdes justum cum impio ?

24 si fuerint quinquaginta justi in civitate, peribunt simul ? et non parces loco illi propter quinquaginta justos, si fuerint in eo ?

25 Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum : qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc.

26 Dixitque Dominus ad eum : Si invenero Sodomis quinquaginta justos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos.

27 Respondensque Abraham, ait : Quia semel cœpi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis.

28 Quid si minus quinquaginta justis quinque fuerint ? delebis, propter quadraginta quinque, universam urbem ? Et ait : Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque.

29 Rursumque locutus est ad eum : Sin autem quadraginta ibi inventi fuerint, quid facies ? Ait : Non percutiam propter quadraginta.

30 Ne quæso, inquit, indigneris, Domine, si loquar : quid si ibi inventi fuerint triginta ? Respondit : Non faciam, si invenero ibi triginta.

31 Quia semel, ait, cœpi loquar ad Dominum meum : quid si ibi inventi fuerint viginti ? Ait : Non interficiam propter viginti.

32 Obsecro, inquit, ne irascaris, Domine, si loquar adhuc semel : quid si inventi fuerint ibi decem ? Et dixit : Non delebo propter decem.

33 Abiitque Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham : et ille reversus est in locum suum.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2235

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2235. Quod ‘justitia’ sit de bono, et ‘judicium’ de vero, constare potest a significatione ‘justitiae’ et a significatione ‘judicii’: pluries in Verbo justitia et judicium simul nominantur, sed quid in sensu interno significant, nondum notum est; in sensu proximo justitia praedicatur de justo, et judicium de recto; justum est cum aliquid judicatur ex bono, et hoc secundum conscientiam; rectum autem cum judicatur ex lege, et sic ex justo legis, ita quoque secundum conscientiam, quia lex illi pro norma est; in sensu autem interno est justitia quod ex bono, et judicium quod ex vero; bonum est omne quod est amoris et charitatis, verum est omne quod est fidei inde; verum ducit essentiam suam a bono, et vocatur verum ex bono, sicut fides ex amore, ita quoque judicium a justitia. Quod justitia et judicium illa 1 significent, constat ex his locis in Verbo;

[2] apud Jeremiam,

Sic dixit Jehovah, Facite judicium et justitiam; et eripite spoliatum e manu oppressoris:... vae aedificanti domum suam in non justitia, et hyperoa sua in non judicio. ' pater tuus nonne comedit et bibit, et fecit judicium et justitiam? tunc bonum illi, 22:3, 13, 15; judicium pro illis quae sunt veri, et ‘justitia’ quae sunt boni:

apud Ezechielem,

Si impius reversus fuerit a peccato suo, et fecerit judicium et justitiam, ... omnia peccata ejus quae peccavit non memorabuntur ei, judicium et justitiam fecit, vivendo vivet; enim revertendo se impio ab impietate sua, et fecerit judicium et justitiam, propter illa is vivet, 33:14, 16, 19; similiter ‘judicium’ pro vero quod est fidei, et ‘justitia’ pro bono quod est charitatis:

[3] apud Amos, Fluat sicut aquae judicium, et justitia sicut fluvius fortis, 5:24;

similiter:

apud Esaiam,

Sic dixit Jehovah, Custodite judicium, et facile justitiam, quia propinqua salus Mea ad veniendum, et justitia Mea ad revelandum se, 56:1:

apud eundem,

Paci non erit finis, super throno Davidis et super regno Ipsius, ad stabiliendum illud, et ad sciendum illud in judicio et justitia, a nunc et usque in aeternum, 9:6;

pro quod in veris fidei, et in bonis charitatis:

apud eundem,

Exaltatus Jehovah, quia inhabitat altum, implevit Zionem judicio et justitia, 33:5;

‘judicium’ pro fide, ‘justitia’ pro amore, ‘Zion’ pro Ecclesia; praecedit judicium quia per fidem amor, at cum praecedit justitia, est quod ex amore fides; sicut apud Hoscheam,

Desponsabo te Mihi in aeternum, et desponsabo te Mihi in justitia et judicio, et in misericordia et in miserationibus, et desponsabo te Mihi in fide, et cognosces Jehovam, 2:19, 20;

ubi ‘justitia’ praecedit, sicut etiam ‘misericordia’ quae sunt amoris, et sequitur ‘judicium’, sicut etiam ‘miserationes’ quae sunt fidei ex amore; utcumque vocatur fides seu fidelitas:

[4] apud Davidem,

Jehovah, in caelis est misericordia Tua, veritas Tua usque ad aetheres; justitia Tua sicut montes Dei, judicia Tua abyssus magna, Ps. 36:6, 7 [KJV Ps. 36:5, 6];

ibi ‘et’ misericordia et justitia similiter sunt amoris, ac veritas et judicia sunt fidei:

apud eundem,

Veritas e terra germinet, et justitia e caelo prospiciat; Jehovah dabit bonum, et terra nostra dabit proventum suum, Ps. 85:12, 13 [KJV Ps. 85:11, 12];

ibi veritas quae fidei pro judicio, et justitia pro amore seu misericordia:

apud Zachariam, Adducam eos, et habitabunt in medio Hierosolymae, eterunt Mihi in populum, et Ego ero iis in Deum in veritate et in justitia, 8:8;

inde etiam patet quod ‘judicium’ sit verum, et ‘justitia’ bonum, quia loco judicii hic veritas: similiter apud Davidem,

Qui ambulat 2 integer, et operans justitiam, et loquens veritatem, Ps. 15:2.

[5] Fides quia est charitatis, seu verum quia est boni, inde vera boni passim vocantur ‘judicia justitiae’, et sic judicia paene simile significant ac praecepta, ut apud Esaiam,

Me die die quaerant, et scientiam viarum Mearum desiderent, quasi gens quae justitiam facit, et judicium Dei sui non derelinquit: interrogent Me judicia justitiae, appropinquationem Dei desiderent, 58:2: quod praecepta, apud Davidem,

Septies in die laudavi Te super judiciis justitiae Tuae, omnia praecepta Tua justitia, Ps. 119:164, 172.

De Domino imprimis dicitur quod faciat judicium et justitiam, cum 3 hominem e novo creat, ut apud Jeremiam,

De 4 hoc glorietur qui gloriatur, intelligere et nosse Me, quod Ego Jehovah faciens misericordiam, judicium et justitiam in terra quia in illis beneplacet Mihi, 9:23;

ibi 5 misericordia quae est amoris, describitur per ‘judicium et justitiam’ apud eundem,

Suscitabo Davidi germen justum, et regnabit rex, et intelligenter aget, et faciet judicium et justitiam in terra, 23:5; 33:15

[6] hinc apud Johannem, Si abivero, mittam Paracletum ad vos, cumque venerit ille arguet mundum de peccato, [et] de justitia, et de judicio: de peccato quod non credunt in Me; de justitia quod ad Patrem Meum abeo, et non amplius videbitis Me; de judicio, quod princeps hujus mundi judicatus est, 16:7-11;

‘peccatum’ ibi pro omni infidelitate; quod ‘arguet de justitia’ est de omni quod est contra bonum, cum tamen Dominus Humanum univit Divino ut salvaret mundum 6 , quod est quod ‘ad Patrem abeo et non videbitis Me amplius’; ‘de judicio’ est de omni quod est contra verum, cum tamen dejecta sunt 7 mala in sua inferna, ut illa non ‘possint amplius’ damnum inferre, quod est quod ‘princeps mundi judicatus est’ 8 : in genere quod ‘arguet de peccato, justitia et judicio’ est quod de omni infidelitate contra bonum et verum, ita quod nulla charitas et fides, nam per justitiam et judicium intellecta fuit antiquis temporibus quoad Dominum omnis misericordia et gratia, et quoad hominem omnis charitas et fides.

Footnotes:

1. The Manuscript has haec.

2. The Manuscript has Ambulans.

3. The Manuscript inserts quia dat omnia quae sunt fidei et amoris.

4. The Manuscript has In.

5. The Manuscript has ubi

6. The Manuscript has omnes.

7. The Manuscript has sint.

8. The Manuscript has sit.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.