The Bible

 

Genesis 18

Study

   

1 Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei.

2 Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum : quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram.

3 Et dixit : Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum :

4 sed afferam pauxillum aquæ, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore.

5 Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum : postea transibitis : idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt : Fac ut locutus es.

6 Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei : Accelera, tria sata similæ commisce, et fac subcinericios panes.

7 Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero : qui festinavit et coxit illum.

8 Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis : ipse vero stabat juxta eos sub arbore.

9 Cumque comedissent, dixerunt ad eum : Ubi est Sara uxor tua ? Ille respondit : Ecce in tabernaculo est.

10 Cui dixit : Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi.

11 Erant autem ambo senes, provectæque ætatis, et desierant Saræ fieri muliebria.

12 Quæ risit occulte dicens : Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo ?

13 Dixit autem Dominus ad Abraham : Quare risit Sara, dicens : Num vere paritura sum anus ?

14 Numquid Deo quidquam est difficile ? juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium.

15 Negabit Sara, dicens : Non risi, timore perterrita. Dominus autem : Non est, inquit, ita : sed risisti.

16 Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam : et Abraham simul gradiebatur, deducens eos.

17 Dixitque Dominus : Num celare potero Abraham quæ gesturus sum :

18 cum futurus sit in gentem magnam, ac robustissimam, et benedicendæ sint in illo omnes nationes terræ ?

19 Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui suæ post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam : ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum.

20 Dixit itaque Dominus : Clamor Sodomorum et Gomorrhæ multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis.

21 Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint ; an non est ita, ut sciam.

22 Converteruntque se inde, et abierunt Sodomam : Abraham vero adhuc stabat coram Domino.

23 Et appropinquans ait : Numquid perdes justum cum impio ?

24 si fuerint quinquaginta justi in civitate, peribunt simul ? et non parces loco illi propter quinquaginta justos, si fuerint in eo ?

25 Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum : qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc.

26 Dixitque Dominus ad eum : Si invenero Sodomis quinquaginta justos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos.

27 Respondensque Abraham, ait : Quia semel cœpi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis.

28 Quid si minus quinquaginta justis quinque fuerint ? delebis, propter quadraginta quinque, universam urbem ? Et ait : Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque.

29 Rursumque locutus est ad eum : Sin autem quadraginta ibi inventi fuerint, quid facies ? Ait : Non percutiam propter quadraginta.

30 Ne quæso, inquit, indigneris, Domine, si loquar : quid si ibi inventi fuerint triginta ? Respondit : Non faciam, si invenero ibi triginta.

31 Quia semel, ait, cœpi loquar ad Dominum meum : quid si ibi inventi fuerint viginti ? Ait : Non interficiam propter viginti.

32 Obsecro, inquit, ne irascaris, Domine, si loquar adhuc semel : quid si inventi fuerint ibi decem ? Et dixit : Non delebo propter decem.

33 Abiitque Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham : et ille reversus est in locum suum.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2157

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2157. ‘Si quaeso inveni gratiam in oculis tuis’: quod significet respectivum status Domini cum perceptionem illam animadvertit, constare potest ab affectione humiliationis quae in ipsis his verbis, tum quoque in mox sequentibus his, ‘ne quaeso transeas desuper servo tuo’, in quibus etiam humiliatio: in singulis quae in Verbo, inest et affectio et res; caelestes angeli Verbum percipiunt quale est in sensu interno quoad affectionem; at ‘spirituales angeli’ quale est in sensu interno quoad rem; qui percipiunt Verbum in sensu interno quoad affectionem, nihil attendunt ad voces, quae sunt rei, sed formant sibi ideas ex affectione et ejus serie, et hoc cum varietate indefinita; ut hic ad verba ‘Si quaeso inveni gratiam in oculis tuis, ne quaeso transeas desuper servo tuo’ percipiunt statum humiliationis Domini in Humano, sed unice affectionem humiliationis, inde ineffabili modo, varietate et copia, formant sibi ideas caelestes quae vix dici queunt ideae, sed totidem affectionum et perceptionum luces, quae in continua serie sequuntur secundum seriem affectionis rerum quae in Verbo quod legitur;

[2] inde constare potest quod perceptio, cogitatio et loquela angelorum caelestium sit ineffabilior et multo opulentior perceptione, cogitatione et loquela angelorum spiritualium, nam haec modo determinatur ad rem secundum seriem dictionum; de loquela 1 angelorum caelestium quod talis, videatur in Parte Prima n. 1647; inde est quod haec, ‘si quaeso inveni gratiam in Oculis tuis’, in sensu caelesti, significent respectivum status Domini cum perceptionem illam animadvertit: praeterea ‘invenire gratiam in Oculis tuis’ fuit formula sollemnis in omni respectivo; ut constare potest ex Labanis respectivo ad Jacobum, Dixit ad eum Laban, Si quaeso inveni gratiam in oculi tuis, Gen. 30:27;

Jacobi ad Esavum, Dixit Jacobus, Ne quaeso, si quaeso inveni gratiam in oculis tuis, Gen. 33:10;

et similiter alibi in Verbo.

Footnotes:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.