The Bible

 

Genesis 17

Study

   

1 Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum : Ego Deus omnipotens : ambula coram me, et esto perfectus.

2 Ponamque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis.

3 Cecidit Abram pronus in faciem.

4 Dixitque ei Deus : Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium.

5 Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham : quia patrem multarum gentium constitui te.

6 Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.

7 Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno : ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.

8 Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum.

9 Dixit iterum Deus ad Abraham : Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.

10 Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te : circumcidetur ex vobis omne masculinum :

11 et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos.

12 Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris : tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra :

13 eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum.

14 Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo : quia pactum meum irritum fecit.

15 Dixit quoque Deus ad Abraham : Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram.

16 Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum : eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo.

17 Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo : Putasne centenario nascetur filius ? et Sara nonagenaria pariet ?

18 Dixitque ad Deum : Utinam Ismaël vivat coram te.

19 Et ait Deus ad Abraham : Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum.

20 Super Ismaël quoque exaudivi te : ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde : duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.

21 Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero.

22 Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.

23 Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ : et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus.

24 Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui.

25 Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ.

26 Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus :

27 et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ pariter circumcisi sunt.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2089

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2089. ‘Duodecim principes gignet’: quod significet primaria praecepta quae sunt charitatis, constat a significatione ‘duodecim’ quod sint omnia fidei; et a significatione ‘principum’ quod sint primaria: rex et principes passim nominantur in Verbo, sed in sensu interno nusquam significant regem aut principes sed illa quae sunt primaria rei, de qua dicuntur; quod ‘reges’ significent in uno complexu vera, prius n. 2015 ostensum est; quod ‘principes’ primaria veri quae sunt praecepta, n. 1482; inde angeli dicuntur principatus, quia in veris, et quidem angeli spirituales; principes praedicantur ex veris quae sunt charitatis, nam, ut supra n. 2088 1 dictum, spirituales, per vera apparentia iis ut vera, charitatem et per hanc, conscientiam accipiunt a Domino.

[2] Quod ‘duodecim’ significent omnia fidei, hactenus orbi ignotum fuit, et usque quoties numerus duodecim in Verbo tam historico quam prophetico occurrit, nihil aliud significat; per duodecim filios Jacobi, et inde per duodecim tribus secundum illos nominatas, non aliud significatur: similiter per duodecim discipulos Domini; quilibet illorum et horum essentiale 2 et primarium fidei repraesentabat: quid quilibet filius Jacobi, et inde quid quaelibet tribus Israelis, repraesentaverit 3 , ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus, ubi de filiis Jacobi, cap. xxix et xxx, Gen. dicetur.

Footnotes:

1. The Manuscript has 2888, the First Latin Edition 1482, the Second Latin Edition has 1832, but 2088 seems to be the number intended.

2. The Manuscript inserts aliquid.

3. The Manuscript has tum quid quilibet apostolus significaverit.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.