The Bible

 

Genesis 17

Study

   

1 Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum : Ego Deus omnipotens : ambula coram me, et esto perfectus.

2 Ponamque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis.

3 Cecidit Abram pronus in faciem.

4 Dixitque ei Deus : Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium.

5 Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham : quia patrem multarum gentium constitui te.

6 Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.

7 Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno : ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.

8 Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum.

9 Dixit iterum Deus ad Abraham : Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.

10 Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te : circumcidetur ex vobis omne masculinum :

11 et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos.

12 Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris : tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra :

13 eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum.

14 Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo : quia pactum meum irritum fecit.

15 Dixit quoque Deus ad Abraham : Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram.

16 Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum : eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo.

17 Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo : Putasne centenario nascetur filius ? et Sara nonagenaria pariet ?

18 Dixitque ad Deum : Utinam Ismaël vivat coram te.

19 Et ait Deus ad Abraham : Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum.

20 Super Ismaël quoque exaudivi te : ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde : duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.

21 Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero.

22 Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.

23 Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ : et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus.

24 Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui.

25 Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ.

26 Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus :

27 et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ pariter circumcisi sunt.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2004

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2004. ‘Et eris in patrem multitudinis gentium’: quod significet Humanae Essentiae unionem cum Divina, non ita constare potest ab explicatione singularum vocum in sensu interno, nisi spectentur communi quadam idea, qua sistitur hic sensus; sensus internus aliquoties talis est: qui cum talis, dici potest universalior quia remotior; ab explicatione singularum vocum, hic proximus sensus resultat quod a Domino omne verum et omne bonum, nam, ut dicetur infra, ‘pater’ significat ab Ipso, hoc est, a Domino, ‘multitudo’ verum, et ‘gentium’ inde bonum; at haec, nempe vera et bona, quia sunt per quae Dominus univit Humanam Essentiam Divinae, sensus ille universalior et remotior, inde exsurgit 1 ; angeli ita percipiunt haec verba; et simul tunc reciprocam unionem, nempe Essentiae Divinae Domini cum Humana, et Humanae cum Divina; nam ut dictum ‘Ego foedus Meum cum te’ significat Essentiae Divinae unionem cum Humana, haec inde, Essentiae Humanae cum Divina.

[2] Quod unitio reciproce facta sit, est arcanum quod nondum detectum est, et tale ut vix ad captum 2 exponi possit, nam nondum alicui notum est qualis est 3 influxus; et absque cognitione influxus, nusquam aliqua idea potest capi quid unitio reciproca; at illustrari aliquatenus potest ab influxu apud hominem, nam etiam apud hominem est conjunctio reciproca: a Domino per internum hominis, de quo mox supra n. 1999, continue influit vita in hominis rationale et per hoc in externum et quidem in ejus scientifica et cognitiones, et non solum adaptat illa ad recipiendum vitam sed etiam in ordinem disponit, et sic facit ut homo cogitare possit, et denique ut rationalis sit; haec conjunctio est Domini cum homine, sine qua nusquam homo posset cogitare, minus rationalis esse; quod unicuique constare potest ex eo quod in cogitatione hominis innumerabilia arcana scientiae et artis analyticae sint, et tam innumerabilia ut in aeternum nequeant explorari, quae nusquam influunt per sensus seu per externum hominem, sed per internum; homo autem a sua parte obviam it huic vitae quae a Domino, per scientifica et cognitiones, et sic reciproce se conjungit.

[3] Sed quod unionem Divinae Essentiae Domini cum Humana Ipsius, et Humanae cum Divina, attinet, haec infinite ascendit; nam Internum Domini fuit Ipse Jehovah, ita Ipsa Vita; internum autem hominis non est Dominus, ita nec vita sed recipiens vitae: Domini cum Jehovah fuit unio, at hominis cum Domino non est unio sed conjunctio; Dominus ex propria potentia univit se Jehovae, quare etiam justitia factus, homo autem nusquam propria potentia sed Domini, sic ut Dominus Sibi conjungat hominem: reciproca illa unio est quae a Domino intelligitur, ubi Sua tribuit Patri, et quae Patris Sibi, ut apud Johannem,

Jesus dixit, Qui credit in Me, non credit in Me, sed in Ipsum Qui misit Me; [qui videt Me videt Ipsum Qui misit Me; ] Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in Me, in tenebris non maneat, 12:44-46;

in quibus verbis arcanissima illa latent, et quidem de unione boni cum vero, et veri cum bono, seu quod idem 4 , de unione Essentiae Divinae cum, Humanae cum Divina; quare dicit, ' qui credit in Me non credit in Me sed in Ipsum Qui misit me, ' et mox, ‘qui credit in Me’; interveniente de unione illa, ita, ‘qui videt Me, videt Ipsum Qui misit Me’.

[4] Apud eundem,

Verba, quae Ego loquor vobis, a Me Ipso non loquor, Pater Qui in Me manet, Ille facit opera: credite Mihi, quod Ego in Patre et Pater in Me:... amen dico vobis, qui credit in Me, opera quae Ego facio, [ille etiam faciet, ] 14:1012;

in his verbis eadem arcana sunt, nempe de unione boni cum vero, et veri cum bono, seu quod idem, Divinae Essentiae Domini cum Humana et Humanae cum Divina; quare dicit, ‘verba quae Ego loquor vobis, : Me Ipso non loquor; Pater Qui in Me, facit opera’; et mox, ‘opera quae Ego facio’, interveniente de unione hic 5 similiter, ita, Ego in Patre, et Pater in Me 6 : haec est unio mystica de qua plures loquuntur.

[5] Exinde constat quod non alius fuerit a Patre, tametsi de Patre sicut de alio locutus, et hoc ob causam reciprocae unitionis quae fieret, et quae 7 facta; nam aperte toties dicit quod unus sit cum Patre, ut in locis citatis, Qui videt Me, videt Illum Qui misit Me, Joh. 12:45;

tum, Pater, Qui in Me manet, ... credite Mihi, quod Ego in Patre et Pater in Me, Joh. 14:10, 11;

et apud eundem,

Si Me nossetis, 8 etiam Patrem Meum nossetis, 8:19;

apud eundem,

Si cognovistis Me, etiam Patrem Meum cognovistis, ' et ab hinc cognovistis Illum, et vidistis Illum. Dicit Illi 9 Philippus, Monstra nobis Patrem; dicit illi Jesus, Tantum tempus vobiscum sum, et non nosti Me, Philippe? qui vidit Me, vidit Patrem, quomodo ergo tu dicis, monstra nobis Patrem? nonne credis, quod Ego in Patre et Pater in Me sit? 14:710;

et apud eundem,

Ego et Pater unum sumus, 10:30.

Inde est quod in caelo non alium sciant Patrem quam Dominum, quia in Ipso Pater, et unus cum Patre, et cum Ipsum vident, Patrem vident, sicut Ipse dixit, 10 videatur n. 15.

Footnotes:

1. The Manuscript has surgit.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The Manuscript has sit.

4. The Manuscript inserts est.

5. The Manuscript inserts etiam.

6. The Manuscript and the First Latin Edition have qui videt Me, videt Ipsam Qui misit Me, but this seems to have been a confusion with the preceding reference.

7. The Manuscript has dein.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The Manuscript has Ipse.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.