The Bible

 

Genesis 15

Study

   

1 His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens : Noli timere, Abram : ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.

2 Dixitque Abram : Domine Deus, quid dabis mihi ? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer.

3 Addiditque Abram : Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, hæres meus erit.

4 Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens : Non erit hic hæres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis hæredem.

5 Eduxitque eum foras, et ait illi : Suscipe cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei : Sic erit semen tuum.

6 Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam.

7 Dixitque ad eum : Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam.

8 At ille ait : Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam ?

9 Et respondens Dominus : Sume, inquit, mihi vaccam trienem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam.

10 Qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit ; aves autem non divisit.

11 Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.

12 Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum.

13 Dictumque est ad eum : Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis.

14 Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo : et post hæc egredientur cum magna substantia.

15 Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.

16 Generatione autem quarta revertentur huc : necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus.

17 Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas.

18 In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens : Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten,

19 Cinæos, et Cenezæos, Cedmonæos,

20 et Hethæos, et Pherezæos, Raphaim quoque,

21 et Amorrhæos, et Chananæos, et Gergesæos, et Jebusæos.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6858

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6858. ‘Ad locum Cananaei et Chittaei’: quod significet regionem occupatam a malis ex falsis, constat ex repraesentatione Cananaeorum quod sint mala ex falsis mali, de qua n. 4818; et ex repraesentatione Chittaeorum quod sint falsa ex quibus mala, de qua n. 2913. Per gentes in terra Canaane quae enumerantur hic et quoque alibi, ut Gen. 15:18, 19; Exod. 23:23, 28, 33:2, 34:11; Deut. vii 1:20:17; Jos. 3:10, 24:11; Jud. 3:5, significantur omnia genera mali et falsi. Quid per regionem occupatam a malis ex falsis, et quoque a reliquis generibus mali et falsi, intelligitur, dicendum: ante Adventum Domini in mundum mali genii et spiritus omnem illam regionem caeli occupabant ad quam postea elevati sunt spirituales; nam ante Adventum Domini multa pars talium libere grassabatur, et infestabat bonos, imprimis spirituales qui in inferiore terra; sed post Adventum Domini 1 omnes in sua inferna detrusi sunt, et regio illa liberata est, ac in hereditatem data 2 illis qui ab Ecclesia spirituali; saepius 3 observatum est quod, ut primum aliquis locus a spiritibus bonis relinquitur, occupetur a malis, et quod mali inde expellantur, 4 quibus expulsis quod iterum cedat illis qui in bono; causa est quia infernales continue ardent destruere illa quae caeli sunt, in specie illa quibus in opposito sunt; quapropter cum locus alicubi relinquitur, quia tunc absque tutela, occupatur is ilico a malis. Hoc intelligitur in specie, ut dictum, per regionem occupatam a malis et falsis, quae significatur per locum ubi gentes quae expellendae. Hoc, una cum illis quae supra n. 6854, est mysterium magnum quod absque revelatione notum esse non potest.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts mali.

2. The Manuscript inserts est.

3. The Manuscript inserts enim.

4. et

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.