The Bible

 

Genesis 12

Study

   

1 Dixit autem Dominus ad Abram : Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrabo tibi.

2 Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus.

3 Benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi, atque in te benedicentur universæ cognationes terræ.

4 Egressus est itaque Abram sicut præceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot : septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran.

5 Tulitque Sarai uxorem suam, et Lot filium fratris sui, universamque substantiam quam possederant, et animas quas fecerant in Haran : et egressi sunt ut irent in terram Chanaan. Cumque venissent in eam,

6 pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad convallem illustrem : Chananæus autem tunc erat in terra.

7 Apparuit autem Dominus Abram, et dixit ei : Semini tuo dabo terram hanc. Qui ædificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.

8 Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel, et ab oriente Hai : ædificavit quoque ibi altare Domino, et invocavit nomen ejus.

9 Perrexitque Abram vadens, et ultra progrediens ad meridiem.

10 Facta est autem fames in terra : descenditque Abram in Ægyptum, ut peregrinaretur ibi : prævaluerat enim fames in terra.

11 Cumque prope esset ut ingrederetur Ægyptum, dixit Sarai uxori suæ : Novi quod pulchra sis mulier :

12 et quod cum viderint te Ægyptii, dicturi sunt : Uxor ipsius est : et interficient me, et te reservabunt.

13 Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis : ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui.

14 Cum itaque ingressus esset Abram Ægyptum, viderunt Ægyptii mulierem quod esset pulchra nimis.

15 Et nuntiaverunt principes Pharaoni, et laudaverunt eam apud illum : et sublata est mulier in domum Pharaonis.

16 Abram vero bene usi sunt propter illam : fueruntque ei oves et boves et asini, et servi et famulæ, et asinæ et cameli.

17 Flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis, et domum ejus, propter Sarai uxorem Abram.

18 Vocavitque Pharao Abram, et dixit ei : Quidnam est hoc quod fecisti mihi ? quare non indicasti quod uxor tua esset ?

19 quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem ? Nunc igitur ecce conjux tua, accipe eam, et vade.

20 Præcepitque Pharao super Abram viris : et deduxerunt eum, et uxorem illius, et omnia quæ habebat.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1495

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1495. ‘Quare dixisti, Soror mea illa?’: quod significet quod non aliud tunc nosset quam quod intellectuale verum haberet, constat ex significatione ‘sororis’ quod sit verum intellectuale, tum ex eo quod ita dixerit, ut constat ex vers. 13, quod factum ob finem ne caeleste violaretur, sed [ut] salvaretur: ex his patet quod Dominus puer cum scientifica hauserit, omnium primo non aliter nosset quam quod scientifica solum forent ob intellectualem hominem seu ut ex illis vera cognosceret, sed quod fuissent ut perveniret ad caelestia, postea detectum est; et hoc factum ne caelestia violarentur, sed ut salvarentur; progressio est, dum instruitur homo, a scientificis ad vera rationalia, porro ad vera intellectualia, et demum ad vera caelestia, quae significantur hic per ‘uxorem’; si procedatur a scientificis et veris rationalibus ad vera caelestia absque mediis veris intellectualibus, violatur caeleste, quia non datur nexus verorum rationalium quae ex scientificis, cum veris caelestibus, nisi per vera intellectualia, quae sunt media; quid vera caelestia et quid vera intellectualia, videbitur in mox sequentibus.

[2] Ut sciatur quomodo haec se habent, aliquid de ordine dicendum; ordo est quod caeleste influet in spirituale et id sibi adaptabit; spirituale sic influet in rationale et id sibi adaptabit; rationale sic in scientificum et id sibi adaptabit; cum vero homo in prima pueritia instruitur, tunc quidem similis ordo est, sed apparet aliter, nempe quod a scientificis progrediatur ad rationalia, ab his ad spiritualia, et sic tandem ad caelestia; quod ita appareat, est causa quia ita aperienda est via caelestibus quae sunt intima; omnis instructio est solum aperitio viae, et sicut aperitur via, seu quod idem est, sicut aperiuntur vasa, ita influunt, ut dictum, ordine, a caelestibus spiritualibus rationalia, in haec caelestia spiritualia, et in haec caelestia; haec continuo 1 occurrunt, et quoque praeparant sibi, ac formant vasa quae aperiuntur; quod etiam constare potest ex eo quod scientificum et rationale in se mortuum sit, et quod vivere videatur, hoc habeat ab interiore vita quae influit; hoc manifestum cuique potest esse a cogitatione et facultate judicandi; in his omnia arcana artis et scientiae analyticae latent, quae tot sunt ut nusquam quoad unam myriadis partem queant explorari, nec solum apud hominem adultum sed etiam apud pueros; omnis eorum cogitatio et omnis inde loquela est illis plenissima, tametsi homo, etiam doctissimus, id nescit; quod nusquam esse potuisset nisi caelestia et spiritualia, quae intus, occurrerent, influerent, et omnia illa producerent.

Footnotes:

1. Possibly a printer’s error for continue.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.