The Bible

 

Genesis 12

Study

   

1 Dixit autem Dominus ad Abram : Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrabo tibi.

2 Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus.

3 Benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi, atque in te benedicentur universæ cognationes terræ.

4 Egressus est itaque Abram sicut præceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot : septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran.

5 Tulitque Sarai uxorem suam, et Lot filium fratris sui, universamque substantiam quam possederant, et animas quas fecerant in Haran : et egressi sunt ut irent in terram Chanaan. Cumque venissent in eam,

6 pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad convallem illustrem : Chananæus autem tunc erat in terra.

7 Apparuit autem Dominus Abram, et dixit ei : Semini tuo dabo terram hanc. Qui ædificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.

8 Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel, et ab oriente Hai : ædificavit quoque ibi altare Domino, et invocavit nomen ejus.

9 Perrexitque Abram vadens, et ultra progrediens ad meridiem.

10 Facta est autem fames in terra : descenditque Abram in Ægyptum, ut peregrinaretur ibi : prævaluerat enim fames in terra.

11 Cumque prope esset ut ingrederetur Ægyptum, dixit Sarai uxori suæ : Novi quod pulchra sis mulier :

12 et quod cum viderint te Ægyptii, dicturi sunt : Uxor ipsius est : et interficient me, et te reservabunt.

13 Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis : ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui.

14 Cum itaque ingressus esset Abram Ægyptum, viderunt Ægyptii mulierem quod esset pulchra nimis.

15 Et nuntiaverunt principes Pharaoni, et laudaverunt eam apud illum : et sublata est mulier in domum Pharaonis.

16 Abram vero bene usi sunt propter illam : fueruntque ei oves et boves et asini, et servi et famulæ, et asinæ et cameli.

17 Flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis, et domum ejus, propter Sarai uxorem Abram.

18 Vocavitque Pharao Abram, et dixit ei : Quidnam est hoc quod fecisti mihi ? quare non indicasti quod uxor tua esset ?

19 quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem ? Nunc igitur ecce conjux tua, accipe eam, et vade.

20 Præcepitque Pharao super Abram viris : et deduxerunt eum, et uxorem illius, et omnia quæ habebat.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1487

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1487. Quod ‘percussit Jehovah Pharaonem plagis magnis’ significet quod destructa sint scientifica, constat ex significatione ‘Pharaonis’ quod sit scientia in communi, proinde scientifica quae sunt scientiae; et ex significatione ‘percuti plagis’ quod sit destrui: ita se habet cum scientificis: comparantur in pueritia non alio fine quam fine sciendi, apud Dominum ex deliciis et affectione veri: scientifica quae in pueritia comparantur sunt perplura, sed disponuntur a Domino in ordinem ut inserviant usui, primum ut cogitare possit, dein ut usui per cogitationem sint, tandem ut fiat, nempe ut ipsa ejus vita consistat in usu, sitque vita usuum; haec praestant scientifica quae haurit in pueritia; absque illis nusquam externus ejus homo conjungi potest cum interno, et simul fieri usus; cum homo fit usus, hoc est, dum omnia cogitat, ex fine usus, et omnia facit ob finem usus, si non per manifestam reflexionem, usque per tacitam ex indole inde acquisita, tunc scientifica quae inserviverunt primo usui ut rationalis fiat, destruuntur, quia non amplius magis inserviunt, et sic porro: haec sunt quae hic intelliguntur per quod ‘Jehovah percussit Pharaonem plagis magnis’.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.