The Bible

 

Genesis 11

Study

   

1 Erat autem terra labii unius, et sermonum eorumdem.

2 Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Senaar, et habitaverunt in eo.

3 Dixitque alter ad proximum suum : Venite, faciamus lateres, et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro cæmento :

4 et dixerunt : Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus culmen pertingat ad cælum : et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras.

5 Descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrim, quam ædificabant filii Adam,

6 et dixit : Ecce, unus est populus, et unum labium omnibus : cœperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant.

7 Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui.

8 Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt ædificare civitatem.

9 Et idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusum est labium universæ terræ : et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum.

10 Hæ sunt generationes Sem : Sem erat centum annorum quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium.

11 Vixitque Sem, postquam genuit Arphaxad, quingentis annis : et genuit filios et filias.

12 Porro Arphaxad vixit triginta quinque annis, et genuit Sale.

13 Vixitque Arphaxad, postquam genuit Sale, trecentis tribus annis : et genuit filios et filias.

14 Sale quoque vixit triginta annis, et genuit Heber.

15 Vixitque Sale, postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis : et genuit filios et filias.

16 Vixit autem Heber triginta quatuor annis, et genuit Phaleg.

17 Et vixit Heber postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis : et genuit filios et filias.

18 Vixit quoque Phaleg triginta annis, et genuit Reu.

19 Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis : et genuit filios et filias.

20 Vixit autem Reu triginta duobus annis, et genuit Sarug.

21 Vixit quoque Reu, postquam genuit Sarug, ducentis septem annis : et genuit filios et filias.

22 Vixit vero Sarug triginta annis, et genuit Nachor.

23 Vixitque Sarug, postquam genuit Nachor, ducentis annis : et genuit filios et filias.

24 Vixit autem Nachor viginti novem annis, et genuit Thare.

25 Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annis : et genuit filios et filias.

26 Vixitque Thare septuaginta annis, et genuit Abram, et Nachor, et Aran.

27 Hæ sunt autem generationes Thare : Thare genuit Abram, Nachor et Aran. Porro Aran genuit Lot.

28 Mortuusque est Aran ante Thare patrem suum, in terra nativitatis suæ, in Ur Chaldæorum.

29 Duxerunt autem Abram et Nachor uxores : nomen uxoris Abram, Sarai : et nomen uxoris Nachor, Melcha filia Aran, patris Melchæ, et patris Jeschæ.

30 Erat autem Sarai sterilis, nec habebat liberos.

31 Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Lot filium Aran, filium filii sui, et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldæorum, ut irent in terram Chanaan : veneruntque usque Haran, et habitaverunt ibi.

32 Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Haran.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1292

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1292. Quod ‘invenerunt vallem in terra Shinar’ significet quod cultus magis immundus et profanus fieret, constat a significatione ‘vallis’ et a significatione ‘terrae Shinar’: quod vallem attinet, in Verbo ‘montes’ significant amorem seu charitatem, quia altissima, seu quod idem est, intima in cultu, ut ostensum prius n. 795; ‘vallis’ inde significat quod infra montes, seu quod inferius, aut quod idem, exterius in cultu est: ‘terra Shinar’ autem significat cultum externum in quo profanum, ut ostensum prius n. 1183; ita hic, ‘quod invenerint vallem in terra Shinar’ significat quod cultus magis immundus et profanus fieret.

[2] In primo versu actum est de Ecclesia, quod ‘ei unum labium et una verba’ seu una doctrina in communi et in particulari; in hoc versu autem agitur de declinatione Ecclesiae, nempe quod ‘proficiscerentur ab oriente’, hoc est, quod recedere coeperint a charitate nam quantum Ecclesia seu homo Ecclesiae recedit a charitate, tantum ejus cultus a sancto, aut tantum ejus cultus accedit ad immundum e profanum: ‘quod invenerint vallem in terra Shinar’ significat declinationem Ecclesiae seu cultus ad profanum, est inde quia vallis est humile quoddam inter montes, per quos significantur sancta amoris seu sancta charitatis in cultu, ut dictum; ut quoque constare potest significatione ‘vallis’ in Verbo, ubi aliquibus nominibus in lingua originali exprimitur, quibus significantur, cum in illo sensu, minus et magis profana in cultu;

[3] quod ‘valles’ talia significent, constat apud Esaiam,

Onus vallis visionis:... nam dies tumultus, et conculcationis et perplexitatis Domino Jehovih Zebaoth, in valle visionis 22:1, 5;

‘vallis visionis’ pro phantasiis et ratiociniis per quae cultus falsificatur et tandem profanatur:

apud Jeremiam,

Quomodo dicis, Non polluta sum, post baales non ambulavi vide viam tuam in valle, 2:23;

‘vallis’ pro cultu immundo:

apud eundem,

Aedificarunt excelsa Topheth, quae in valle filii Hinnom; ... quare ecce dies venientes, et non dicetur amplius Topheth aut vallis filii Hinnom, sed vallis occisionis, 7:31, 32; 19:6;

[4]‘vallis Hinnom’ pro inferno, tum pro profanatione veri et boni:

apud Ezechielem,

Sic dixit Dominus Jehovih montibus et collibus, alveis e vallibus, Ecce Me, Ego adducens supra vos gladium, et perdam excelsa vestra, 6:3;

apud eundem,

Dabo Gogo locum ibi sepulcri in Israele, vallem transeuntium versus orientem maris, ... et vocabunt vallem multitudinis Gogi, 39:11, 15;

ubi de cultu in externis, ‘vallis’ pro tali cultu. Sed cum cultus adhuc non ita profanus factus, exprimitur is per nomen vallis quo in hoc versu, ut apud Esaiam,

Aperiam super clivis fluvios, et in medio vallium fonte ponam, desertum in stagnum aquarum, et terram siccam in exitus aquarum, 41:18;

ubi de illis qui in ignorantia seu extra cognitiones fidei et charitatis sed usque in charitate sunt, ‘vallis’ hic pro illis; similiter vallis apud Ezech. 37:1.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.