The Bible

 

Genesis 10

Study

   

1 Hæ sunt generationes filiorum Noë, Sem, Cham et Japheth : natique sunt eis filii post diluvium.

2 Filii Japheth : Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras.

3 Porro filii Gomer : Ascenez et Riphath et Thogorma.

4 Filii autem Javan : Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim.

5 Ab his divisæ sunt insulæ gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.

6 Filii autem Cham : Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan.

7 Filii Chus : Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma : Saba et Dadan.

8 Porro Chus genuit Nemrod : ipse cœpit esse potens in terra,

9 et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium : Quasi Nemrod robustus venator coram Domino.

10 Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar.

11 De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale.

12 Resen quoque inter Niniven et Chale : hæc est civitas magna.

13 At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim et Laabim, Nephthuim,

14 et Phetrusim, et Chasluim : de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim.

15 Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum. Hethæum,

16 et Jebusæum, et Amorrhæum, Gergesæum,

17 Hevæum, et Aracæum : Sinæum,

18 et Aradium, Samaræum, et Amathæum : et post hæc disseminati sunt populi Chananæorum.

19 Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa.

20 Hi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis.

21 De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore.

22 Filii Sem : Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram.

23 Filii Aram : Us, et Hul, et Gether, et Mes.

24 At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber.

25 Natique sunt Heber filii duo : nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra : et nomen fratris ejus Jectan.

26 Qui Jectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare,

27 et Aduram, et Uzal, et Decla,

28 et Ebal, et Abimaël, Saba,

29 et Ophir, et Hevila, et Jobab : omnes isti, filii Jectan.

30 Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem.

31 Isti filii Sem secundum cognationes, et linguas, et regiones in gentibus suis.

32 Hæ familiæ Noë juxta populos et nationes suas. Ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1241

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1241. Quod ‘Eberus’ fuit primus institutor Ecclesiae Antiquae alterius per quem significatur haec Ecclesia, ita se res habet: prima Antiqua Ecclesia tam late, ut dictum, per orbem cumprimis Asiaticum diffusa, sicut solent omnes Ecclesiae ubivis, temporis successu degenerata et ab innovatoribus adulterata fuit, tam quoad cultum externum quam quoad internum, et hoc variis in locis; cumprimis ex eo quod omnia significativa et repraesentativa quae Ecclesia Antiqua habuit ex ore Antiquissimae Ecclesiae, quae omnia spectabant Dominum et Ipsius regnum, verterentur in idololatrica, et apud aliquas gentes in magica; ne universa Ecclesia rueret, permissum fuit a Domino ut significativus et repraesentativus cultus alicubi restauraretur, quod factum ab ‘Ebero’, qui cultus principaliter in externis constabat; externa cultus fuerunt excelsa, luci, statuae, unctiones, praeter sacerdotia et quae sacerdotiorum fuerunt, et plura alia quae vocata sunt statuta; interna cultus fuerunt doctrinalia ab antediluviano tempore, cumprimis ab illis qui ‘Hanochus’ appellati, qui perceptiva Antiquissimae Ecclesiae collegerunt, et inde doctrinalia fecerant; haec fuerunt illorum Verbum; ex his et illis Ecclesiae hujus cultus fuit qui instauratus ab Ebero, sed auctus, et quoque mutatus; cumprimis prae aliis ritualibus praeferre inceperunt sacrificia, quae in vera Antiqua Ecclesia ignota fuerunt, solum apud quosdam Hami et Canaanis posteros, qui idololatrae, ibi permissa ob causam ne filios et filias suas sacrificarent. Ex his constat qualis haec Ecclesia altera Antiqua fuit quae ab Ebero instituta, et in posteritate ejus quae dicta gens Hebraea, continuata.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.