The Bible

 

Genesis 1

Study

1 In principio creavit Deus cælum et terram.

2 Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi : et spiritus Dei ferebatur super aquas.

3 Dixitque Deus : Fiat lux. Et facta est lux.

4 Et vidit Deus lucem quod esset bona : et divisit lucem a tenebris.

5 Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem : factumque est vespere et mane, dies unus.

6 Dixit quoque Deus : Fiat firmamentum in medio aquarum : et dividat aquas ab aquis.

7 Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quæ erant sub firmamento, ab his, quæ erant super firmamentum. Et factum est ita.

8 Vocavitque Deus firmamentum, Cælum : et factum est vespere et mane, dies secundus.

9 Dixit vero Deus : Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum : et appareat arida. Et factum est ita.

10 Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum.

11 Et ait : Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita.

12 Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum.

13 Et factum est vespere et mane, dies tertius.

14 Dixit autem Deus : Fiant luminaria in firmamento cæli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos :

15 ut luceant in firmamento cæli, et illuminent terram. Et factum est ita.

16 Fecitque Deus duo luminaria magna : luminare majus, ut præesset diei : et luminare minus, ut præesset nocti : et stellas.

17 Et posuit eas in firmamento cæli, ut lucerent super terram,

18 et præessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum.

19 Et factum est vespere et mane, dies quartus.

20 Dixit etiam Deus : Producant aquæ reptile animæ viventis, et volatile super terram sub firmamento cæli.

21 Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquæ in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum.

22 Benedixitque eis, dicens : Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris : avesque multiplicentur super terram.

23 Et factum est vespere et mane, dies quintus.

24 Dixit quoque Deus : Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terræ secundum species suas. Factumque est ita.

25 Et fecit Deus bestias terræ juxta species suas, et jumenta, et omne reptile terræ in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum,

26 et ait : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram : et præsit piscibus maris, et volatilibus cæli, et bestiis, universæque terræ, omnique reptili, quod movetur in terra.

27 Et creavit Deus hominem ad imaginem suam : ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos.

28 Benedixitque illis Deus, et ait : Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus cæli, et universis animantibus, quæ moventur super terram.

29 Dixitque Deus : Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quæ habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam :

30 et cunctis animantibus terræ, omnique volucri cæli, et universis quæ moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita.

31 Viditque Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9596

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9596. ‘Byssino contexto et hyacinthino et purpura et coccineo dibapho’: quod significet spiritualia et caelestia ex quibus illa, constat ex significatione ‘byssini contexti’ quod sit verum ex origine caelesti, de qua n. 9469, ex significatione ‘hyacinthini’ quod sit caelestis amor veri, de qua n. 9466, ex significatione ‘purpurae’ quod sit caelestis amor boni, de qua n. 9467, et ex significatione ‘coccinei dibaphi’ quod sit bonum spirituale seu bonum veri, de qua n. 9468; 1 tali ordine sequuntur spiritualia et caelestia, seu vera et bona apud hominem et angelum 2 qui in caelo medio seu secundo; primum enim est verum ex origine caelesti, quod per ‘byssinum’ significatur; dein est amor seu affectio veri, quae est ‘hyacinthinum’; postea est amor seu affectio boni inde, 3 quod est ‘purpura’; et tandem est bonum spirituale, quod est ‘coccineum dibaphum’.

[2] Quia spiritualia et caelestia eo ordine sequuntur, ideo ‘byssinum contextum’ hic primo loco dicitur, at in velo quod inter habitaculum et arcam, seu inter sanctum et sanctum sanctorum, de 4 qua in vers. 31hujus capitis, loco ultimo; quod in velo dicatur byssinum contextum ultimo loco, est quia velum 5 significat medium uniens caelum intimum 6 cum medio, inde in medio illo erit ultimum ut in sequente sit primum, ob conjunctionem.

[3] Sed per ‘byssinum contextum’ proprie significatur intellectuale quale est spirituali homini, seu angelo qui in spirituali regno Domini; causa quod intellectuale per ‘byssinum contextum’ significetur, est quia apud hominem spiritualem novum voluntarium a Domino implantatum est in parte ejus intellectuali, videatur n. 863, 875, 895, 927, 1023, 1043, 1044, 1555, 2256, 4328, 4493, 7 5113; et quia intellectuale spiritualis hominis per ‘byssinum contextum’ significatur, ideo quoque verum spirituale, nam omne verum pertinet ad partem intellectualem, et omne bonum ad partem voluntariam, n. 3623, 9300; est enim intellectuale subjectum 8 seu continens, et verum est 9 ejus, et illa duo unum faciunt. Ex his quoque constare potest quod ipsum intellectuale apud illos qui e regno spirituali Domini sunt sit habitaculum, in stricto sensu, n. 9296, 9297, et quod id describatur per expansum ex aulaeis.

[4] Ex his sciri potest 10 quod per ‘expandere et extendere caelos’ significatur in sequentibus his locis, ut apud Esaiam,

Jehovah extendens caelos, expandens terram, dans animam populo super illa, et spiritum ambulantibus in illa, 42:5:

apud eundem,

Ego Jehovah faciens omnia, extendens caelos solus, expandens terram a Me Ipso, 44:24:

apud eundem,

Ego feci terram, et hominem super ea creavi; Ego, manus Meae extenderunt caelos, 45:12:

apud Jeremiam,

Qui facit terram virtute Sua, parat orbem sapientia Sua, et intelligentia Sua extendit caelos, 51:15:

apud Sachariam,

Jehovah extendens caelos et fundans terram, et formans spiritum hominis in medio ejus, 12:1;

[5] quod per ‘extendere caelos et expandere terram’ hic simile significetur quod per extendere et expandere habitaculum per aulaea seu cortinas, patet; et quod id sit regenerare hominem, et sic creare seu formare 11 novum intellectuale in quo novum voluntarium, quod est ipsum caelum hominis spiritualis, in quo Dominus apud illum hominem habitat; quod sit regeneratio seu formatio novi intellectualis et inibi novi voluntarii, ita novi hominis, quae per ‘extendere caelos et expandere terram’ significatur, patet ab ipsa explicatione ibi, dicitur enim, Dans animam populo super illa, et spiritum ambulantibus in illa; tum, Formans spiritum hominis in medio ejus; quod caelum et terra 12 sint Ecclesia interna et externa, videatur n. 1733, 1850, 2117, 2118, 3355, 4535; et quod terra in genere sit regnum Domini et Ecclesia, n. 9334, quod etiam manifeste apparet ibi, nam nisi terra id significet, quid foret ‘expandere terram’, ac ‘fundare terram’, et ‘formare spiritum hominis in 13 ea?’

[6] Quod per ‘extendere caelos et expandere terram’ hic simile significetur quod per extendere et expandere habitaculum per aulaea seu cortinas, constat ex locis alibi ubi id expressius dicitur, ut apud Esaiam,

Jehovah Qui extendit sicut cortinam caelos, et expandit illos sicut tentorium ad habitandum, 40:22:

apud eundem,

Amplifica locum tentorii tui, et cortinas habitaculorum tuorum extendant, 54:2:

et apud Davidem,

Jehovah operit Se luce quasi veste, extendit caelos ut cortinam, Ps. 104:2.

14 Ex his quoque patet quid per ‘expansum’ significatur in primo capite Geneseos,

Dixit Deus, Sit expansum in medio aquarum, et sit distinguens inter aquas aquis; et fecit Deus expansum illud, et distinxit inter aquas quae sub expanso, et inter aquas quae supra expansum; et vocavit Deus expansum caelum, vers. 6-8;

in primo illo capite describitur regeneratio hominis Ecclesiae caelestis, et ejus novum voluntarium ac intellectuale per ‘expansum’; ‘aquae sub expanso et supra expansum’ sunt vera 15 externi et interni hominis; 16 quod ‘aquae’ sint vera, videatur n. 2702, 3058, 3424, 4976, 8568, 9323.

Footnotes:

1. ita spiritualia et coelestia, seu vera et bona sequuntur ordine

2. The Manuscript inserts qui in Regno spirituali Domini, hoc est, .

3. quae

4. quo

5. est

6. et medium

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. et

9. inde

10. quid

11. The Manuscript inserts apud illum.

12. sit

13. medio ejus

14. inde

15. interni et externi

16. aquae sunt

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.