The Bible

 

Genesis 1

Study

1 In principio creavit Deus cælum et terram.

2 Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi : et spiritus Dei ferebatur super aquas.

3 Dixitque Deus : Fiat lux. Et facta est lux.

4 Et vidit Deus lucem quod esset bona : et divisit lucem a tenebris.

5 Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem : factumque est vespere et mane, dies unus.

6 Dixit quoque Deus : Fiat firmamentum in medio aquarum : et dividat aquas ab aquis.

7 Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quæ erant sub firmamento, ab his, quæ erant super firmamentum. Et factum est ita.

8 Vocavitque Deus firmamentum, Cælum : et factum est vespere et mane, dies secundus.

9 Dixit vero Deus : Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum : et appareat arida. Et factum est ita.

10 Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum.

11 Et ait : Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita.

12 Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum.

13 Et factum est vespere et mane, dies tertius.

14 Dixit autem Deus : Fiant luminaria in firmamento cæli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos :

15 ut luceant in firmamento cæli, et illuminent terram. Et factum est ita.

16 Fecitque Deus duo luminaria magna : luminare majus, ut præesset diei : et luminare minus, ut præesset nocti : et stellas.

17 Et posuit eas in firmamento cæli, ut lucerent super terram,

18 et præessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum.

19 Et factum est vespere et mane, dies quartus.

20 Dixit etiam Deus : Producant aquæ reptile animæ viventis, et volatile super terram sub firmamento cæli.

21 Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquæ in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum.

22 Benedixitque eis, dicens : Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris : avesque multiplicentur super terram.

23 Et factum est vespere et mane, dies quintus.

24 Dixit quoque Deus : Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terræ secundum species suas. Factumque est ita.

25 Et fecit Deus bestias terræ juxta species suas, et jumenta, et omne reptile terræ in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum,

26 et ait : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram : et præsit piscibus maris, et volatilibus cæli, et bestiis, universæque terræ, omnique reptili, quod movetur in terra.

27 Et creavit Deus hominem ad imaginem suam : ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos.

28 Benedixitque illis Deus, et ait : Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus cæli, et universis animantibus, quæ moventur super terram.

29 Dixitque Deus : Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quæ habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam :

30 et cunctis animantibus terræ, omnique volucri cæli, et universis quæ moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita.

31 Viditque Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #42

Study this Passage

  
/ 10837  
  

42. Vers. 21. Et creavit Deus cetos magnos; et omnem animam viventem reptantem, quam prorepere fecerunt aquae, secundum species suas; et omnem avem alae secundum speciem suam; et vidit Deus quod bonum. ‘Pisces’, ut dictum, significant scientifica, hic per fidem a Domino animata et sic viva; ‘ceti’ significant illorum communia, sub quibus et ex quibus particularia; nihil quicquam in universo datur quod non sub aliquo communi est ut existat et subsistat:

apud Prophetas aliquoties nominantur ceti aut balaenae et ibi significant communia scientificorum; Pharaoh, rex Aegypti, per quem repraesentatur sapientia seu intelligentia humana, hoc est, scientia in genere, vocatur cetus magnus: ut apud Ezechielem,

Ecce Ego contra te, Pharaoh rex Aegypti, cete magne, cubans in medio fluviorum 1 tuorum, qui dixit, Mihi fluvius, et ego feci me, 29:3:

et alibi,

Tolle lamentationem super Pharaonem, regem Aegypti, et dicas ad eum, ... Et tu sicut cetus in maribus, et prodiisti in fluminibus tuis, et conturbasti aquas pedibus tuis, 32:2;

per quae significantur ii qui per scientifica, ita ex se, intrare volunt in mysteria fidei:

apud Esaiam,

In die isto visitabit Jehovah gladio suo duro, et magno, et forti, super leviathanem serpentem 2 oblongum, et super leviathanem serpentem tortuosum, et occidet 3 cetos, qui in mari, 27:1:

per ‘occidere cetos in mari’ significatur ut ne quidem communia sciant:

apud Jeremiam,

Comedit me, conturbavit Nebuchadnezzar, rex Babelis: constituit me vas inane, deglutivit me, sicut cetus, implevit ventrem suum ex deliciis meis, expulit me, 51:34;

pro quod cognitiones fidei, quae hic sunt deliciae, ita deglutiverit sicut cetus Jonam, ubi ‘cetus’ pro iis qui communia cognitionum fidei ut scientifica possident, et sic faciunt.

Footnotes:

1. The Hebrew = suorum, which Swedenborg has in Arcana Coelestia 7293 and other places.

2. Schmidius has oblongum, but the Hebrew (bariah) = fleeing or gliding. Probably the intention is to contrast the moving serpent with the coiled and resting serpent.

3. Schmidius has cetos, but the Hebrew is probably a singular noun.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.