The Bible

 

Ezechiel 9

Study

   

1 Et clamavit in auribus meis voce magna, dicens : Appropinquaverunt visitationes urbis, et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua.

2 Et ecce sex viri veniebant de via portæ superioris, quæ respicit ad aquilonem, et uniuscujusque vas interitus in manu ejus : vir quoque unus in medio eorum vestitus erat lineis, et atramentarium scriptoris ad renes ejus : et ingressi sunt, et steterunt juxta altare æreum.

3 Et gloria Domini Israël assumpta est de cherub, quæ erat super eum ad limen domus : et vocavit virum qui indutus erat lineis, et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis,

4 et dixit Dominus ad eum : Transi per mediam civitatem, in medio Jerusalem, et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus quæ fiunt in medio ejus.

5 Et illis dixit, audiente me : Transite per civitatem sequentes eum, et percutite : non parcat oculus vester, neque misereamini :

6 senem, adolescentulum et virginem, parvulum et mulieres interficite usque ad internecionem : omnem autem super quem videritis thau, ne occidatis, et a sanctuario meo incipite. Cœperunt ergo a viris senioribus, qui erant ante faciem domus.

7 Et dixit ad eos : Contaminate domum, et implete atria interfectis ; egredimini. Et egressi sunt, et percutiebant eos qui erant in civitate.

8 Et cæde completa, remansi ego, ruique super faciem meam, et clamans aio : Heu ! heu ! heu ! Domine Deus : ergone disperdes omnes reliquias Israël, effundens furorem tuum super Jerusalem ?

9 Et dixit ad me : Iniquitas domus Israël et Juda magna est nimis valde, et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est aversione : dixerunt enim : Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt.

10 Igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor : viam eorum super caput eorum reddam.

11 Et ecce vir qui erat indutus lineis, qui habebat atramentarium in dorso suo : respondit verbum, dicens : Feci sicut præcepisti mihi.

   

From Swedenborg's Works

 

Vera Christiana Religio #93

Study this Passage

  
/ 853  
  

93. Quoniam a Gabriele Angelo ad Mariam dictum est, quod SANCTUM, quod nascetur ex te vocabitur Filius Dei, ex Verbo afferentur loca, quod Dominus quoad Humanum dicatur SANCTUS ISRAELIS, quae sunt, "Videns fui in visionibus, ecce Vigil et SANCTUS e Coelo descendens, Daniel 4:10, 20. 1 Deus e Themane veniet, et SANCTUS e monte Paran, Habakuk 3:3. Ego Jehovah SANCTUS, Creator Israelis SANCTUS 2 VESTER, Esaias 43:14-15. 3 Sic dixit Jehovah Redemptor Israelis SANCTUS IPSIUS, Esaias 49:7. Ego Jehovah Deus tuus, SANCTUS ISRAELIS SALVATOR TUUS, Esaias 43:3. 4 Quod ad REDEMPTOREM nostrum, Jehovah Zebaoth nomen 5 Ipsius, SANCTUS ISRAELIS, Esaias 47:4. Dixit Jehovah REDEMPTOR vester, SANCTUS ISRAELIS, Esaias 43:14; 48:17. Jehovah Zebaoth nomen Ipsius, et REDEMPTOR TUUS SANCTUS ISRAELIS, Esaias 54:5. Tentarunt Deum, et SANCTUM ISRAELIS, Psalmus 78:41. Dereliquerunt Jehovam, et provocarunt SANCTUM ISRAELIS, Esaias 1:4. Dixerunt, cessare facite a faciebus nostris SANCTUM ISRAELIS: propterea sic dixit SANCTUS ISRAELIS, Esaias 30:11-12. Qui dicunt, properet opus Ipsius ut videamus, et appropinquet et veniat consilium SANCTI ISRAELIS, Esaias 5:19. In die illo innitentur Jehovae, SANCTO ISRAELIS in veritate, Esaias 10:20. Exclama et jubila filia 6 Sionis, quia magnus in medio tui SANCTUS ISRAELIS, 7 Esaias 12:6. 8 Dictum Dei Israelis, 9 in die illo oculi ejus ad SANCTUM ISRAELIS spectabunt, Esaias 17:6-7. 10 Egeni hominum in SANCTO ISRAELIS exultabunt, Esaias 29:19; 41:16. Terra plena est reatu contra 11 SANCTUM ISRAELIS," Jeremias 51:5. 12 Et praeterea, Esaias 55:5; 60:9, et alibi.

[2] Per Sanctum Israelis intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum, nam Angelus ad Mariam dixit, SANCTUM quod 13 nascetur ex te, vocabitur FILIUS DEI, Luca 1:35. Quod JEHOVAH et SANCTUS ISRAELIS unum sint, tametsi distincte nominantur, constare potest ex locis etiam hic allatis, quod Jehovah sit ille Sanctus Israelis. 14 Quod Dominus dicatur DEUS ISRAELIS, constat etiam ex perplurimis locis, ut Esaias 17:6; 21:10, 17; 24:15; 29:23; Jeremias 7:3; 9:14, 15 Jeremias 11:3; 13:12; 16:9; 19:3, 15; 23:2; 24:5; 25:15, 27; 29:4, 8, 21, 25; 30:2; 31:23, 16 32:14-15, 36; 33:4; 34:2, 13; 35:13, 17-18, 19; 37:7; 38:17, 17 Jeremias 39:16; 42:9, 15, 18; 43:10; 44:2, 7, 11, 25; 48:1; 50:18; 51:33; Ezechiel 8:4; 9:3; 10:19-20; 11:22, 18 Ezechiel 43:2; 44:2; Zephanias 2:9; Psalmuses 41:14, 19 59:6; 20 68:9. 21

Footnotes:

1. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 4:13, 23 apud Biblia Anglica.

2. Sic prima editio, sed alibi: Rex.
3. Prima editio: Esaias 44:11, 15.
4. Prima editio: 43:1, 3.
5. Prima editio: domen.
6. Nisi legeris: habitatrix sic Schmidt, Biblia Hebraica, Apocalypsis Revelata 44[2], 612[4], praeter alibi.

7. Prima editio: ISRALIS.
8. Prima editio: 16.
9. Prima editio: Isralis.
10. Prima editio: Esaias 17:7.
11. Prima editio: TERRA PLENA EST REATU CONTRA (absque italicis).
12. Prima editio: Jeremias 50:29.
13. Prima editio: quad.
14. Prima editio: Isralis.
15. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 9:15 apud Biblia Anglica.

16. Prima editio: 29.
17. Prima editio: 33.
18. Prima editio: 11:2.
19. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 41:13 apud Biblia Anglica.

20. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 59:5 apud Biblia Anglica.

21. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 68:8 apud Biblia Anglica.

  
/ 853  
  

The Bible

 

Jeremias 23

Study

   

1 Væ pastoribus qui disperdunt et dilacerant gregem pascuæ meæ ! dicit Dominus.

2 Ideo hæc dicit Dominus Deus Israël ad pastores qui pascunt populum meum : Vos dispersistis gregem meum, et ejecistis eos, et non visitastis eos : ecce ego visitabo super vos malitiam studiorum vestrorum, ait Dominus.

3 Et ego congregabo reliquias gregis mei de omnibus terris ad quas ejecero eos illuc : et convertam eos ad rura sua, et crescent et multiplicabuntur.

4 Et suscitabo super eos pastores, et pascent eos : non formidabunt ultra, et non pavebunt, et nullus quæretur ex numero, dicit Dominus.

5 Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen justum : et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra.

6 In diebus illis salvabitur Juda, et Israël habitabit confidenter : et hoc est nomen quod vocabunt eum : Dominus justus noster.

7 Propter hoc ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicent ultra : Vivit Domnus, qui eduxit filios Israël de terra Ægypti,

8 sed : Vivit Dominus, qui eduxit et adduxit semen domus Israël de terra aquilonis, et de cunctis terris ad quas ejeceram eos illuc, et habitabunt in terra sua.

9 Ad prophetas : Contritum est cor meum in medio mei, contremuerunt omnia ossa mea : factus sum quasi vir ebrius, et quasi homo madidus a vino, a facie Domini, et a facie verborum sanctorum ejus.

10 Quia adulteris repleta est terra, quia a facie maledictionis luxit terra, arefacta sunt arva deserti : factus est cursus eorum malus : et fortitudo eorum dissimilis.

11 Propheta namque et sacerdos polluti sunt, et in domo mea inveni malum eorum, ait Dominus.

12 Idcirco via eorum erit quasi lubricum in tenebris : impellentur enim, et corruent in ea : afferam enim super eos mala, annum visitationis eorum, ait Dominus.

13 Et in prophetis Samariæ vidi fatuitatem : prophetabunt in Baal, et decipiebant populum meum Israël.

14 Et in prophetis Jerusalem vidi similitudinem adulterantium, et iter mendacii : et confortaverunt manus pessimorum, ut non converteretur unusquisque a malitia sua : facti sunt mihi omnes ut Sodoma, et habitatores ejus quasi Gomorrha.

15 Propterea hæc dicit Dominus exercituum ad prophetas : Ecce ego cibabo eos absinthio, et potabo eos felle : a prophetis enim Jerusalem egressa est pollutio super omnem terram.

16 Hæc dicit Dominus exercituum : Nolite audire verba prophetarum qui prophetant vobis, et decipiunt vos : visionem cordis sui loquuntur, non de ore Domini.

17 Dicunt his qui blasphemant me : Locutus est Dominus : Pax erit vobis : et omni qui ambulat in pravitate cordis sui dixerunt : Non veniet super vos malum.

18 Quis enim affuit in consilio Domini, et vidit, et audivit sermonem ejus ? Quis consideravit verbum illius, et audivit ?

19 Ecce turbo Dominicæ indignationis egredietur, et tempestas erumpens super caput impiorum veniet.

20 Non revertetur furor Domini, usque dum faciat et usque dum compleat cogitationem cordis sui : in novissimis diebus intelligetis consilium ejus.

21 Non mittebam prophetas, et ipsi currebant : non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant.

22 Si stetissent in consilio meo, et nota fecissent verba mea populo meo, avertissem utique eos a via sua mala et a cogitationibus suis pessimis.

23 Putasne Deus e vicino ego sum, dicit Dominus, et non Deus de longe ?

24 Si occultabitur vir in absconditis, et ego non videbo eum ? dicit Dominus. Numquid non cælum et terram ego impleo ? dicit Dominus.

25 Audivi quæ dixerunt prophetæ prophetantes in nomine meo mendacium, atque dicentes : Somniavi, somniavi.

26 Usquequo istud est in corde prophetarum vaticinantium mendacium, et prophetantium seductiones cordis sui ?

27 Qui volunt facere ut obliviscatur populus meus nominis mei, propter somnia eorum quæ narrat unusquisque ad proximum suum, sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Baal ?

28 Propheta qui habet somnium, narret somnium : et qui habet sermonem meum, loquatur sermonem meum vere. Quid paleis ad triticum ? dicit Dominus.

29 Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus, et quasi malleus conterens petram ?

30 Propterea ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui furantur verba mea unusquisque a proximo suo.

31 Ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui assumunt linguas suas, et aiunt : Dicit Dominus.

32 Ecce ego ad prophetas somniantes mendacium, ait Dominus : qui narraverunt ea, et seduxerunt populum meum in mendacio suo et in miraculis suis, cum ego non misissem eos, nec mandassem eis, qui nihil profuerunt populo huic, dicit Dominus.

33 Si igitur interrogaverit te populus iste, vel propheta, aut sacerdos, dicens : Quod est onus Domini ? dices ad eos : Vos estis onus : projiciam quippe vos, dicit Dominus.

34 Et propheta, et sacerdos, et populus qui dicit : Onus Domini : visitabo super virum illum et super domum ejus.

35 Hæc dicetis unusquisque ad proximum, et ad fratrem suum : Quid respondit Dominus ? et quid locutus est Dominus ?

36 Et onus Domini ultra non memorabitur : quia onus erit unicuique sermo suus, et pervertistis verba Dei viventis, Domini exercituum, Dei nostri.

37 Hæc dices ad prophetam : Quid respondit tibi Dominus ? et quid locutus est Dominus ?

38 Si autem onus Domini dixeritis, propter hoc hæc dicit Dominus : Quia dixistis sermonem istum : onus Domini, et misi ad vos dicens : Nolite dicere : onus Domini :

39 propterea ecce ego tollam vos portans, et derelinquam vos, et civitatem quam dedi vobis et patribus vestris, a facie mea :

40 et dabo vos in opprobrium sempiternum, et in ignominiam æternam, quæ numquam oblivione delebitur.