The Bible

 

Ezechiel 9

Study

   

1 Et clamavit in auribus meis voce magna, dicens : Appropinquaverunt visitationes urbis, et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua.

2 Et ecce sex viri veniebant de via portæ superioris, quæ respicit ad aquilonem, et uniuscujusque vas interitus in manu ejus : vir quoque unus in medio eorum vestitus erat lineis, et atramentarium scriptoris ad renes ejus : et ingressi sunt, et steterunt juxta altare æreum.

3 Et gloria Domini Israël assumpta est de cherub, quæ erat super eum ad limen domus : et vocavit virum qui indutus erat lineis, et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis,

4 et dixit Dominus ad eum : Transi per mediam civitatem, in medio Jerusalem, et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus quæ fiunt in medio ejus.

5 Et illis dixit, audiente me : Transite per civitatem sequentes eum, et percutite : non parcat oculus vester, neque misereamini :

6 senem, adolescentulum et virginem, parvulum et mulieres interficite usque ad internecionem : omnem autem super quem videritis thau, ne occidatis, et a sanctuario meo incipite. Cœperunt ergo a viris senioribus, qui erant ante faciem domus.

7 Et dixit ad eos : Contaminate domum, et implete atria interfectis ; egredimini. Et egressi sunt, et percutiebant eos qui erant in civitate.

8 Et cæde completa, remansi ego, ruique super faciem meam, et clamans aio : Heu ! heu ! heu ! Domine Deus : ergone disperdes omnes reliquias Israël, effundens furorem tuum super Jerusalem ?

9 Et dixit ad me : Iniquitas domus Israël et Juda magna est nimis valde, et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est aversione : dixerunt enim : Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt.

10 Igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor : viam eorum super caput eorum reddam.

11 Et ecce vir qui erat indutus lineis, qui habebat atramentarium in dorso suo : respondit verbum, dicens : Feci sicut præcepisti mihi.

   

From Swedenborg's Works

 

De Sensu Interno Librorum Propheticorum et Psalmorum Davidis #132

  
/ 418  
  

132. EZECHIEL CAPUT IX.

Versus | Res

DE VISITATIONE UT DE JUDICIO SUPER ILLOS QUI AB ECCLESIA.

Ezechiel 9:1-3; De exploratione quales sunt quoad Verbum. {15}

Ezechiel 9:4; De separatione malorum et bonorum. {15}

Ezechiel 9:5, 6; De interitu illorum apud quos nihil boni et veri. {15}

Ezechiel 9:7; De judicio super malos. {15}

Ezechiel 9:8-11; Non miseratio quia non nisi quam prophanatum. {15}

  
/ 418  
  

This Latin text was written by Swedenborg in 1761. It was first printed 12 years after Swedenborg's death, in 1784. An 1860 printing was edited by Tafel, probably by the Swedenborg Society in London (swedenborg.org.uk). We're not sure of the provenance of this text, and are researching it further. We received most of this text from the NewSearch project of the Academy of the New Church (brynathyn.edu), and the front matter courtesy of the Heavenly Doctrines Publishing Foundation (heavenlydoctrinepublishing.org).