The Bible

 

Ezechiel 9

Study

   

1 Et clamavit in auribus meis voce magna, dicens : Appropinquaverunt visitationes urbis, et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua.

2 Et ecce sex viri veniebant de via portæ superioris, quæ respicit ad aquilonem, et uniuscujusque vas interitus in manu ejus : vir quoque unus in medio eorum vestitus erat lineis, et atramentarium scriptoris ad renes ejus : et ingressi sunt, et steterunt juxta altare æreum.

3 Et gloria Domini Israël assumpta est de cherub, quæ erat super eum ad limen domus : et vocavit virum qui indutus erat lineis, et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis,

4 et dixit Dominus ad eum : Transi per mediam civitatem, in medio Jerusalem, et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus quæ fiunt in medio ejus.

5 Et illis dixit, audiente me : Transite per civitatem sequentes eum, et percutite : non parcat oculus vester, neque misereamini :

6 senem, adolescentulum et virginem, parvulum et mulieres interficite usque ad internecionem : omnem autem super quem videritis thau, ne occidatis, et a sanctuario meo incipite. Cœperunt ergo a viris senioribus, qui erant ante faciem domus.

7 Et dixit ad eos : Contaminate domum, et implete atria interfectis ; egredimini. Et egressi sunt, et percutiebant eos qui erant in civitate.

8 Et cæde completa, remansi ego, ruique super faciem meam, et clamans aio : Heu ! heu ! heu ! Domine Deus : ergone disperdes omnes reliquias Israël, effundens furorem tuum super Jerusalem ?

9 Et dixit ad me : Iniquitas domus Israël et Juda magna est nimis valde, et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est aversione : dixerunt enim : Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt.

10 Igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor : viam eorum super caput eorum reddam.

11 Et ecce vir qui erat indutus lineis, qui habebat atramentarium in dorso suo : respondit verbum, dicens : Feci sicut præcepisti mihi.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #737

Study this Passage

  
/ 10837  
  

737. Quod per ‘Noahum, quod filius sexcentorum annorum’ significetur status primus tentationis ejus, constat ex eo quod hic usque ad Heberum, cap. 11, per numeros et per aetates annorum et per nomina nihil aliud significentur quam res, sicut etiam per aetates et nomina omnium in cap. 5. Hic quod ‘sexcenti anni’ significent statum primum tentationis, constare potest a numeris qui ibi dominantur, qui sunt decem et sex, qui bis in se multiplicati; numerus major et minor eorundem nihil mutat: quod decem attinet, prius cap. 1 6 ad vers. 3 ostensum est, quod significent ‘reliquias’; et quod sex hic significent laborem et pugnam, ex Verbo passim constat; nam ita se res habet, in praecedentibus actum est de praeparatione ejus ad tentationem, quod nempe instructus fuerit a Domino intellectualibus veris, et voluntariis bonis; haec vera et bona sunt reliquiae, quae non producuntur ita ut agnoscantur, priusquam homo regeneratur; apud eos qui per tentationes regenerantur, reliquiae apud hominem sunt pro angelis apud eum, qui ex iis depromunt illa quibus hominem defendunt contra malos spiritus qui falsa apud eum excitant et sic oppugnant: quia reliquiae significantur per ‘decem’ et pugna per ‘sex’ inde est quod sexcenti anni dicantur, in quibus dominantur decem et sex, et significant statum tentationis: quod in specie ‘sex’ attinet quod significent pugnam, constat ex capite primo Geneseos, ubi sex dies sunt, quibus regeneratus homo, antequam factus caelestis, intra quos dies continua pugna fuit, sed septimo die quies; inde est quod sex dies laboris sunt, et septimus sabbatum, quod significat quietem; inde quoque est Quod servus Hebraeus, serviret sex annis, et septimo esset liber, Exod. 21:2; Deut. 15:12; Jer. 34:14;

Quodque sex annis consererent terram et colligerent proventum ejus, septimo autem intermitterent eam, Exod. 23:10-12;

similiter ‘vineam’: et Quod septimo anno sabbatum sabbati terrae, sabbatum Jehovae, Lev. 25:3, 4.

‘Sex’ quia significant laborem et pugnam, etiam significant dispersionem falsi, apud Ezechielem,

Ecce sex viri venientes a via portae superioris, quae respiciens versus septentrionem, et cuique instrumentum dispersionis suae in manu sua, 9:2:

et apud eundem contra Gogum, Et reverti faciam te, et sextabo te, et ascendere faciam te a lateribus septentrionis, 39:2;

ubi ‘sex et sextare’ pro dispersione, ‘septentrio’ pro falsis, ‘Gogus’ pro iis qui doctrinalia capiunt ab externis quibus destruunt cultum internum: Jobo, In sex angustiis liberabit te, et in septima non tanget te malum, 5:19;

ubi pro pugna tentationum. Alioquin sex in Verbo occurrunt, ubi non significant laborem, pugnam aut dispersionem falsi, sed sanctum fidei, quia se referunt ad duodecim, quae significant fidem et fidei omnia in uno complexu; et ad tria, quae significant sanctum, inde etiam derivatio genuina numeri sex, sicut apud Ezechielem,

cap. 40:5, ubi calamus viri, quo mensus est urbem Israelis sanctam, quod esset ‘sex ulnarum’; et alibi; quod derivatio inde, causa est quia in pugna tentationis est sanctum fidei, tum quod sex dies laboris et pugnae spectent septimum sanctum.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.