The Bible

 

Ezechiel 5

Study

   

1 Et tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum, radentem pilos, et assumes eum et duces per caput tuum et per barbam tuam, et assumes tibi stateram ponderis et divides eos.

2 Tertiam partem igni combures in medio civitatis, juxta completionem dierum obsidionis, et assumes tertiam partem, et concides gladio in circuitu ejus : tertiam vero aliam disperges in ventum, et gladium nudabo post eos.

3 Et sumes inde parvum numerum, et ligabis eos in summitate pallii tui :

4 et ex eis rursum tolles, et projicies eos in medio ignis, et combures eos igni, et ex eo egredietur ignis in omnem domum Israël.

5 Hæc dicit Dominus Deus : Ista est Jerusalem : in medio gentium posui eam, et in circuitu ejus terras.

6 Et contempsit judicia mea, ut plus esset impia quam gentes, et præcepta mea ultra quam terræ quæ in circuitu ejus sunt : judicia enim mea projecerunt, et in præceptis meis non ambulaverunt.

7 Idcirco hæc dicit Dominus Deus : Quia superastis gentes quæ in circuitu vestro sunt, et in præceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, et juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt non estis operati,

8 ideo hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, et ipse ego faciam in medio tui judicia in oculis gentium :

9 et faciam in te quod non feci, et quibus similia ultra non faciam, propter omnes abominationes tuas.

10 Ideo patres comedent filios in medio tui, et filii comedent patres suos : et faciam in te judicia, et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum.

11 Idcirco vivo ego, dicit Dominus Deus, nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in cunctis abominationibus tuis, ego quoque confringam, et non parcet oculus meus, et non miserebor.

12 Tertia pars tui peste morietur, et fame consumetur in medio tui, et tertia pars tui in gladio cadet in circuitu tuo : tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam, et gladium evaginabo post eos.

13 Et complebo furorem meum, et requiescere faciam indignationem meam in eis, et consolabor : et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo, cum implevero indignationem meam in eis.

14 Et dabo te in desertum, et in opprobrium gentibus quæ in circuitu tuo sunt, in conspectu omnis prætereuntis :

15 et eris opprobrium et blasphemia, exemplum et stupor in gentibus quæ in circuitu tuo sunt, cum fecero in te judicia in furore, et in indignatione, et in increpationibus iræ.

16 Ego Dominus locutus sum : quando misero sagittas famis pessimas in eos, quæ erunt mortiferæ, et quas mittam ut disperdam vos : et famem congregabo super vos, et conteram in vobis baculum panis :

17 et immittam in vos famem et bestias pessimas, usque ad internecionem : et pestilentia et sanguis transibunt per te, et gladium inducam super te. Ego Dominus locutus sum.

   

From Swedenborg's Works

 

Coronis #60

Study this Passage

  
/ 60  

60. Sequentur nunc Collecta de Adventu Domini, ex prophetiis Verbi Veteris, quae sunt [haec]:

Jehovah Deus dixit, "Ecce veni; in volumine Libri scriptum est de Me" (Psalmuss 40:7 1 );

"Jehovah Deus dixit Serpenti,.... Maledictus esto..... Inimicitiam ponam inter te et mulierem, et inter semen tuum et Semen ejus, et Hoc conculcabit tibi caput, tu autem laedes calcaneum" (Gen. 3:14, 15 2 );

"Non recedet sceptrum a Jehudah, nec legislator ab inter pedes ejus, usque dum veniat Schiloh; Huic adhaesio populorum" (Genesis 49:9-12);

in prophetico Israelis Patris de filiis suis.

Orietur Stella ex Jacobo, et surget Sceptrum ex Israele" (Numeri 24:17);

"Prophetam e medio, de fratribus tuis, sicut me, excitabit tibi Jehovah Deus tuus; Huic obedietis..... Et dabo verba mea in ore Ejus..... Unde fiet quod vir qui non obediverit verbis" Ejus, "Ego quaeram cum illo" (Deuteronomius 18:15-19);

"Dat Adonai Ipse vobis signum; Ecce Virgo concipiet et pariet Filium, et vocabit nomen, Deus nobiscum 3 " (Esaias 7:14);

"Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, super cujus humero Principatus; vocabitur Nomen Ejus Mirabilis, Consilarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis. Multiplicanti principatum non erit finis" (Esaias 9:6, 7 4 );

"Exibit Virga de trunco Jischaji, et surculus e radice ejus fructum feret. Quiescet super Eo spiritus sapientiae et intelligentiae, spiritus concilii et virtutis" (Esaias 11:1-5);

"In die illo Radicem Jischaji, quae stans in signum populorum, gentes quaerent, et erit quies Ejus gloria" (Esaias 11:10);

"Mittite agnum Dominatoris terrae de petra versus desertum;....firmatus est per misericordiam thronus Ejus, et sedit 5 super eo in veritate in tabernaculo Davidis, judicans et quaerens judicium et festinans justitiam" (Esaias 16:1, 5);

"Dicetur in die illo, Ecce Deus noster Hic, quem exspectavimus, ut liberet nos; Hic Jehovah quem exspectavimus; exultemus et laetemur in salute Ipsius" (Esaias 25:9; cap. 26:8, 9);

"Vox clamantis in deserto, Parate viam Jehovae, complanate in solitudine semitam Deo nostro.....Revelabitur gloria Jehovae, et videbunt omnis caro simul" (Esaias 40:3, 5);

"Super montem altum ascende, evangelizatrix Zion; extolle cum virtute vocem tuam, evangelizatrix Hierosolyma;.... dic urbibus Jehudae, Ecce Deus vester. Ecce Adonai Jehovih in forti venit, et brachium Ejus dominabitur Ipsi; ecce, merces Ejus cum Ipso.....Sicut pastor gregem suum pascet, in brachium suum colliget agnos, et in gremio suo portabit, lactentes leniter ducet" (Esaias 40:9-11);

Cognoscet populus meus nomen meum in die illo, nam Ego Ille qui loquens, Ecce Me. Quam jucundi sunt super montibus pedes evangelizantis, audire facientis pacem, evangelizantis bonum, audire facientis salutem, dicentis Zioni, Regnat Deus 6 tuus.....Tollent vocem et cantabunt, cum oculo ad oculum viderint quod revertatur Jehovah Zionem. Consolatus est [Jehovah] populum suum, redemit Hierosolymam;.... viderunt 7 omnes fines terrae salutem Dei nostri" (Esai. 52:6-12);

"Dicite filiae Zionis, Ecce Salus tua venit; merces Ejus cum Illo, et pretium operae coram Ipso" (Esai. 62:2);

"Jubila et laetare, filia Zionis; ecce Ego veniens, ut habitem in medio tui.....Tunc adhaerebunt gentes multae Jehovae" (Zach. 2:10, 11 8 ).;

Exulta valde, filia Zionis; clange, filia Hierosolymae; ecce Rex tuus venit tibi, justus" (Zach. 9:9);

"Ecce dies venient.... cum suscitabo Davidi Germen justum, qui regnabit Rex et prosperabitur, facietque judicium et justitiam in terra;.... et hoc nomen Ipsius,.... Jehovah Justitia nostra" (Jeremias 23:5, 6; cap. 33:15, 16);

"Ecce Ego mittens angelum meum, qui parabit viam ante Me; et subito veniet ad templum suum Dominus quem vos quaeritis, et Angelus 9 foederis quem vos desideratis; ecce veniet" (Malachias 3:1);

"Tu Bethlechem Ephrataea, parum est ut sis inter millenas Jehudae; ex te Mihi exibit qui erit Dominator in Israele, et cujus exitus ab antiquo, a diebus aeternitatis;....stabit et pascet in robore Jehovae,....et crescet usque ad fines terrae" (Micham 5:2, 4 10 );

"Ego inungo Regem meum super Zionem.... Annuntiabo de statuto, Jehovah dicit ad Me, Filius meus Tu, Ego hodie genui Te; pete a Me, et dabo gentes haereditatem tuam; et posessionem tuam fines terrae..... Osculamini Filium, ne irascatur, et pereatis in via;....beati omnes confidentes in Ipso" (Psalm. 2:6-12 11 );

"Ecce Deus salutis meae, confidam et non timebo.... Exclama et jubila, habitatrix Zionis, quia magnus in medio tui Sanctus Israelis" (Esaias 12:1-6);

"In die illo respiciet homo ad Factorem suum, et oculi ejus ad Sanctum Israelis spectabunt" (Esaias 17:7);

"Vinea fuit Dilecto meo in cornu [filii] olei" (Esaias 5:1);

"Jehovah Zabaoth, Hunc sanctificabitis,....erit in sanctuarium, licet in lapidem impulsus, et in petram offendiculi,....et in laqueum et in tendiculam[II] habitatori Hierosolymae" (Esaias 8:13, 14; Matthaeus 21:42-44; Luca 20:17, 18);

"Populus ambulantes in tenebris viderunt 12 Lucem magnam; habitantes in terra umbrae mortis Lux effulsit 13 super eos" (Esaias 9:1 [Biblia Anglia 2]);

"[E] Zione....Deus effulgebit. Veniet Deus noster, et non tacebit" (Psalmuss 1:2, 3);

"Adhuc visio in tempus constitutum, et effatur in finem, non tamen mentietur; si morabitur 14 exspecta Illum, quia veniendo veniet, non procrastinabitur" (Hab. 2 [2] 3);

"Jehovah, audivi famam tuam; reveritus sum, Jehovah, opus tuum; in medio annorum praesens fac illud.....Deus e Themane veniet, et Sanctus de monte Paran.....Texit caelos honor Ejus, et laude Ejus impleta est terra. Splendor Ejus sicut lux erit, radii e manu Ejus Ipsi, et ibi occultatio roboris Ipsius" (Habakuk 3:2, 3, 4, 13, 18, 19);

"Sic dixit Adonai Jehovih, Ecce Ego [qui] fundabit in Zione lapidem, lapidem probationis, angulum pretii, fundationis fundatae 15 ;....tunc ponam judicium in regulam, et justitiam in perpendiculum" (Esaias 28:16, 17).

Describitur Dominus quoad Verbum, apparens super expanso cheruborum, et vocatur

"Adonai Jehovih" (Ezechiel 1:26-28; cap. 2:4; 3:11, 27; cap. 4:14; cap. 5:7, 11 ; cap. 6:3, 11[4]; cap. 7:2, 5; cap. 8:1).

Apud Esaiam in toto capite 53, agitur de Domino, et describitur status vitae Ipsius in mundo, per haec:

Quod non fuerit forma Illi, neque honor ([vers. 1, 2]); Quod contemptus et non reputatus ([vers. 3]);

Quod confossus ob praevaricationes nostras, [et] contusus ob iniquitates nostras ([vers. 4, 5]);

Quod Jehovah incurrere fecerit in Ipsum iniquitates omnium nostrum ([vers. 6]);

Quod sicut Agnus ad mactationem doctus ([vers. 7]);

Quod excisus e terra viventium ([vers. 8, 9]);

Quod quia posuit animam reatum suum, prolongarentur dies Ejus ([vers. 10]);

Et [quod] pro eis exinaniverit ad mortem usque animam suam ([vers. 11, 12]);

Quod cum praevaricatoribus numeratus sit, et pro praevaricatoribus intercesserit ([vers. 12]).

"Ego excitavi Illum in justitia;....Ille aedificabit urbem meam, et captivitatem meam dimittet, non pretio, neque munere.....Profecto Tu Deus occultus, Deus Israelis, Salvator" (Esaias 45:13, 15[6]);

"Appropinquare feci Justitiam meam,....et Salus mea non morabitur" ([Esaias 46:13]);

Quoad Redemptorem nostrum, Jehovah Zebaoth nomen Ejus, et Sanctus Israelis" (Esaias 47:4);

"Jehovah, Domine noster, quam magnificum est Nomen tuum in universa terra, cui dare 16 honorem super caelos....Carere Eum fecisti paululum prae angelis sed gloria et honore coronasti Eum. Dominari fecisti Eum super opera manuum tuarum; omnia posuisti sub pedes Ipsius" (Psalmuss 8:2, 6, 7, 10 [Biblia Anglia Psalmuss 8:1, 5, 6, 9]);

"Deus....descendet sicut pluvia super herbam,....et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad fines terrae. Coram Ipso incurvabunt se barbari, et hostes Ejus pulverem lambent. Reges Tharschisch et insularum munus suum adducent, reges Schebae et Sebae donum suum adferent. Incurvabunt se Ipsi omnes reges, omnes gentes servient Ipsi; quia liberabit miserum, cui non auxilians.....A dolo et violentia redimet.

[1] animam eorum.....Erit nomen Ipsius in aeternum; ante solem nomen Filii habebit, et benedicentur in Eo.....Benedictus [Jehovah] Deus, DeusIsraelis;.... benedictum nomen gloriae Ipsius;.... implebitur gloria Ipsius omnis terra. Amen et Amen" (Psalmuss 72:1-19).

[2] "Pepigi 17 foedus Electo meo:....In aeternum usque firmabo semen tuum, et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum;....et confitebuntur caeli miracula tua" (Psalmuss 89:4, 5, 6 [Biblia Anglia Psalmuss 89:3, 4, 5]).

[Cetera desunt.]

Footnotes:

1. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

2. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

3. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

4. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

5. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

6. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

7. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

8. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

9. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

10. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

11. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

12. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

13. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

14. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

15. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

16. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

17. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

  
/ 60