The Bible

 

Ezechiel 5

Study

   

1 Et tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum, radentem pilos, et assumes eum et duces per caput tuum et per barbam tuam, et assumes tibi stateram ponderis et divides eos.

2 Tertiam partem igni combures in medio civitatis, juxta completionem dierum obsidionis, et assumes tertiam partem, et concides gladio in circuitu ejus : tertiam vero aliam disperges in ventum, et gladium nudabo post eos.

3 Et sumes inde parvum numerum, et ligabis eos in summitate pallii tui :

4 et ex eis rursum tolles, et projicies eos in medio ignis, et combures eos igni, et ex eo egredietur ignis in omnem domum Israël.

5 Hæc dicit Dominus Deus : Ista est Jerusalem : in medio gentium posui eam, et in circuitu ejus terras.

6 Et contempsit judicia mea, ut plus esset impia quam gentes, et præcepta mea ultra quam terræ quæ in circuitu ejus sunt : judicia enim mea projecerunt, et in præceptis meis non ambulaverunt.

7 Idcirco hæc dicit Dominus Deus : Quia superastis gentes quæ in circuitu vestro sunt, et in præceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, et juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt non estis operati,

8 ideo hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, et ipse ego faciam in medio tui judicia in oculis gentium :

9 et faciam in te quod non feci, et quibus similia ultra non faciam, propter omnes abominationes tuas.

10 Ideo patres comedent filios in medio tui, et filii comedent patres suos : et faciam in te judicia, et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum.

11 Idcirco vivo ego, dicit Dominus Deus, nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in cunctis abominationibus tuis, ego quoque confringam, et non parcet oculus meus, et non miserebor.

12 Tertia pars tui peste morietur, et fame consumetur in medio tui, et tertia pars tui in gladio cadet in circuitu tuo : tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam, et gladium evaginabo post eos.

13 Et complebo furorem meum, et requiescere faciam indignationem meam in eis, et consolabor : et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo, cum implevero indignationem meam in eis.

14 Et dabo te in desertum, et in opprobrium gentibus quæ in circuitu tuo sunt, in conspectu omnis prætereuntis :

15 et eris opprobrium et blasphemia, exemplum et stupor in gentibus quæ in circuitu tuo sunt, cum fecero in te judicia in furore, et in indignatione, et in increpationibus iræ.

16 Ego Dominus locutus sum : quando misero sagittas famis pessimas in eos, quæ erunt mortiferæ, et quas mittam ut disperdam vos : et famem congregabo super vos, et conteram in vobis baculum panis :

17 et immittam in vos famem et bestias pessimas, usque ad internecionem : et pestilentia et sanguis transibunt per te, et gladium inducam super te. Ego Dominus locutus sum.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1460

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1460. ‘Fuit fames in terra’: quod significet penuriam cognitionum quae adhuc apud Dominum cum puer, constat ex illis quae prius dicta sunt; cognitiones apud hominem nusquam veniunt in pueritia ex interiore, sed ab objectis sensuum, cumprimis ab auditione; sunt enim, ut dictum, apud externum hominem vasa recipientia, quae vocantur memoriae; illa formantur per cognitiones, ut cuivis notum esse potest, interno homine influente et adjuvante; proinde cognitiones discuntur et implantantur memoriae secundum influxum interni hominis; ita quoque apud Dominum cum puer, nam natus est sicut alius homo et instructus ut alius; sed interiora apud Ipsum fuerunt caelestia, quae aptabant vasa ut reciperentur cognitiones, et ut cognitiones fierent dein vasa ad recipiendum Divinum; interiora apud Ipsum erant Divina ex Jehovah Patre Ipsius, exteriora erant humana ex Maria matre Ipsius: inde constare potest quod apud Dominum aeque sicut apud alios homines penes externum Ipsius hominem in pueritia fuerit penuria cognitionum.

[2] Quod ‘fames’ significet penuriam cognitionum, constat ex Verbo alibi, ut apud Esaiam,

Opus Jehovae non introspiciunt, et factum manuum Ipsius non vident, propterea exulabit populus Meus ob non cognitionem, et gloria ejus mortales famis, et multitudo illius sicca siti, Esai. 5:[12], 13;

1 ‘mortales famis’ pro penuria cognitionum caelestium, ‘multitudo sicca siti’ pro penuria cognitionum spiritualium:

apud Jeremiam,

Mentiti sunt in Jehovam, et dixerunt, Non Ipse, et non veniet super nos malum, ac gladium et famem non videbimus; et prophetae erant in ventum, et verbum non iis, 5:12, 13;

‘Gladius et fames’ pro orbari cognitionibus veri et boni: ‘prophetae’ pro iis qui docent, in quibus ‘non verbum’: quod ‘gladio et fame consumi’ sit orbari cognitionibus veri et boni, et quod sint vastationis, ‘gladius’ quoad spiritualia, ‘fames’ quoad caelestia, constat passim in Verbo, ut Jer. 14:13-16, 18, Thren. 4:9, et alibi;

[3] ut quoque apud Ezechielem,

Et famem addam super vos, et frangam vobis baculum panis; et mittam super vos famem, et feram malam, et orbabunt te, ... et gladium adducam super te, 5:16, [Ezechiel 5:17];

‘fames’ pro orbatione cognitionum caelestium seu cognitionum boni, inde falsa et mala:

apud Davidem,

Et vocavit famem super terram, omnem baculum panis fregit, Ps. 105:16;

‘baculum panis frangere’ pro privari victu caelesti; vita enim spirituum bonorum et angelorum non alio cibo sustentatur quam cognitionibus boni et veri, ipsisque bonis et veris, inde significatio famis et panis in sensu interno:

apud eundem,

Saturavit animam appetentem, et animam famelicam implevit bono, Ps. 107:9;

pro desiderantibus cognitiones:

apud Jeremiam,

Tolle volas tuas super animam infantum tuorum, qui deficiunt fame in capite omnium platearum, Thren. 2:19;

‘fames’ pro defectu cognitionum, ‘plateae’ pro veritatibus:

apud Ezechielem,

Habitabunt confidenter, et non 2 terrefaciens, et suscitabo illis plantam in nomen, et non erunt amplius consumpti fame in terra, 34:28, 29;

[4] pro quod non amplius destituentur cognitionibus boni et veri:

apud Johannem, Non esurient amplius, nec sitient amplius, Apoc. 7:16;

de regno Domini, ubi in abundantia omnium cognitionum et bonorum caelestium, quod est ‘non esurire’, et cognitionum ac veritatum spiritualium, quod est ‘non sitire’. Similiter Dominus dixit, apud Johannem, Ego, sum Panis vitae, qui venit ad Me, non esuriet, et qui credit in Me, non sitiet unquam, 6:35:

apud Lucam, Beati esurientes nunc, quia saturabimini, 6:21:

apud eundem,

Esurientes implevit bonis, 1:53;

ubi de bonis caelestibus et illorum cognitionibus. Quod ‘fames’ significet penuriam cognitionum, manifeste dicitur apud Amos, Ecce dies venientes, et mittam famem in terram, non famem ad panem, et non sitim ad aquas, sed ad audiendum verba Jehovae, 8:11, 12.

Footnotes:

1. mortales for Hebrew (methim) = ‘men, males’. Swedenborg has mortales for methim, also in Arcana Coelestia 4605, but in Arcana Coelestia 5897, 8568 and 10540 he has ‘homines’.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.