The Bible

 

Ezechiel 46

Study

   

1 Hæc dicit Dominus Deus : Porta atrii interioris, quæ respicit ad orientem, erit clausa sex diebus in quibus opus fit : die autem sabbati aperietur, sed in die calendarum aperietur.

2 Et intrabit princeps per viam vestibuli portæ deforis, et stabit in limine portæ : et facient sacerdotes holocaustum ejus, et pacifica ejus : et adorabit super limen portæ, et egredietur : porta autem non claudetur usque ad vesperam.

3 Et adorabit populus terræ ad ostium portæ illius in sabbatis et in calendis coram Domino.

4 Holocaustum autem hoc offeret princeps Domino : in die sabbati, sex agnos immaculatos, et arietem immaculatum,

5 et sacrificium ephi per arietem, in agnis autem sacrificium quod dederit manus ejus, et olei hin per singula ephi.

6 In die autem calendarum vitulum de armento immaculatum, et sex agni et arietes immaculati erunt.

7 Et ephi per vitulum, ephi quoque per arietem faciet sacrificium : de agnis autem, sicut invenerit manus ejus, et olei hin per singula ephi.

8 Cumque ingressurus est princeps, per viam vestibuli portæ ingrediatur, et per eamdem viam exeat.

9 Et cum intrabit populus terræ in conspectu Domini in solemnitatibus, qui ingreditur per portam aquilonis, ut adoret, egrediatur per viam portæ meridianæ : porro qui ingreditur per viam portæ meridianæ, egrediatur per viam portæ aquilonis. Non revertetur per viam portæ per quam ingressus est, sed e regione illius egredietur.

10 Princeps autem in medio eorum, cum ingredientibus indredietur, et cum egredientibus egredietur.

11 Et in nundinis, et in solemnitatibus, erit sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem : agnis autem erit sacrificium sicut invenerit manus ejus, et olei hin per singula ephi.

12 Cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum, aut pacifica voluntaria Domino, aperietur ei porta quæ respicit ad orientem, et faciet holocaustum suum et pacifica sua, sicut fieri solet in die sabbati : et egredietur, claudeturque porta postquam exierit.

13 Et agnum ejusdem anni immaculatum faciet holocaustum quotidie Domino : semper mane faciet illud.

14 Et faciet sacrificium super eo cata mane mane sextam partem ephi, et de oleo tertiam partem hin, ut misceatur similæ : sacrificium Domino legitimum, juge atque perpetuum.

15 Faciet agnum, et sacrificium, et oleum cata mane mane, holocaustum sempiternum.

16 Hæc dicit Dominuis Deus : Si dederit princeps donum alicui de filiis suis, hæreditas ejus filiorum suorum erit : possidebunt eam hæreditarie.

17 Si autem dederit legatum de hæreditate sua uni servorum suorum, erit illius usque ad annum remissionis, et revertetur ad principem : hæreditas autem ejus filiis ejus erit.

18 Et non accipiet princeps de hæreditate populi per violentiam, et de possessione eorum : sed de possessione sua hæreditatem dabit filiis suis, ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua.

19 Et introduxit me per ingressum qui erat ex latere portæ, in gazophylacia sanctuarii ad sacerdotes, quæ respiciebant ad aquilonem : et erat ibi locus vergens ad occidentem.

20 Et dixit ad me : Iste est locus ubi coquent sacerdotes pro peccato et pro delicto, ubi coquent sacrificium, ut non efferant in atrium exterius, et sanctificetur populus.

21 Et eduxit me in atrium exterius, et circumduxit me per quatuor angulos atrii : et ecce atriolum erat in angulo atrii, atriola singula per angulos atrii.

22 In quatuor angulis atrii atriola disposita, quadraginta cubitorum per longum, et triginta per latum : mensuræ unius quatuor erant.

23 Et paries per circuitum ambiens quatuor atriola : et culinæ fabricatæ erant subter porticus per gyrum.

24 Et dixit ad me : Hæc est domus culinarum, in qua coquent ministri domus Domini victimas populi.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2928

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2928. ‘Populo terrae, filiis Heth’: quod significet ab illis qui ab Ecclesia spirituali, constat a significatione ‘populi’ quod sint illi qui sunt in veris, ita spirituales, de qua n. 1259, 1260; a significatione ‘terrae’ quod sit Ecclesia, de qua n. 662, 1066, 1068, 1262, 1733, 1850, 2117, 2118 f. ; et a significatione ‘filiorum Heth’ quod sint illi qui 1 a nova Ecclesia spirituali, de qua supra n. 2913. ‘Populus terrae’ passim nominatur in Verbo ubi agitur de Israele et de Hierosolyma, et per illum 2 in sensu interno significatur Ecclesia spiritualis, seu illi qui ab Ecclesia spirituali, nam per Israelem et per Hierosolymam illa Ecclesia intelligitur; 3 cum agitur de Jehuda et de Zione, 4 tunc ‘gens’ nominatur, et per ‘gentem’ significatur Ecclesia caelestis, nam per Jehudam et 5 Zionem ea Ecclesia intelligitur:

[2] quod ‘populus terrae’ dicatur ubi de Israele et de Hierosolyma agitur, constat a pluribus locis in Verbo, ita ubi de Ecclesia spirituali, ut apud Ezechielem,

Dicas ad populum terrae, ita dicit Dominus Jehovih habitatoribus Hierosolymae, ad humum Israelis, Panem 6 suum in maerore edent, et aquas 6 suas in vastatione bibent, propterea ut devastetur terra ejus, urbes habitatae vastabuntur, et terra desolata erit, 12:19, 20;

ubi in sensu interno ‘Hierosolyma et humus Israelis’ pro Ecclesia spirituali, ‘panis et aquae’ pro charitate et fide, seu pro bono et vero, ‘terra’ pro ipsa Ecclesia, quae ‘vastata’ dicitur quoad bonum et ‘desolata’ quoad verum:

[3] apud eundem Gogum et multitudinem ejus sepelient domus Israelis, ut mundent terram septem mensibus, et sepelient omnis populus terrae, [11, 12], 13;

‘Gogus’ pro cultu externo separato ab interno, qui idololatricus, n. 1151; ‘domus Israelis’ pro Ecclesia spirituali quoad bonum, ‘populus terrae’ quoad verum, ‘terra’ pro ipsa Ecclesia; quod ‘terra’ sit Ecclesia, est quia terra Canaan repraesentabat regnum Domini, ita Ecclesiam, nam regnum Domini in terris est Ecclesia:

[4] apud eundem,

Omnis populus terrae erit ad 7 terumam hanc (sublationem) principi Israelis; ... et faciet princeps in die hoc pro se, et pro omni populo terrae juvencum peccati:... incurvabunt se populus terrae ad ostium portae in sabbatis et noviluniis:... et intrabit populus terrae in festis statis, 45:16, 22; 46:3, 9;

ubi de nova Hierosolyma, hoc est, de regno Domini spirituali; qui ibi, vocantur ‘populus terrae’; ‘princeps’ est verum Divinum 8 quod a Domino. ‘Filii Heth’ dicuntur, quia per ‘filios’ significantur vera, videatur n. 489, 491, 533, 1147, 2623:

[5] quod vera praedicentur de spiritualibus, causa est quia spirituales per vera initiantur in bonum, hoc est, per fidem in charitatem; et quia faciunt bonum ex affectione veri, non scientes aliunde quod sit bonum quam quod ita instructi, conscientia illorum etiam fundata est in illis veris fidei, videatur n. 1155, 1577, 2046, 2088, 2184, 2507, 2715, 2716, 2718.

Footnotes:

1. The Manuscript has ab Ecclesia

2. The Manuscript inserts ibi.

3. The Manuscript inserts at.

4. The Manuscript has ibi

5. The Manuscript inserts per.

6. The Manuscript has eorum

7. See note to Arcana Coelestia 1947.

8. The Manuscript has Domini

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.