The Bible

 

Ezechiel 40

Study

   

1 In vigesimo quinto anno transmigrationis nostræ, in exordio anni, decima mensis, quartodecimo anno postquam percussa est civitas, in ipsa hac die, facta est super me manus Domini, et adduxit me illuc.

2 In visionibus Dei adduxit me in terram Israël, et dimisit me super montem excelsum nimis, super quem erat quasi ædificium civitatis vergentis ad austrum.

3 Et introduxit me illuc : et ecce vir cujus erat species quasi species æris, et funiculus lineus in manu ejus, et calamus mensuræ in manu ejus : stabat autem in porta.

4 Et locutus est ad me idem vir : Fili hominis, vide oculis tuis, et auribus tuis audi, et pone cor tuum in omnia quæ ego ostendam tibi, quia ut ostendantur tibi adductus es huc ; annuntia omnia quæ tu vides domui Israël.

5 Et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique : et in manu viri calamus mensuræ sex cubitorum et palmo : et mensus est latitudinem ædificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno.

6 Et venit ad portam quæ respiciebat viam orientalem, et ascendit per gradus ejus : et mensus est limen portæ calamo uno latitudinem, id est, limen unum calamo uno in latitudine.

7 Et thalamum uno calamo in longum, et uno calamo in latum : et inter thalamos, quinque cubitos.

8 Et limen portæ, juxta vestibulum portæ intrinsecus, calamo uno.

9 Et mensus est vestibulum portæ octo cubitorum, et frontem ejus duobus cubitis : vestibulum autem portæ erat intrinsecus.

10 Porro thalami portæ ad viam orientalem, tres hinc et tres inde : mensura una trium, et mensura una frontium ex utraque parte.

11 Et mensus est latitudinem liminis portæ decem cubitorum, et longitudinem portæ tredecim cubitorum.

12 Et marginem ante thalamos, cubiti unius, et cubitus unus finis utrimque : thalami autem sex cubitorum erant hinc et inde.

13 Et mensus est portam a tecto thalami usque ad tectum ejus, latitudinem viginti quinque cubitorum, ostium contra ostium.

14 Et fecit frontes per sexaginta cubitos, et ad frontem atrium portæ undique per circuitum.

15 Et ante faciem portæ quæ pertingebat usque ad faciem vestibuli portæ interioris, quinquagita cubitos.

16 Et fenestras obliquas in thalamis et in frontibus eorum, quæ erant intra portam undique per circuitum : similiter autem erant et in vestibulis fenestræ per gyrum intrinsecus, et ante frontes pictura palmarum.

17 Et eduxit me ad atrium exterius : et ecce gazophylacia, et pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum : triginta gazophylacia in circuitu pavimenti.

18 Et pavimentum in fronte portarum, secundum longitudinem portarum erat inferius.

19 Et mensus est latitudinem a facie portæ inferioris usque ad frontem atrii interioris extrinsecus : centum cubitos ad orientem et ad aquilonem.

20 Portam quoque quæ respiciebat viam aquilonis atrii exterioris, mensus est tam in longitudine quam in latitudine.

21 Et thalamos ejus tres hinc et tres inde, et frontem ejus et vestibulum ejus secundum mensuram portæ prioris, quinquaginta cubitorum longitudinem ejus, et latitudinem viginti quinque cubitorum.

22 Fenestræ autem ejus, et vestibulum, et sculpturæ secundum mensuram portæ quæ respiciebat ad orientem : et septem graduum erat ascensus ejus, et vestibulum ante eam.

23 Et porta atrii interioris contra portam aquilonis, et orientalem : et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos.

24 Et eduxit me ad viam australem : et ecce porta quæ respiciebat ad austrum : et mensus est frontem ejus, et vestibulum ejus, juxta mensuras superiores.

25 Et fenestras ejus, et vestibula in circuitu, sicut fenestras ceteras : quinquaginta cubitorum longitudine, et latitudine viginti quinque cubitorum.

26 Et in gradibus septem ascendebatur ad eam : et vestibulum ante fores ejus : et cælatæ palmæ erant, una hinc, et altera inde, in fronte ejus.

27 Et porta atrii interioris in via australi : et mensus est a porta usque ad portam in via australi, centum cubitos.

28 Et introduxit me in atrium interius ad portam australem : et mensus est portam juxta mensuras superiores.

29 Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus eisdem mensuris, et fenestras ejus, et vestibulum ejus in circuitu, quinquaginta cubitos longitudinis, et latitudinis viginti quinque cubitos.

30 Et vestibulum per gyrum longitudine viginti quinque cubitorum, et latitudine quinque cubitorum :

31 et vestibulum ejus ad atrium exterius, et palmas ejus in fronte : et octo gradus erant quibus ascendebatur per eam.

32 Et introduxit me in atrium interius, per viam orientalem : et mensus est portam secundum mensuras superiores.

33 Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus, sicut supra : et fenestras ejus, et vestibula ejus in circuitu, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum.

34 Et vestibulum ejus, id est, atrii exterioris, et palmæ cælatæ in fronte ejus, hinc et inde : et in octo gradibus ascensus ejus.

35 Et introduxit me ad portam quæ respiciebat ad aquilonem : et mensus est secundum mensuras superiores.

36 Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus, et fenestras ejus per circuitum, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum.

37 Et vestibulum ejus respiciebat ad atrium exterius : et cælatura palmarum in fronte ejus, hinc et inde : et in octo gradibus ascensus ejus.

38 Et per singula gazophylacia ostium in frontibus portarum : ibi lavabant holocaustum.

39 Et in vestibulo portæ, duæ mensæ hinc, et duæ mensæ inde, ut immoletur super eas holocaustum, et pro peccato et pro delicto.

40 Et ad latus exterius, quod ascendit ad ostium portæ quæ pergit ad aquilonem, duæ mensæ : et ad latus alterum, ante vestibulum portæ, duæ mensæ :

41 quatuor mensæ hinc, et quatuor mensæ inde : per latera portæ octo mensæ erant, super quas immolabant.

42 Quatuor autem mensæ ad holocaustum de lapidibus quadris exstructæ, longitudine cubiti unius et dimidii, et latitudine cubiti unius et dimidii, et altitudine cubiti unius : super quas ponant vasa in quibus immolantur holocaustum et victima.

43 Et labia earum palmi unius, reflexa intrinsecus per circuitum : super mensas autem carnes oblationis.

44 Et extra portam interiorem, gazophylacia cantorum in atrio interiori, quod erat in latere portæ respicientis ad aquilonem : et facies eorum contra viam australem : una ex latere portæ orientalis, quæ respiciebat ad viam aquilonis.

45 Et dixit ad me : Hoc est gazophylacium, quod respicit viam meridianam : sacerdotum erit, qui excubant in custodiis templi.

46 Porro gazophylacium, quod respicit ad viam aquilonis, sacerdotum erit, qui excubant ad ministerium altaris : isti sunt filii Sadoc, qui accedunt de filiis Levi ad Dominum ut ministrent ei.

47 Et mensus est atrium longitudine centum cubitorum, et latitudine centum cubitorum per quadrum : et altare ante faciem templi.

48 Et introduxit me in vestibulum templi : et mensus est vestibulum quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde : et latitudinem portæ trium cubitorum hinc, et trium cubitorum inde.

49 Longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum, et latitudinem undecim cubitorum, et octo gradibus ascendebatur ad eam. Et columnæ erant in frontibus : una hinc, et altera inde.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9741

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9741. ‘Et facies atrium habitaculi’: quod significet caelum ultimum, constat ex significatione ‘atrii habitaculi’ quod sit externum caeli, ita caelum ultimum, sunt enim tres caeli, intimum, medium, et ultimum; intimum repraesentatum est per intimum habitaculi, ubi arca testimonii, medium per habitaculum extra velum, ultimum per atrium, de quo nunc agitur. Hoc caelum dicitur atrium, quia in illo sunt qui in bono fidei et nondum in bono charitatis erga proximum; qui in bono charitatis sunt, illi in caelo medio sunt. Qui in caelo ultimo sunt, 1 quod vocatur atrium, vocantur angelici spiritus; qui in caelo medio, vocantur angeli spirituales; qui autem in caelo intimo, angeli caelestes.

[2] Ipsum bonum fidei, quod est bonum caeli ultimi, etiam est atrium, nam per illud introducitur homo in bonum charitatis erga proximum, quod est bonum medii caeli. Sciendum est quod bonum apud hominem faciat caelum ejus, et quod tale ei caelum sit, quale ei bonum 2 ; sunt tria bona quae ordine consequuntur, bonum fidei, bonum charitatis erga proximum, et bonum amoris in Dominum; bonum fidei facit caelum ultimum seu primum, ut supra dictum est, bonum charitatis erga proximum facit caelum medium seu secundum, et bonum amoris in Dominum facit caelum intimum seu tertium.

[3] Ut melius adhuc sciatur quomodo se habet cum caelis, paucis dicetur: caeli distinguuntur in bina regna, in regnum caeleste et in regnum spirituale, et in utroque regno est internum et externum; in interno regni caelestis sunt qui in bono amoris in Dominum, et in externo ejus sunt qui in bono amoris mutui, in interno autem regni spiritualis sunt qui in bono charitatis erga proximum, et in externo ejus sunt qui in bono fidei, videatur n. 9680; externum utriusque caeli 3 est quod vocatur caelum ultimum seu primum et repraesentabatur 4 per atrium; inde est quod duplex atrium fuerit circa templum, exterius et interius; atrium exterius pro illis qui in externis regni spiritualis, et atrium interius pro illis qui in externis regni caelestis;

[4] de duobus illis atriis templi Hierosolymitani 5 , videatur 1 Reg. 6:3, 36; [2 Reg. ] 21:5;

de atrio exteriore templi novi 6 apud Ezechielem,

40:17, 31, 34, 42:1-fin. , et de atrio interiore ibi, 40:23, 28, 32, 44, 42:3, 43:5; inde patet quod in ultimo caelo, quod repraesentabatur per atrium exterius templi 7 , sit bonum fidei quod facit illud, et in ultimo caelo, quod repraesentabatur per atrium interius, sit bonum amoris mutui; qui in bono amoris mutui sunt, illi in affectione boni sunt propter bonum, qui autem in bono fidei sunt, illi in affectione veri sunt propter verum, nam bonum dominatur in regno caelesti, verum autem in regno spirituali.

[5] Quod caelum ultimum per ‘atria’ significetur, patet a locis in Verbo ubi nominantur, ut apud Ezechielem,

Sustulit se gloria Jehovae desuper cherubo super limen domus, et impleta est domus nube, et nubes implebat atrium interius, et atrium plenum erat splendore gloriae Jehovae; et vox alarum cheruborum audita est usque ad atrium exterius, 10:3-5;

quia atrium erat repraesentativum caeli ultimi, ideo implebatur illud nube et splendore gloriae Jehovae, sicut ipsa domus, ‘nubes’ enim et ‘gloria’ est Divinum Verum; quod ‘nubes’ id sit, videatur n. 5922, 6343 fin. , 6752, 8106, 8443, et quoque ‘gloria’, n. 8267, 8427, 9429; ‘vox alarum’ est verum fidei ex bono, n. 8764, 9514:

[6] apud eundem,

Sustulit me spiritus, et introduxit me in atrium templi interius; cum ecce implevit gloria Jehovae domum; et audivi loquentem ad me e domo, dicentem, Fili hominis, locus throni Mei, et locus volarum pedum Meorum, ubi habitabo in medio filiorum Israelis in aeternum, 43:4-7;

ibi templum cum atrio dicitur locus throni Jehovae, et locus volarum 8 pedum Ipsius, quia templum cum atrio repraesentabat caelum; ‘thronus Jehovae’ est 9 caelum spirituale, 10 , 11 n. 5313, 8625, ‘locus volarum pedum Ipsius’ est caelum ultimum.

[7] Caelum ultimum etiam per ‘atrium’ et per ‘atria’ significatur 12 in sequentibus his locis:

apud Davidem,

Beatus quem eligis, et appropinquare facis, inhabitabit atria Tua; saturabimur bono domus Tuae, sancto templi Tui, Ps. 65:5 [KJV Ps. 65:4];

quod ‘inhabitare atria’ sit inhabitare caelum, patet:

apud eundem,

Bonus dies in atriis Tuis prae milibus, elegi ad januam stare in domo Dei mei, prae habitare in tentoriis impietatis, Ps. 84:11 [KJV 10]:

apud eundem,

Plantati in domo Jehovae, in atriis Dei nostri germinabunt, Ps. 92:14 [KJV 13]:

apud eundem,

Date Jehovae gloriam nominis Ipsius, ferte munus, et venite in atria Ipsius, Ps. 96:8:

apud eundem,

Laudate nomen Jehovae, laudate, servi Jehovae qui stantes in domo Jehovae, in atriis domus Dei nostri, Ps. 135:1, 2:

13 apud Esaiam,

Colligent frumentum et mustum, comedent et laudabunt Jehovam et qui congregaturi illud bibent in atriis sanctitatis Meae, 62:9;

in illis locis ‘atria’ caelis ultimis 14 , nam caeli interiores vocantur domus Jehovae et templum Ipsius, n. 3720:

[8] apud Johannem, Angelus dixit, Surge et metire templum, et altare, et adorantes in eo, sed atrium quod extra 15 templum ejice foras, et illud non metiaris, quia datum est gentibus, quae civitatem sanctam conculcabunt menses quadraginta duos, Apoc. 11:1, 2;

‘templum et altare, et adorantes in eo’ sunt Ecclesia et Ecclesiae cultus, ‘atrium extra 15 templum’ est bonum amoris 16 mutui, ut supra dictum, ‘gentes quibus datum est civitatem sanctam conculcare’ sunt mala amoris sui et mundi, quae destruunt Ecclesiam, n. 6306; ‘menses quadraginta duo’ simile cum sex septimanis significant, et sex septimanae simile cum sex diebus unius septimanae, nam sex multiplicati in septem sunt quadraginta duo; ‘septimana’ significat integram periodum, majorem vel minorem, n. 2044, 3845; sex dies qui praecedunt septimum, qui sabbatum, significant priorem Ecclesiam usque ad finem, et novae instaurationem 17 ; sabbatum 18 est conjunctio boni et veri, ita Ecclesia, n. 8495, 19 8510, 8890, 8893, 9274.

Footnotes:

1. The Manuscript places this after atrium, .

2. quale bonum tale ei coelum

3. Regni

4. repraesentatur

5. circa templum Hierosolymae

6. circa Templum novum

7. circa templum

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. quod thronus Jehovae sit

10. The Manuscript inserts Domini.

11. The Manuscript inserts videatur.

12. significantur

13. The Manuscript inserts Et.

14. coelo ultimo

15. intra in the Manuscript, in the First Latin Edition, and in the Second Latin Edition.

16. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

17. destructionem prioris Ecclesiae et praeparationem ad novam

18. The Manuscript inserts enim.

19. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.